Concilio di Chalon-sur-Saône

Concilium Cabillonense · 813 d.C. · Chalon-sur-Saône

Can. 1

Decrevimus iuxta sanctorum canonum constitutionem et ceterarum sanctarum scripturarum doctrinam, ut episcopi assidui sint in lectione et scrutentur misteria verborum Dei, quibus in eclesia doctrinae fulgore splendeant, et verborum Dei alinientis animas sibi subditas saciare non cessent et cum David cotidie Domino dicant: Recela oculos meos, et considerabo mirahilia de lege tua, ita videlicet ut illas scripturas notissimas habeant, quae canonicae appellantur, et earum sensum per patrum tractatus inquirant. Canones quoque intellegant et librum beati Gregorii papae de regula pastorali et secundum formam ibidem constitutam et vivant et praedicent.

Can. 2

Ut ea, quae legendo perscrutantur, opere compleant iuxta ilhxd: Quae coepit lesus facere et docere, et illud: Et memoria tenentibus mandata eius, ut faciant ea, et. illud: Beati, qui scrutantur testinionia eius; in toto corde exquirunt ea. Non enim qui Eom.2, 13. operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt, et quia non auditores legis, sed factores. eius iustificabuntur, et regnum Dei non est in sermone, sed in opere. Et sint subditis norma vivendi, ita videlicet ut et verbis et exemplis populo ad aeternam patriam pergenti ducatum praebeant, ut vita eorum atque doctrina nequaquam discordent, sed so quae dicunt faciant et quae faciunt docere studeant. Et praedicatione assidua plebem admoneant et falce iusticiae a credentium mentibus vitiorum spinas eradicent et verbi Dei semine agros mentium eorum ad fecunditatem perducant.

Can. 3

Oportet etiam, ut, sicut domnus imperator Karolus, vir singularis mansuetudinis, fortitudinis, prudentiae, iusticiae et temperantiae, praecepit, scolas constituant in quibus et litteraria sollertia disciplinae et sacrae scripturae documenta discant, et tales ibi erudiantur, quibus merito dicatur a Domino: Vos estis sal terrae, et qui condimentum plebibus esse valeant, et quorum doctrina non solum diversis heresibus, verum etiam antichristi monitis et ipsi antichristo resistatur, ut merito de illis in laude ecclesiae dicatur: Mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium.

Can. 4

Oportunum ducimus, ut humilitatem atque religionem et in vultu et in opere et in habitu et in sermone demonstrent, ut bene agentes et habitu et vultu demulceant, male agentibus vero ipso suo visu terribiles sint iuxta illud, quod in tabernaculo Dei boum et leonum effigies expressae fuisse memorantur, et Dominus in evangelio et astutiam serpentis et simplicitatem columbae habendam percenset.

Can. 5

Ut iuxta apostoli vocem sacerdotes inreprehensibiles sint et moribus ornati et nequaquam turpibus lucris deserviant iuxta illud, quod ait scriptum: Nemo militans Deo inplicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui se probavit. Et a turpibus lucris et usuris non solum ipsi abstineant, verum etiam plebes sibi subditas abstinere instituant.

Can. 6

Imputaturi quibusdam fratribus, eo quod avaritiae causa hominibus persuadeant, ut abrenuntiantes saeculo res suas eclesiis conferant, quod penitus ab omnium mentibus eradicandum est. Animarum etenim salutem inquirere sacerdotes, non lucra terrena debent, quoniam fideles ad res suas dandas non sunt cogendi neque circumveniendi. Oblatio namque spontanea esse debet iuxta illud, quod ait scriptura: Volun- Ps. 53, s. tariae sacrificaho tibi, et illu.d: Omnis ptoptdus mente devota obtulernnt donaria Domino. e.xoci. 2.5, 29. Eclesia vero sancta non solum fideles spoliare non debet, quin potius inopibus opem ferre, ut debiles, pauperes, viduae, orphani et ceteri necessitatem patientes a sancta eclesia utpote a pia matre et onmium gubernatrice subsidium accipiant, quia res eclesiae, qijibus episcopi non ut propriis, sed ut commendatis uti debent, pretia sunt peccatorum, patrimonia pauperum, stipendia fratrum in commune viventium.

Can. 7

Constituit sane sacer iste conventus, ut episcopi sive abbates, qui non in fructum animarum, sed in avaritiam et turpe lucrum inhiantes quoslibet homines inlectos circumveniendo totonderunt et res eorum tali persuasione non solum acceperunt, sed potius subripuerunt, penitentiae canonicae sive regulari utpote turpis lucri sectatores subiaceant. Hi vero, qui vanis promissionibus inlecti vel quibuslibet machinationibus persuasi, mentis inopes effecti, rerum suarum domini esse nescientes, comam deposuervmt, in eo, quod coeperunt, perseverare cogantur. Res namque, quae ab inlectis et neglegentibus datae, ab avaris et cupidis nou solum accepta, sed raptae noscuntur, heredibus reddantur, qui dementia parentum, avaritia incentorum exheroditati esse noscuntur. Si vero nescientibus episcopis aut abbatibus ministri eorum, quilibet videlicet in clero, hoc fecisse convincuntur, episcopi et abbates desidia, illi vero rapacitate et avaritia iudicentur. Hoc vero, quod quis Deo iuste et rationabiliter de rebus sviis offert, firmiter eclesia tenere debet. 37.

Can. 8

Oportet etiam, ut, si quando sacerdotes fruges vel quosdam reditus terrae congregant et protelant, non ideo hoc faciant, ut carius vendant et thesauros congregent, sed ut pauperibus tempore necessitatis subveniant.

Can. 9

Ab omnibus oculorum auriumque illecebris sacerdotes abstinere debent et canum, accipitrum, falconum vel caeterarum huiuscemodi rerum curam parvipendere et histrionum sive scurronum et turpium seu obscenorum iocorum insolentiam non solum ipsi respuant, verum etiam fidelibus respuenda percenseant.

Can. 10

Ut sobrietatem sacerdotes teneant et hanc habendam fidelibus praedicent, quia non potest libere sobrietatem praedicare qui se mero usque ad alienationem mentis ingurgitat. Hoc et de comessationibus et de caeteris pestibus ad gastrimargiam pertinentibus observandum est.

Can. 11

Ut episcopus ad forum neque ubi publice negotia iudiciaria exercentur non pergat suae causae suffragaturus, nisi forte ut aut pauperibus obpressis succurrat aut viduis et orphanis tuitionem conferat aut de verbo Dei iudices admoneat, ut iuxta Domini praeceptum iusta iudicia iudicent. Hoc et de abbatibus et de presbyteris et diaconibus et maxime monachis observandum est. Si vero eorum, qui in clero sunt, propria causa agenda est, cum licentia episcopi et advocato pergat et suae causae cum iustitia suffragetur.

Can. 12

Ut neque presbyteri neque diaconi neque monachi vilici fiant.

Can. 13

Dictum est interea de quibusdam fratribus, quod eos, quos ordinaturi sunt, iurare cogant, quod digni sint et contra canones non sint facturi et oboedientes sint episcopo, qui eos ordinat, et eclesiae, in qua ordinantur. Quod iuramentum, quia periculosum est, omnes una inhibendum statuimus.

Can. 14

Cavendum est sane, ne, cum episcopi parroechias suas peragrant, quantam non solum erga subditos, sed erga socios tirannidem exerceant nec, quod absit, cum caritate, sed cum quadam iudiciaria invectione stipendia ab eis exigant. Observandum etiam modis omnibus, ut, si quando eis peragrandae parroechiae necessitas incumbit, in confirmandis hominibus, in inquirendis rebus emendatione dignis, in praedicatione verbi Dei, in lucris animarum potius quam in depraedandis et spoliandis hominibus et scandalizandis fratribus operam dent. Et si quando eis ad peragendum ministerium suum a fratribus aut subditis aliquid accipiendum est, hoc summopere observare debent, ne quem scandalizent aut gravent. Tanta ergo in hac re discretio tenenda est, ut et verbi Dei jiraedlcator sumptus, ubi proprii desunt, a fratribus accipiat, et idem fratres illius potentia non graventur, exemplo apostoli Pauli, qui, ne quem gravaret, arte et manibus victum querebat.

Can. 15

Dictum est etiam, quod in plerisque locis archidiaconi super presbyteros parroechianos quandam exercent dominationem et ab eis censum exigunt, quod magis ad tirannidem quam ad rectitudinis ordinem pertinet. Si enim episcopi iuxta apostoli sententiam non debent esse dominantes in clero, sed forma facti gregis ex animo, multo minus isti hoc facere debent, sed contenti sint regulaibus disciplinis et teneant propriam mensuram et, quod eis ab episcopis iniungitur, hoc per parroechiam suam exercere studeant, nihil per cupiditatem et avaritiam praesumentes.

Can. 16

Quidam fratres dixerunt consuetudinis antique fuisse in eorum eclesiis, ut pro balsamo emendo ad chrisma faciendum sive pro luminaribus eclesiae concinnandis binos vel quaternos denarios presbyteri darent. Unde omnes uno consensu statuimus, ut, sicut pro dedicandis basilicis et dandis ordinibus nihil accipiendum est, ita etiam pro balsamo sive luminaribus emendis nihil presbyteri chrisma accepturi dent. Episcopi itaque de eclesiae facultatibus balsamum eroant et kiminaria singuli in eclesiis suis concinnanda provideant.

Can. 17

Inventum est, quod in quibusdam locis presbyteri duodenos vel quaterdenos denarios episcopis in censum annis singulis darent. Quod penitus abolendum omnes decernimus.

Can. 18

Dictum est nobis, quod in quibusdam locis episcopi et comites ab incestuosis et ab his, qui decimas non dant, wadios accipiant et a presbyteris pro quibusdam neglegentiis et inter se pecuniam dividant. Quod paenitus abolendum decrevimus, ne forte avaritiae locus detur, et constituimus, ut incestuosi iuxta canonicam sententiam paenitentia multentur, qui vero decimas post crebras admonitiones et praedicationes sacerdotum dare neglexerint excommunicentur. iuramento vero eos constringi nolumus propter pericukim periurii.

Can. 19

Questi sunt praeterea quidam fratres, quod essent aliqui episcopi et abbates, qui decimas non sinerent dare ad eclesias, ubi illi coloni missas audiunt. Proinde decrevit sacer iste conventus, ut episcopi et abbates de agris et vineis, quae ad suum vel fratrum stipendium habent, decimas ad eclesias deferri faciant; familiae veio ibi dent decimas suas, ubi infantes eorum baptizantur, et ubi per totum anni circuhim missas audiunt.

Can. 20

Si inter omnes fideles pax et concordia habenda est, dicente apostolo: Pacem sequimini et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum, multo magis inter episcopos et comites esse debet, qui post imperialis apicis dignitatem populum Dei regunt. Ita enim inter se concordare debent, ut alterutrum sibi ad Dei servitium peragendum et ministerium suum explendum non solum non noceant, quin potius adminiculo sint.

Can. 21

Comitibus vero et iudicibus hoc summopere observandum est, ut iuste iudicent et nequaquam in iudicio munera seu personas accipiant, dicente Domino: Non accipies personam nec munera, quia munera excaecant oculos sapientium et mutant verba iustorum. Sed et ministros, quos vicarios et centenarios vocant, iustos habere debent, ne forte eorum avai-icia aut rapacitate populus gravetur et amissis facultatibus in paupertatem redigatur. Testes vero probatissimi et pauci de pluribus esse debent tales, de quorum fide non dubitetur. Multum autem pravorum testium cupiditate et falsitate res publica laeditur.

Can. 22

De abbatibus vero et monachis idcirco hic pauca scribimus, quia paene omnia monasteria regularia in his regionibus constituta secundum regulam sancti Benedicti se vivere fatentur; quae beati Benedicti documenta per omnia demonstrant, qualiter eis vivendum sit. Inquiratur ergo diligenter, ubi secundum ipsum ordinem vivitur et ubi ab ipso ordine digressum est, et iuxta eiusdem beati viri institutionem vivere certent qui se, si ita viverent, cum adtestatione professi sunt.

Can. 23

Decrevimus enim secundum canonum institutionem presbyterorum, diaconorum et ceterorum graduum inferiorum ordinationes statutis temporibus fieri debere.

Can. 24

De episcopis vero, presbyteris et diaconibus et monachis interfectis quaerendum a domno imperatore est, cui illius homicidii precium exsolvendum sit.

Can. 25

Paenitentiam agere iuxta antiquam canonum constitutionem in plerisque locis ab usu recessit, et neque excommunicandi neque reconciliandi antiqui moris ordo servatur. Ut a domno imperatore impetretur adiutorium, qualiter, si qui publice peccat, publica multetur paenitentia et secundum ordinem canonum pro merito suo et excommimicetur et reconcilietur.

Can. 26

Perlatum ad nos est, quod inter heredes eclesiae in rebus propriis constitutae dividantur, et tanta per eandem divisionem simultas oriatur, ut unius altaris quatuor partes fiant et singulae partes singulos habeant presbyteros; quod sine discordia et simultate nullo modo geri potest. Unde nobis visum est, quod huiuscemodi eclesiae inter heredes dividi non debeant, et si in contentionem venerint et simultates inter eos surrexerint, per quas sacerdos suo ibi officio canonicae fungi non possit, praecipiatur ab episcopo civitatis, ut nullo modo ibi missarum sollempnia celebrentur, donec illi ad concordiam redeant, et pari voto atque consilio eclesia illa sacerdotem canonice habeat, qui libere suum ibi ministerium paragere possit.

Can. 27

Dictum nobis est, quod quidam de plebe bis et ter ab episcopis, ignorantibus eisdem episcopis, confirmentur. Unde nobis visum est eandem confirmationem sicut nec baptismum iterari minime debere.

Can. 28

Interrogaverunt nos quidam de adfinitate propinquitatum et in quibus gradibus matrimonia iungenda sint. Quibus nos ad canones currere praecepimus et, quod in eis continetur, hoc ab eis in hoc negotio sicut et in caeteris observari debere.

Can. 29

Sane quae in propria viro, haec nimirum in uxoris parentela de lege nuptiarum regula custodienda est. Quia ergo constat eos duos esse in carne una, communis illis utrimque parentela esse credenda est, sicut scriptum est: Erunt duo in carne una.

Can. 30

Dictum nobis est, quod quidam legitima servorum matrimonia potestativa quadam praesumptione dirimant, non attendentes illud evangelicum: Quod Deus coniunxit homo non separet. Unde nobis visum est, ut coniugia servorum non dirimantur, etiamsi diversos dominos habeant, sed in uno coniugio permanentes dominis suis serviant. Et hoc in illis observandum est, ubi legalis coniunctio fuit et per voluntatem dominorum.

Can. 31

Dictum etiam nobis est quasdam feminas desidiose, quasdam vero fraudulenter, ut a viris suis separentur, proprios filios coram episcopis ad confirmandum tenuisse. Unde nos dignum duximus, ut, si qua mulier filium suum desidia aut fraude aliqua coram episcopo ad confirmandum tenuerit, propter fallatiam suam paenitentiam agat, a viro tamen suo non separetur.

Can. 32

Sed et hoc emendatione indigere perspeximus, quod quidam, dum confitentur peccata sua sacerdotibus, non plene id faciunt. Quia ergo constat hominem ex duabus esse substantiis, anima videlicet et corpore, et interdum animi motu, interdum carnis fragilitate peccatur, sollerti indagatione debent inquiri ipsa peccata, ut ex utrisque plena sit confessio, scilicet ut et ea confiteantur, quae per corpus gesta sunt, et ea, quibus in sola cogitatione delinquitur. Instruendus est itaque peccatorum suorum confessor, ut de octo principalibus vitiis, sine c nibus in hac vita difficile vivitur, confessionem faciat, quia aut cogitatione aut, quod est gravius, opere eorum instinctu peccavit. Odium etenim, invidia, superbia vel caeterae huiuscemodi animae pestes tanto periculosius haedunt, quanto subtilius serpunt.

Can. 33

Quidam Deo solummodo confiteri debere dicunt peccata, quidam vero sacerdotibus confitenda esse percensent; quod utrumque non sine magno fructu intra sanctam fit eclesiam, ita dumtaxat ut et Deo, qui remissor est peccatorum, confiteamur peccata nostra et cum David dicamus: Delictum meum cognitum tibi feci et iniusticiam meam non abscondi. Dixi: confitebor adversum me iniustitias meas Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei, et secundum apostoli institutionem confiteamur alterutrum peccata nostra et oremus pro invicem, ut salvemur. Confessio itaque, quae Deo fit, purgat peccata, ea vero, quae sacerdoti fit, docet, qualiter ipsa purgentur peccata. Deus namque, salutis et sanitatis auctor et largitor, plerumque hanc praebet suae potentiae invisibili administratione, plerumque medicorum operatione.

Can. 34

Quia igitur apostolo teste non est personarum acceptio apud Deum, et in omnibus iudiciis cavenda est, multo magis in hoc paenitentiae iudicio praecaveri debet, ut nullus sacerdotum umquam, aut gratia aut odio alicuius personae, secus iudicet, quam quod in canonibus sacris invenerit aut quod illi secundum sanctarum scripturarum auctoritatem et ecle.siasticam consuetudinem rectius visum fuerit. Si i ergo medici, qui corporibus medicinam inferre conantur, nequaquam propter personae cuiuslibet acceptionem his, quos sanare cupiunt, cauterio aut ferro aut duris aliis quibuslibet rebus parcunt, muho magis his observandum est, qui non corporum, sed animarum medici existunt. Neque enim pensanda est paenitentia quantitate temporis, sed ardore mentis et mortificatione corporis. Cor autem contritum et humiliatum Deus non despicit.

Can. 35

Multi, quod non sine dolore dicendum est, in paenitentia non tam peccati remissionem quam temporis constituti expectant expletionem et, si carnium et vini usus eis interdictus est, mutata non voluntate, sed eiusdem cibi aut potus perceptione in tantum deliciis suis indulgent, ut deliciosius, his interdictis, aliorum ciborum vel potionum appetitu vivere cognoscantur. Spiritalis autem abstinentia, quae in paenitentibus potissimum vigere debet, et quorundam ciborum ac potionum perceptiones et desiderium fugere debet. Ille inquani, ille magis parsimoniae servire censendus est, qui sibi non solum quarundam rerum perceptiones, sed delectationes corporis paenitus interdicit.

Can. 36

Sed nec hoc praetereundum putavimus, quod quidam ex industria peccantes propter elymosinarum largitionem quandam sibi promittunt inpunitatem. Elymosina enim extinguit peccata iuxta illud: Ignem ardentem extinguit aqua, et elymosina extinguit peccatum, sed ea, quae aut necessitate aut casu aut qualibet fiunt fragilitate. Ea vero, quae ex industria ad cuiuslibet libidinem explendam idcirco fiunt, ut elymosinis redimantur, nequaquam eis redimi possunt, quia qui hoc perpetrant videntur Deum mercede conducere, ut eis inpune peccare liceat. Non ergo idcirco quis peccare debet, ut elymosinam faciat, sed ideo elymosinam facere debet, quia peccavit. Mentem enim et corpus, quae libido traxit ad culpam, afflictio et contritio debet reducere ad veniam.

Can. 37

Cum igitur omnia concilia canonum, qui recipiuntur, sint a sacerdotibus legenda et intellegenda, et per ea sit eis vivendum et praedicandum, necessarium duximus, ut ea, quae ad fidem pertinent, et ubi de extirpandis vitiis et plantandis virtutibus scribitur, hoc ab eis crebro legatur et bene intellegatur et in populo praedicetur.

Can. 38

Modus autem paenitentiae peccata sua confitentibus aut per antiquorum canonum institutionem aut per sanctarum scripturarum auctoritatem aut per ecclesiasticam consuetudinem, sicut superius dictum est, imponi debet, repudiatis ac penitus eliminatis libellis, quos paenitentiales vocant, quorum sunt certi errores, incerti auctores, de quibus rite dici potest: Mortificabant animas, quae non moriebantur. et vivificabant animas, quae non vivebant; qui, dum pro peccatis gravibus leves quosdam et inusitatos imponunt paenitentiae modos, consuunt pulvillos secundum propheticum sermonem sub omni cubito manus et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis ad capiendas animas.

Can. 39

Visum praeterea nobis est, ut in omnibus missarum sollemnibus pro defunctorum spiritibus loco competenti Dominus deprecetur. Sicut enim nulla dies excipitur, qua non pro viventibus et pro quibuslibet necessitatibus Dominus deprecetur, ita nimirum nulla dies excipi debet, quin pro animabus fidelium preces Domino in missarum sollemnibus fundantur. Antiquitus igitur hunc morem sancta tenet ecclesia, ut et in missarum sollemnibus et in aliis precibus Domino spiritus quiescentiuin connnendct, dicente beato Augustino: Non sunt praetermittendae supplicationes pro spiritibus mortuorum, quas faciendas pro omnibus in Christiana et catholica societate defunctis etiam tacitis nominibus eorum sub generali commemoratione suscipit eclesia, ut, quibus ad ista desunt parentes aut filii aut quicumque cognati vel amici, ab una eis exhibeatur pia matre communi.

Can. 40

Dictum nobis est presbyteros propter suam neglegentiam canonice degradatos seculariter gradu amisso vivere et paenitentiae agendae bonum neglegere. Unde statuimus, ut, gradu amisso, agendae paenitentiae gratia in monasterio aut canonico aut regulari mittantur. Si vero hoc fieri causa quaelibet proliibuerit, ubicumque sint, paenitentiam agere non desistant. Si autem amisso gradu saeculariter vivere voluerint et paenitentiam agere neglexerint, ab eclesiae communione separentur.

Can. 41

Presbyter proprio loco dimisso ad alium migrans nequaquam recipiatur, nisi suae migrationis causam dixerit et se innocenter vixisse in parroechia, in qua ordinatus est, sub testibus probaverit. Litteras etiam habebit, in quibus sint nomina episcopi et civitatis plumbo impressa, quibus cognitis et talibus inventis, quibus iides adhiberi possit, recipiatur

Can. 42

Inventum est, quod multi arbitrii sui temeritate et, quod est gravius, ducti cupiditate presbyteris quibuslibet absque consensu episcoporum eclesias dant vel auferunt. Unde oportet, ut canonica regula servata nullus absque consensu episcopi cuilibet presbytero ecclesiam det. Quam si iuste adeptus fuerit, hanc non nisi culjja sua et coram episcopo canonica saeveritate amittat.

Can. 43

Sunt in quibusdam locis Scotti, qui se dicunt episcopos esse et multos neglegentes absque licentia dominorum suorum sive magistrorum presbyteros et diacones ordinant. Quorum ordinationem, quia plerumque in simoniacam incidit heresem et multis erroribus subiacet, modis omnibus irritam fieri debere omnes uno consensu decrevimus.

Can. 44

Superius scripsimus presbyteros vilicos esse non debere, et nunc eis in tabernis bibere, cancellarios publicos esse, nundinas insolenter peragrare, Romam sive Turonum absque licentia episcopi sui adire penitus decrevimus inhibendum.

Can. 45

Nam et a quibusdam, qui Romam Turonumve et alia quaedam loca sub praetextu orationis inconsulte peragrant, plurimum erratur. Sunt presbyteri et diacones et caeteri in clero constituti, qui neglegenter viventes in eo purgari se a peccatis putant et ministerio suo fungi debere, si praefata loca attingant. Sunt nihilominus laici, qui putant inpune se aut peccare aut peccasse, quia haec loca oraturi frequentant. Sunt quidam potentum, qui adquirendi census gratia sub praetextu Romani sive Turonici itineris multa adquirunt, multos pauperum obpriinunt, et quod sola cupiditate faciunt, orationum sive sanctorum locorum visitationis causa se facere videri atiectant. Sunt pauperes, qui vel ideo id faciunt, ut maiorem habeant materiam mendicandi. De quorum numero sunt illi, qui circumquaque vagantes illo se pergere mentiuntur, vel quia tantum sunt vecordes, ut putent se sanctorum locorum sola visione a peccatis purgari, non attendentes quod ait beatus Hieronimus: Nou Hicrosoliinam vidisse, sed Hierosolimis bene vixisse laudandum est. De quibus omnibus domni imperatoris, qualiter sint emendanda, sententia expectetur. Qui vero peccata sua sacerdotibus, in quorum sunt parroecliiis, confessi sunt et ab his agendae paenitentiae consiliuni acceperunt, si orationibus insistendo, elymosinas largiendo, vitam emendando, mores componendo apostolorum limina vel quorumlibet sanctorum invisere desiderant, horum est devotio modis omnibus collaudanda.

Can. 46

In perceptione corporis et sanguinis dominici magna discretio adhibenda est. Cavendum est enim, ne, si nimium in longum differatur, ad perniciem animae pertineat, dicente Domino: Nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Si vero indiscrete accipiatur, timendum est illud, quod ait apostolus: Qui manducat et hihit indicjne iudicium sihi manducat et bibit. i.cor. 11,29. iuxta eiusdem ergo apostoli documentum probare se debet homo et sic de pane illo manducare et de calice bibere, ut videlicet abstinens aliquot diebus ab operibus carnis et purificans corpus animamque suam praeparet se ad percipiendum tantum sacramentum, exemplo David, qui, nisi fassus fuisset se abstinuisse ab opere coniugali ab heri et nudiustertius, nequaquam panes propositionis a sacerdote accepisset.

Can. 47

In caena Domini a quibusdam perceptio eucharistiae neglegitur. Quae quoniam in eadem die ab omnibus fidelibus, exceptis his, quibus pro gravibus criminibus inhibitum est, percipienda sit, eclesiasticus usus demonstrat, cum etiam paenitentes eadem die ad percipienda corporis et sanguinis dominici sacramenta reconciliat.

Can. 48

Secundum beati Iacobi apostoli documentum, cui etiam decreta patrum consonant, infirmi oleo, quod ab episcopis benedicitur, a presbyteris ungui debent. Sic enim ait: Infirmatur aliquis in vobis? Inducat presbyteros eclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus: et si in peccatis sit, dimittentur ei. Non est itaque parvipendenda huiuscemodi medicina, quae animae corporisque medetur languoribus.

Can. 49

In quibus locis et quo apparatu missarum sollemnia, exceptis basilicis, celebrari debeant et utrum celebrari debeant, in concilio Laodicensi ita scribitur: Quod non oporteat in domibus oblationes celebrari ab episcopis vel a presbyteris.

Can. 50

Diei interea dominici observatio et veneratio plurimum neglegitur. Unde oportet, ut authentica constitutione illius venerandi diei observatio iuxta imperium domni imperatoris statuatur.

Can. 51

Quia ergo constat in eclesia diversarum conditionum homines esse, ut sint nobiles et ignobiles, servi, coloni, inquilini et caetera huiuscemodi nomina, oportet, ut quicumque eis praelati sunt, clerici sive laici, clementer erga eos agant et misericorditer eos tractent, sive in exigendis ab eis operibus sive in accipiendis tributis et quibusdam debitis, sciantque eos fratres suos esse et unum secum habere patrem Deuni, Mattb. 6, 9. cui clamant: Pater noster, qvt es in caelis, unam matrem sanctam eclesiam, quae eos intemerato sacri fontis utero gignit. Disciplina igitur eis misericordissima et gubernatio oportuna adhibenda est, disciplina, ne indisciplinate vivendo auctorem suum offendant, gixbernatio, ne in cotidianis vitae coraeatibus praelatorum adminiculo destituti fatescant.

Can. 52

Monasteriis sane puellaribus tales praeferri debent faeminae et abbatissae creari, quae et se et subditum gregem cum magna religione et sanctitate custodire norint et his, quibus praesunt, prodesse non desinant. Sed et se et illas ita observent utpote vasa sancta in ministerio Domini praeparata. Talem enim se debet abbatissa exhibere subditis in habitu, in veste, in omni convictu, ut eis et ad caelestia regna pergentibus ducatum praebeat et sciat etiam se pro his, quas in regimine accepit, in conspectu Domini rationem reddituram.

Can. 53

Libuit namque huic sacro conventui quasdam admonitiunculas breviter eis sanctimonialibus scribere, quae se canonicas vocant, quoniam hae, quae sub monasticae regulae norma degunt, totius vitae suae ordinem in eadem, quam profitentur, regula scriptum habent.

Can. 54

Abbatissa diligenter habeat curam de congregatione sibi commissa et provideat, ut in lectione et in officio et in psalmorum modulatione ipsae sanctaemoniales strenuae sint, et in omnibus operibus bonis illa eis ducatum praebeat utpote pro animabus earum rationem in conspectu Domini redditura et stipendia sanctimonialibus praebeat necessaria, ne forte per indigentiam cibi aut potus peccare compellantur.

Can. 55

Abbatissa cum viris, clericis sive laicis, horis incompetentibus non loquatur, sed quicquid cum masculis, clericis sive laicis, de rebus necessariis peragere debet, a prima hora usque ad vespertinam peragat, et hoc non cum singulis, sed coram pluribus.

Can. 56

A vespere usque ad primam neque abbatissa neque aliqua sanctimonialium cum quibuslibet masculis ullum colloquium habeant, ni forte talis fuerit occasio, cjuam evitare non possint; et si necessitas incubuerit, id coram testibus facere debebit.

Can. 57

Abbatissa, quae in civitate monasterium habet, nequaquam de monasterio egrediatur nisi per licentiam episcopi sui aut qui eius vicem obtinet, nisi forte aut imperialis iussio eam cogat aut prolixitas itineris id facere minime permittat. Et si quando foras pergit, de sanctimonialibus, quas secum ducit, curam et vigilantiam habeat, ut nulla eis detur peccandi licentia sive occasio. Sed et cum pergit, in monasterio talem in vice sua constituere debet, quae de sanctimonialium animabus curam et vigilantiam habeat.

Can. 58

Habeat etiam abbatissa studium aut in aedificando ea, quae ad sanctimonialium necessitatem pertinent, aut in restaurando.

Can. 59

Sanctimoniales in monasterio constitutae habeant studium in legendo et in cantando, in psalmorum celebratione sive oratione et horas canonicas, matutinam videlicet, primam, tertiam, sextam, nonam, vespertinam, completoriam pariter celebrent et omnes, excepta quam infirmitas tenet, in dormitorio dormiant et omnibus diebus ad collationem veniant.

Can. 60

Non debere presbyteros amplius in monasterio puellari immorari, nisi donec missarum sollemnia celebrent aut aliquid ibi de Dei servitio et suo ministerio expleant.

Can. 61

Non debere sanctimoniales in propriis mansionibus cum aliquibus masculis, clericis sive laicis, consanguineis sive extraneis, bibere sive comedere, sed, si quando id agendum est, in auditorio agatur; et ubi auditorium deest fiat. Et cum nullo masculo eis colloquium habere liceat nisi in auditorio et ibi coram testibus.

Can. 62

Sanctimoniales, nisi forte abbatissa sua pro aliqua necessitate incumbente mittente, nequaquam de monasterio egrediantur. Hae vero, quae famulos aut famulas non habent ad exercenda negotia, ad mediam portam monasterii perveniant et ibi coram testibus negotium suum exerceant.

Can. 63

Nullus vassus abbatissae nec minister aliquis nec clericus nec laicus claustra ancillarum Dei ingrediatur, nisi forte quando necessitas operandi incumbit.

Can. 64

Portaria non eligatur, nisi quae aetate matura sit et testimonium habeat bonum et vitae probabilis sit.

Can. 65

Quicquid in his capitulis minus est, ab episcopo suo abbatissa perquirat et ita illi in omnibus oboediens sit secundum canonicam institutionem, sicuti iustum et rectum est.

Can. 66

Interea omnis iste conventus gratissima deliberatione decrevit, ut ab omnibus indesinenter orationes fiant pro vita et incolomitate, pro salute animae et corporis domni imperatoris prolisque eius, pro statu regni, pro remissione peccatorum et caelestis regni collatione, ita dumtaxat ut semper magis ac magis per incrementa temporum talis crescat observatio. Dixit etiam se scripturarum sanctarum monita et canonum instituta diligenti indagatione perquirere et indefessa atque infatigabili observatione avixiliante Domino velle perficere.

Can. 67

Haec itaque pauca de plurimis, quae necessaria perspeximus, cum magna brevitate domni imperatoris prudenti iudicio praesentanda adnotavimus. Caeterum quid generaliter in omnibus et ab omnibus sequendum sit quidve vitandum qualiter intra sanctam eclesiam sit vivendum, qui plenius nosse desiderat sanctarum scripturarum prata percurrere non desistat.

MGH Conc. II/1 (Werminghoff), MGH, Concilia II: Concilia aevi Karolini I, pars 1, ed. A. Werminghoff (Hannover-Leipzig 1906), Internet Archive OCR

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.