Concilio provinciale di Colonia
Statuta Ecclesiae Coloniensis (Concilium provinciale Conradi archiepiscopi) · 1260 d.C. · Cologne
Can. 7 — De dormitoriis, de lectura Tabulae Capitularis, de lunationibus etc.
Consequenter, quia in ipsa visitatione comperimus, circa Divinum officium, sive ministerium atque chori debitum, negligentiam et omissiones debiti, factas hucusque fuisse et fieri, plus quam Dei honorem deceat, et saluti ipsorum expediat ministrorum; quae quidem negligentiae causantur exinde potissimum, quod sunt quaedam Ecclesiae Canonicorum carentes dormitoriis, quaedam habentes dormitoria, sed eorum Canonici dormire in his, longo temporum spatio dissueverunt: item quod in quibusdam Ecclesiis est compertum, raro vel nunquam per anni totius spatium lectiones et cantum Divini officii in capitulari tabula annotari; item raro vel nunquam in capitulo ipso legi lunationes Mensium aut Kalendas, seu obitus fidelium, quorum commendationem aut memoriam agere unusquisque de eleemosynarum vivens sustentatione, tenetur: super his omnibus qualiter reformentur, et reformata in robore suo permaneant, et vigore, sicut primitus erant instituta: ita praecipimus, quod Ecclesiae Canonicorum, carentes dormitoriis, ea deinceps habeant, de communi Ecclesiae aere seu pecunia construenda: et Canonici qui habentes dormitoria, dormire in his aliquamdiu dissueverant, in his dormiant, prout hoc consuetum fuit antiquitus. His duntaxat exceptis, quos infirmitas seu debilitas, aut alia causa legitimae necessitatis, excusat; cum alias cassa et vana fieret ipsorum dormitoriorum structura, si non in ipsis modo et more debito, maxime causa matutinalis officii, dormiretur. Item praecipimus, quod quaedam Canonicorum collegia in consuetudinem adduxerint, nullis diebus cantare vigilias pro defunctis, nisi quando distributio denariorum in choro praesentibus exhibetur: et si evanescat illorum memoria, qui etsi ad distributiones hujusmodi quicquam non dederint vel legaverint Ecclesiis, ad communem tamen administrationem corporis praebendalis praedia et possessiones pie et munifice sunt largiti: super hoc ita statuimus, ut non solum illis feriis, quae sunt distributionibus hujusmodi deputatae, verum et aliis diebus omnibus, praeterquam in festivitatibus, secundum consuetudinem majoris Ecclesiae, vigiliae cum officio pro defunctis in choro solenniter decantentur: et post hujusmodi decantationem officii, Decanus et fratres ingredientur domum capituli, ante omnem tractatum disciplinae, vel etiam praebendae, aut cujuscunque alterius negocii, tabulae capitularis lecturam (habentis distincte, et in specie, quid unicuique sit cantandum, vel legendum in choro) audiant diligenter, ac insuper lunationes mensium, ac Kalendae, et obitus legantur. Nec non aliqua Lectio de regula et vita Clericorum legatur. Et tunc immediate de disciplina fiat, quod fuerit faciendum: ac talia consequenter post ipsam disciplinam tractentur negotia, quae ad utilitatem, seu necessitatem fuerint spectantia publicam seu privatam. Et si aliquando Decanus non fuerit praesens, propter hoc non omittatur ullatenus, quin fratres domum capituli intrent, ad audiendum ipsius tabulae capitularis lecturam, ut sciant, quid unicuique in choro sit legendum (ut supra diximus) et cantandum deputatum. Quia cum in majori Ecclesia talis et bona antiqua consuetudo in hujusmodi observetur, id ipsum in aliis volumus Ecclesiis observari. Item praecipimus, ut Divinum officium in choro nunquam absque ordine ministrorum, Sacerdoti ministrare debentium, videlicet Diaconi et Subdiaconi, decantetur: et ipsi ministri in ipso Sacrae Missae officio non praesumant absque indumentis suo ordini deputatis, aliquatenus ministrare, nec ante finem Missae recedere. Quod tamen in quandam desuetudinem, immo malam abusionem, apud quasdam Ecclesias fuisse comperimus introductum: sed deinceps hoc fieri, firmissime prohibemus. Eisdem etiam ministris injungimus, quod quotiescunque hebdomada eorum fuerit, officio deserviendi Divino; horas in choro matutinales, et alias servare studeant diligenter, ne ullum per eos omissionis debiti, quo ad sacrum ministerium, esse valeant argumentum. Sacerdotes autem ipsi quotiescunque celebraturi sunt Missam, veste camisiali sub albis non careant, ne albam, quae consecrata est vestis, ipsorum tunica valeant immediate contingere, nec ipsae tunicae apparere. Item canonicis, ne frequenter extra immunitatem Ecclesiarum suarum comedant, aut dormiant extra ipsam, firmissime prohibemus: ne ulla eis suffragetur occasio, si forte propriis domibus careant. Competentius namque in suis dormire dormitoriis, et comedere in claustris aut refectoriis suis possunt hi, qui domibus propriis vel certis hospitalibus carent, quam haec facere forinsecus apud loca suspecta, vel alias clericalis conversationis non bene decentia honestatem.
Can. 8 — De Campanariis et custodibus
Item ut Campanarii Ecclesiarum, quorum servitus, sive onus circa Altare versatur, numquam absque veste camisiali compareant, firmissime prohibemus: et ut hoc absque omni omissione servetur, Ecclesiarum ipsarum thesaurarii, seu custodes, et singuli in singulis suis Parochiis plebani, provideant diligenter. [...]