Concilio di Efeso
Concilium Ephesinum · 431 d.C. · Ephesus
Can. 1 Denz. 113
Si quis non confitetur Deum veraciter esse Emmanuel et propterea Dei genitricem sanctam Virginem, peperit enim secundum carnem, carnem factum Dei Verbum secundum quod scriptum est: Verbum caro factum est; anathema sit.
Can. 2 Denz. 114
Si quis non confitetur carni secundum subsistentiam unitum Dei Patris Verbum, unumque esse Christum cum propria carne, eumdem scilicet Deum simul et hominem; anathema sit.
Can. 3 Denz. 115
Si quis in uno Christo dividit substantias post unitatem, sola eas connexione conjungens ea quae secundum dignitatem est vel etiam auctoritatem aut potestatem, ac non potius conventu, qui per unitatem factus est naturalem; anathema sit.
Can. 4 Denz. 116
Si quis personis duabus vel subsistentiis eas voces quae in apostolicis scriptis continentur et evangelicis, dividit, vel quae de Christo a sanctis dicuntur vel ab ipso etiam de se ipso, et aliquas quidem ex his velut homini qui praeter Dei Verbum specialiter intelligatur, aptaverit, illas autem tanquam Deo dignas soli Dei Patris Verbo deputaverit; anathema sit.
Can. 5 Denz. 117
Si quis audet dicere Christum hominem theophoron, id est Deum ferentem, ac non potius Deum esse veraciter dixerit, tanquam Filium per naturam secundum quod Verbum caro factum est, et communicaverit similiter ut nos carni et sanguini; anathema sit.
Can. 6 Denz. 118
Si quis dicit Deum esse vel Dominum Christi Dei Patris Verbum, et non magis eumdem ipsum confitetur Deum simul et hominem, propterea quod Verbum caro factum est secundum Scripturas; anathema sit.
Can. 7 Denz. 119
Si quis velut hominem Jesum operatione Dei Verbi dicit adjutum, et unigeniti gloriam tanquam alteri praeter ipsum existenti tribuit; anathema sit.
Can. 8 Denz. 120
Si quis audet dicere assumptum hominem coadorandum Deo Verbo, et conglorificandum, et conuncupandum Deum tanquam alterum cum altero, nam cum syllaba semper adjecta hoc cogit intelligi, et non potius una supplicatione veneratur Emmanuel, unamque ei glorificationem dependit juxta quod Verbum caro factum est; anathema sit.
Can. 9 Denz. 121
Si quis unum Dominum Jesum Christum glorificatum dicit ab Spiritu sancto, tanquam qui aliena virtute per eum usus fuerit, et ab eo acceperit efficaciam contra immundos spiritus, posse et hominibus divina signa perficere, ac non potius proprium fatetur ejus Spiritum per quem divina signa complevit; anathema sit.
Can. 10 Denz. 122
Pontificem et apostolum confessionis nostrae factum esse Christum divina Scriptura commemorat; obtulit autem semetipsum pro nobis in odorem suavitatis Deo et Patri. Si quis ergo pontificem et apostolum nostrum dicit factum non ipsum Dei Verbum, quando caro factum est, et juxta nos hominem, sed velut alterum praeter ipsum specialiter hominem ex muliere; aut quis dicit et pro se obtulisse semetipsum oblationem et non potius pro nobis solis, non enim eguit oblatione qui peccatum omnino nescivit; anathema sit.
Can. 11 Denz. 123
Si quis non confitetur carnem Domini vivificatricem esse et propriam ipsius Verbi Dei Patris, sed velut alterius praeter ipsum conjuncti eidem per dignitatem, aut quasi divinam habentis habitationem, et non potius ut diximus vivificatricem esse, quia facta est propria Verbi cuncta vivificare valentis; anathema sit.
Can. 12 Denz. 124
Si quis non confitetur Dei Verbum passum carne, crucifixum carne, et mortem carne gustasse, factumque primogenitum ex mortuis, secundum quod vita est et vivificator ut Deus; anathema sit.