Concilio di Clermont
Concilium Arvernense · 535 d.C. · Clermont (Arverni)
Can. 1
In primis placuit, ut, quotiens secundum statuta patrum sancta synodus congregatur, nullus episcoporum aliquam prius causam suggerere audeat, quam ea, quae ad emendationem vitae, ad severetatem regulae, ad animae remedia pertinent, finiantur-.
Can. 2
Placuit etiam, ut sacrum quis pontificii honorem non votis quaerat, sed meritis, nec divinum videatur munus rebus conparare, sed moribus, adque emenentissime dignitatis apicem electione conscendat omnium, non favore paucorum. Sit in elegendis sacerdotibus cura praecipua, quia inrepraehensibiHs esse convenit, quos praeesse necesse est corrigendis; diligenter quisque inspiciat praecium dominici gregis, ut sciat, quod 2r) meritum constituendi deceat esse pastores. Episcopatum ergo desiderans electione clericorum vel civium, consensu etiam metropoletani eiusdem provinciae pontifex ordinetur; non patrocinia potentum adhibeat, non calleditate subdola ad conscinbendum decretum alios ortetur praemiis, alios timore conpellat. Quod si quis fecerit, aeclesiae, cui indigne praeesse cupit, communione privabitur.
Can. 3
Observandum, ne pallis vel ministeriis divinis defunctorum corpuscula obvolvantur.
Can. 4
Ne a potentibus saeculi clerici contra episcopus suos ullo modo erigantur.
Can. 5
Qui reicolam eclesiae petunt a regebus et horrendae cupiditatis impulsu aegentium substantia rapiunt, inrita habeantur, quae obtinent, et a communione eclesiae, cuius facultatem auferre cupiunt, excludantur.
Can. 6
Si quis ludaecae pravitati iugaU societate coniungetur et seu Christiano ludea sive ludaeo Christiana mulier consortio carnali miscetur, quique horum tantum nefas admisisse dinoscetur a Cristeanorum coetu adque convivio et a communione aeclesiae, cuius sociatur hostibus, segregetur.
Can. 7
Ne opertorio dominici corporis sacerdotes unquam corpus, dum ad tumulum evehetur, obtegatui- et sacro velamine usibus suis reddeto, dum honorantur corpora, altaria polluantur.
Can. 8
Ne ad nuptiarum ornatu ministeria divina praestentur et, dum inproborum tactu vel pompa saecularis luxuriae polluuntur, ad officia sacri mysterii videantur indigna.
Can. 9
Ne ludei Cristeanis populis iudices praeponantur.
Can. 10
Ne parrochias cuiushbet episcopi alterius civitatis episcopus canonum temerator invadat et vaesane copiditatis facebus inflammatus suisque admodum non contentus rapiat alienam.
Can. 11
Nullus episcopus alterius clericum contra voluntatem episcopi sui suscepere audeat aut sacerdotium prorogare
Can. 12
Si quis relictam fratres, sororem uxoris, privignam, consubrinam sobrinamvae, relictam idem patrui adque abonculi carnalis contagii credederit consortio violandam et ausu sacrelego auctoretatem divinae legis ac iura naturae perruperet et, cui caritatis ac pii affectus solacia exibere debuerat, suorum hostis ac pudicitiae expugnatur vim inferre timptaverit, apostolicae constitutionis sententia feriatur et, quamdiu in tanto versator scelere, a Cristeano coetu adque convivio vel aeclesiae matris communione privabitur.
Can. 13
Cum presbyteri adque diaconi sublimi dignitatis apice prorogantur, actebus omnino renuntient saeculi et ad sacrum electi mysterium repudient carnale consortium ac permixtionis pristinae contubernium permutent germanitatis affectu; et, quisquis ille est, presbyter adque diaconus, divino munere benedictione percepta uxoris prius suae frater ilico efficiatur ex coniugae. Quosdam repperemus ardore lividinis infiammatus abiecto militiae cingulo vomitum pristinum et inhebeta rursus coniugia repetisse adque in- is cesti quodammodo crimine clarum decus sacerdotii violasse, quod nati etiam filii prodederunt. Quod quisque fecisse dignuscetur, omni in perpetuum, quam admisso iam crimine perdedit, dignitate privabitur.
Can. 14
Si quis cuiuscumquc munuscula qualibet sanctis scriptura conlata nefaria calliditate fraudaverit, invaserit, retentaverit adque suppresserit et non statim a sacerdote conmonetus Deo conlata reddiderit, ab ecclesiae catholicae commonione pellatur.
Can. 15
Si quis presbyter adque diaconus, qui neque in civitate neque in parrochiis canonecus esse dinuscitur sed in villolis habitans, in oraturus officio sancto deserviens celebrat divina mysteria, festivitatis praecipuas: Domini natale, pascha, pentecosten et si quae principalis festivitatis sunt reliquae, nullatenus alibi nisi cum episcopo suo in civitate teneat. Quicumque etiam sunt cives natu maiores, pari modo in orbibus ad pontifices suos in praedictis festivitatibus veniant. Quod si qui inproba temeritate contimpserint, hisdem festivitatibus, in quibus in civitate adesse dispiciunt, communione pellantur.
Can. 16
Episcopus, presbyter adque diaconus ita sancte conscientiae luce resplendeant, ut effugiant probitate actuum maledicorum obloquia et testimonium in se divinum inplere contendant, quod Dominus ait: Sic luceat lumen vestrum corani hominebus, ut videntes vestram honam operam glorificent Patrem vestrum, qui est in caelis. Igitur auctoritate canonica adque mansura in evum constitutione sancimus, ut fugiatur his extranearum mulierum culpanda libertas et tantum cum avia, matre, sorore vel nepte, si necessitas tolerit, habitent; de quibus nominibus, ut prioi'um canonum series continet, nefas est aliud, quam natura constituit, suspicari. In cubiculo etiam horum adque cellario vel familiari quolibet servitio neque sanctimuniaHs ulla neque extranea mulier neque ancilla ullo modo admittatur. Quod si quis praeceptorum Dei inmemor credederit contemnendum, sciat se auctoritate canonica conmunionis sine dubio subire iacturam. Quod si antestis culpam hanc distringere in presbytero adque diacono suo canoneco rigore noluerit, ipse severitate sententiae feriatur.