Concilio di Cartagine del 418

Concilium Carthaginense (contra Pelagianos) · 418 d.C. · Carthage

Can. 1 — Quod Adam non sit factus a Deo mortalis.

Ut quicunque dicit Adam primum hominem mortalem factum, ita ut sive peccaret sive non peccaret, moreretur in corpore, hoc est, de corpore exiret, non peccati merito, sed necessitate naturae, anathema sit.

Can. 2 — Quod parvuli in peccatorum remissionem baptizentur.

Item placuit, ut quicunque parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat, aut dicit in remissionem quidem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere originalis peccati, quod lavacro regenerationis expietur, unde sit consequens ut in eis forma baptismatis in remissionem peccatorum non vera, sed falsa intelligatur, anathema sit. Quoniam non aliter intelligendum est quod ait Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt; nisi quemadmodum Ecclesia catholica ubique diffusa semper intellexit. Propter hanc enim regulam fidei etiam parvuli, qui nihil peccatorum in seipsos adhuc committere potuerunt, ideo in peccatorum remissionem veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur, quod generatione traxerunt.

Can. 3 — Quod gratia Dei non solum remissionem tribuit peccatorum, sed etiam praestat adjutorium, ne peccetur.

Item placuit ut quicunque dixerit gratiam Dei, qua justificatur homo per Jesum Christum Dominum nostrum, ad solam remissionem peccatorum valere, quae jam commissa sunt, non etiam ad adjutorium ut non committantur, anathema sit.

Can. 4 — Quod gratia Christi non solum scientiam tribuit auid agamus, sed etiam dilectionem nobis inspirat, ut quod scimus implere valeamus.

Item quisquis dixerit eamdem gratiam Dei per Jesum Christum Dominum nostrum propter hoc tantum nos adjuvare ad non peccandum, quia per ipsam nobis revelatur, et aperitur intelligentia mandatorum, ut sciamus quid appetere, quid vitare debeamus: non autem per illam nobis praestari, ut quod faciendum cognoverimus etiam facere diligamus atque valeamus, anathema sit. Cum enim dicat Apostolus, Scientia inflat, charitas vero aedificat, valde impium est ut credamus ad eam quae inflat nos habere gratiam Christi, ad eam quae aedificat non habere: cum sit utrumque donum Dei, et scire quid facere debeamus, et diligere ut faciamus, ut aedificante charitate scientia non possit inflare. Sicut autem de Deo scriptum est, Qui docet hominem scientiam, ita etiam scriptum est, Charitas ex Deo est.

Can. 5 — Quod sine Dei gratia nihil boni possimus implere.

Item placuit ut quicunque dixerit ideo nobis gratiam justificationis dari, ut quid facere libero jubemur arbitrio, facilius possimus implere per gratiam, tanquam et si gratia non daretur, non quidem facile, sed tamen possimus etiam sine illa implere divina mandata, anathema sit. De fructibus enim mandatorum Dominus loquebatur, ubi non ait, Sine me difficilius potestis facere: sed ait, Sine me nihil potestis facere.

Can. 6 — Quod non solum humilis, sed verax sanctorum vox ista est, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus.

Item placuit, quod ait sanctus Joannes apostolus: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est, quisquis sic accipiendum putaverit, ut dicat, propter humilitatem oportere dici nos non habere peccatum, non quia vere ita est, anathema sit. Sequitur enim apostolus, et adjungit: Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et justus, qui remittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate. Ubi satis apparet hoc non tantum humiliter, sed etiam veraciter dici. Poterat enim Apostolus dicere: Si dixerimus, non habemus peccatum, nos ipsos extollimus, et humilitas in nobis non est: sed cum ait, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est, satis ostendit eum qui dixerit se non habere peccatum non verum loqui, sed falsum.

Can. 7 — Quod in oratione Dominica sancti pro se dicant, Dimitte nobis debita nostra.

Item placuit ut quicunque dixerit in oratione dominica ideo dicere sanctos, Dimitte nobis debita nostra, ut non pro seipsis hoc dicant, quia non est eis jam necessaria ista petitio, sed pro aliis, qui sunt in suo populo peccatores, et ideo non dicere unumquemque sanctorum, Dimitte mihi debita mea, sed, Dimitte nobis debita nostra, ut hoc pro aliis potius quam pro se justus petere intelligatur, anathema sit. Sanctus enim et justus erat apostolus Jacobus, cum dicebat: In multis enim offendimus omnes Nam quare additum est, omnes, nisi ut ista sententia conveniret et psalmo, ubi legitur: Ne intres in judicio cum servo tuo, quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens: et in oratione sapientissimi Salomonis: Non est homo qui non peccavit; et in libro sancti Job: In manu omnis hominis signat, ut sciat omnis homo infirmitatem suam. Unde etiam Daniel sanctus et justus, cum in oratione pluraliter diceret: Peccavimus, iniquitatem fecimus, et caetera, quae ibi veraciter et humiliter confitetur: ne putaretur, quemadmodum quidam sentiunt, hoc non de suis, sed de populi sui potius dixisse peccatis, postea dixit: Cum orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Domino Deo meo, noluit dicere peccata nostra, sed peccata populi sui dixit, et sua: quoniam futuros istos, qui tam male intelligerent, tanquam Propheta, praevidit.

Can. 8 — Quod veraciter a sanctis dicatur, Dimitte nobis debita nostra.

Item placuit ut quicunque ipsa verba dominicae orationis, ubi dicimus, Dimitte nobis debita nostra, ita volunt a sanctis dici, ut humiliter, non veraciter hoc dicatur, anathema sit. Quis enim ferat orantem, et non hominibus, sed ipsi Domino mentientem, qui labiis sibi dicit dimitti velle, et corde dicit, quae sibi dimittantur, debita non habere?

PL 67 (Dionysius Exiguus), Dionysius Exiguus, Codex canonum ecclesiasticorum (2nd Latin version), Migne, Patrologia Latina 67 (Paris 1848); TEI text of Corpus Corporum (mlat.uzh.ch, idno 7843) via the CatholicCorpus mirror; Percival, NPNF2 14, H. R. Percival (ed., tr.), The Seven Ecumenical Councils of the Undivided Church, Nicene and Post-Nicene Fathers, 2nd series, vol. 14 (New York: Scribner, 1900); plain text of the Christian Classics Ethereal Library; Denzinger-Bannwart 1911, H. Denzinger, Enchiridion symbolorum, ed. 11 by C. Bannwart (Freiburg i. Br. 1911); local OCR file data/denzinger/dz.json

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.