Concilio di Epaon

Concilium Epaonense · 517 d.C. · Epaon (Burgundy)

Can. 1

Prima et inmutabili constitutione decretum est, ut cum mitrupolitanus fratres vel conprovincialis suos ad concilium aut ad ordinationem cuiuscumque consacerdotis credederit evocandus, nisi causa taedii evedentis exteterit, nullus excusit.

Can. 2

De ordiuationibus clericorum. Ne saecunde uxoris aut renuptae maritus presbyter aut diaconus ordenetur-, abunde sufricerit ab apostolo constitutum '. Sed quia praeceptum huiusmodi excidi quorundam fratrum siniplicitate cognovimus, speciali observantia renovamus, sciente eo, qui contra interdictum ordenaverit, reum fratribus se futurum; illo autem, qui contra fas honorem prohebitae benedictionis ambierit, nihil se clericalis menisteril praesumturum.

Can. 3

Paenetentiam professi ad clericatum paenitus non vocentur

Can. 4

Episcopis, presbyteris adque diaconibus canis ad venandum et acepitris habere non leceat. Quod si quis talium personarum in hac fuerit voluptate detectus, si episcopus est, tribus mensebus se a cummunione suspendat, duobus presbyter absteneatur, uno diaconus ab omni officio et cummunione cessabit.

Can. 5

Ne presbyter terretorii alieni sine conscientia sui episcopi in alterius civitatis territurio praesumat baselicis aut oratoriis observare, nisi forte episcopus suos illum cedat episcopo illi, in cuius terretorio habetare dis})osuit. Quod si excessum fuerit, episcopus, cuius presbyter fuerit, fratri suo noverit culpabilem se faturum, qui clericum iuris sui illeceta facientem sciens ab scaudaU admissione non revocat. m

Can. 6

Presbytero vel diacono sine antistitis sui epistolis ambulanti cummunionem nullus inpendat.

Can. 7

Quicquid parrochiarum presbyteri de ecclesiastici iuris possessione distraxerint, inane habeatur et vacuum, in venditorem con))arantis actione vertcnda

Can. 8

Presbyter dum diocesim- tenet, de liis quae emerit aut ecclesiae nomine scripturam faciat aut ab eius quam tenuit ecclesiae ordcnatione discedat. Similis s quoque de venditionebus, quas abbates facere praesumserint, forma servabitur, ut quidquid sine episcoporum notitia vinditum fuerit, ad potestatem episcopi revocetur. Mancipia vero monachis donata ab abbate non leccat manumitti; iniustum enim potamus, ut monachis cotidianum rorale opus facientebus servi eorum libertatis otio potiantur.

Can. 9

Unum abbatem duobus nionasteriis interdicemus praesedere.

Can. 10

Cellas novas aut congregatiunculas monachorum absque episcopi notitia prohebemus instrui.

Can. 11

Clerlci sine ordenatione episcopi sui adire vel interpellare })ublicum non praesumant; scd si pulsati fuerint, sequi ad saeculare iudicio non morentur'-.

Can. 12

Xullus episcopus de rebus ecclesiae suae sine conscientia metropolitani sui vindendi aliquid habeat potestatem, utili tamen omnibus cummutatione permissa.

Can. 13

Si quis clericus in falso testimonio convictus fuerit, reus capitalis criminis censeatur.

Can. 14

Quisque clericus aliquid de munificentia ecclesiae, cui serviebat, adeptus et ad summum sacerdutium alterius civitatis est aut fuerit ordenatus, quod dono accepit vel acceperit, reddat, quod usu vel propriaetate secundum instrumenti seriem probatur emisse, possedeat.

Can. 15

Si superioris loci clericus heretici cuiuscumque clerici convivio interfuerit, anni spatio pacem ecclesiae non habebit. Quod iuniores clerici si praesumserint, vapolabvmt A ludeorum vero conviviis etiam laicus constitutio nostra prohibuit, nec cuni ullo clerico nostro panem comedat, quisquis ludeorum convivio fuerit inquinatus.

Can. 16

Presbyteros propter salutem animarum, quam in cunctis optamus, desperatis et decumbentibus hereticis, si conversionem subitam petant, crisuiate permittimus subvenire. Quod omnis conversuri, si sani sunt, ab episcopo noverint expetendum.

Can. 17

Si episcopus condito testamento aliquid de ecclesiastici iuris propriaetate legaverit, aliter non valebit, nisi vel tantum de iuris proprii facultate suppleverit.

Can. 18

Clerici quod etiam sine pi-aecatoriis qualibet diuturnitate temporis de ecclesiae remuneratione possederint, cum auctoritate domni gloriosissimi princepis nostri in ius proprietarium praescriptione temporis non vocetur dummodo pateat ic ecclesiae rem fuisse, ne vldeantur etiam episcopi admiuistracionis prolixae aut praecaturias, cum ordenati sunt. facere debuisse ant diu tentas ecclesiae facultatis proprietati suae posse transcribere.

Can. 19

Abbas si in culpa repperiatur aut fraude et innocentem se adserens ab episcopo suo accepere noluerit successorem, ad metropolitani iudicium deducatur.

Can. 20

Episcopo, presbytero et diacono vel ceteris clericis horis j)raeteritis, id est meridianis aut vespertinis, ad feminas prohebemus accessum; quae tamen, si causa fuerit, cum presbyterorum aut clericorum testemunium vedeantur. •>

Can. 21

Veduarum consecrationem, quas diaconas vocitant, ab omni regione nostra paenitus abrogamus, sola eis paenitentiae benedictione, si converti ambiunt, inponenda.

Can. 22

Si diaconus aut presbyter crimen capitale conmiserit, ab officii honore dipositus in monasterio retrudatur, ibi tantummodo quamdiu vixerit cumniunione sumenda. i

Can. 23

Si quis accepta professaque paenitentia boni inmemor ad saecularia relabatur, prursus conmunicare non poterit, nisi professioni, quam inleceto praetermiserat, refurmetur.

Can. 24

Laicis contra cuiusHbet gradus clericum, si quid crimenalc parant obicere, dummodo vera suggerant, proponendi permittemus potestate.

Can. 25

Sanctoruin reliquiae in oratoriis villarebus non ponantur, nisi forsitan clericus cuiuscumque parrochiae vicinus esse contingat, qui sacris cinerebus psallendi frequentia famulentur. Quod si illi defuerint, non ante propriae ordinentur, quam eis conpitens victus et vestitus substantia depotetur

Can. 26

Altaria nisi lapedea crismatis unctione non sacrentur.

Can. 27

Ad celebranda divina officia ordenem, quem metropolitani tenent, provincialis eoi-um observare debebunt.

Can. 28

Si episcopus ante damnati absolutionem obitu rapiatur, correctum aut paenetentem successuri licebit absolvere.

Can. 29

Lapsis, id est qui in catholica baptizati praevaricatione damnabili post in heresem transierunt, grandem redeundi difficultatem sancxit antiquetas Quibus nos annorum multitudinem breviata paenitentiam biennii conditione infra scripte observaciones inponimus, ut praescripto biennio tertia die sine relaxatione ieiunent, ecclesiam studeant fraequentare, in paenitentum loco standi et orandi humilitatem noverent observandam, LL. CoDcilia. a etiam ipsi, cum caticumini procedere commonentur, abscedant. Hoc si observare voluerint, constituto tempore admettendis ad altarium observatio relaxetur; quam si arduam vel duram forte potaverint, statuta praeteritorum canonum conplere debebunt.

Can. 30

Incestis coniunctionibus nihil prursus veniae reservamus, nisi cum adulterium separatione sanaverint. Incestus vero nec ullo coniugii nomine praevelandus praeter illos, quos vel nomiuare funestum est, hos esse censemus: si quis relictam fratris, que paene prius soror exteterat, carnali coniunctione violaverit; si quis frater germanam uxoris suae accipiat; si quis novercam duxerit; si quis consubrinae subrinaeque se societ. Quod ut a presenti tempore prohebemus, ita ea, quae sunt anterius instituta, non solvemus: si quis relictae avunculi misceatur aut patrui vel privignae concubito polluatur. Sane quibus coniunctio inhceta interdicetur, habebunt ineundi melioris coniugii Ubei'tatem.

Can. 31

De paenetentia homicidarum, qui saeculi leges evaserint, hoc summa reverentia de eis inter nos placuit observari, quod Anquiritani canonis decreverunt.

Can. 32

Relicta presbyteri sive diaeoni si cuicumque renupserit, catinus ab ccclesia pellatur, donec a coniunctione inlicita separetur; marito quoque eius simili usque ad correctionem severitate plectendo

Can. 33

Basilicas hereticorum, quas tanta execrationem habemus exosas, ut s polkitionem carum purgabilem non putemus, sanctis usibus adplicare dispicimus. Sane quas per violentiam nostris tulerant, possumus revocare-.

Can. 34

Si quis servum proprium sine conscientia iudicis occiderit, excommunieationem biennii effusionem sanguinis expiavit.

Can. 35

Ut cives superiorum natalium noctem paschae ac nativitatis Domini sullcmnitate episcopos, nec interest in quibus civitatebus positos, accipiendae benedictionis disiderio noverint expetendos.

Can. 36

Ne ullus sine remedio aut spe veniae ab ecclesia repellatur neve ulli, si aut penaetuerit aut correxerit, ad veniam redeundi aditus obstruatur. Sed si cui forsitan discrimen mortis inmineat, damnationis constituta tempora relaxentur. Quod si aegrotum accepto viatico revaliscere fortasse contingit, statuti temporis spatia observare conveniet

Can. 37

Ne laicus nisi religione praemissa clericus ordinetur. s

Can. 38

In monasteria puellarum non nisi probatae vitae et aetatis provectae ad quascumque earum necessetates vel ministrationis permittantur intrare. Ad faciendas vero missas qui ingressi fuerint, statim exacto menisterio regredi festinabunt; alias autem nec clericus nec monachus iuvenis ullum ad puellarum congregatione habebit accessum, nisi hoc aut paterna aut germaua necessitudo probetur admittere.

Can. 39

Servus reatu atrociore culpabilis si ad ecclesiam confugerit, a corporalibus tantum suppliciis excusetur. De capillis vero vel quocumque opere placuit dominis iuramenta non exegi.

Can. 40

Quocirca haec, que superna inspiratione communi consensui placuerunt, si quis sanctorum antestitum, qui statuta praesentia sascriptionibas propriis firma- ''> verunt nec non et quos eorum Deus esse voluerit successoris, relicta integritate observationis excesserit, reum se Divinitatis pariter et fraternitatis iudicio futurum esse cognuscat.

MGH Conc. I (Maassen 1893), F. Maassen, Concilia aevi Merovingici (MGH Leges sectio III, Concilia I), Hannover 1893; Internet Archive OCR, apparatus removed, OCR errors corrected conservatively (li/h, ll/H, c/e confusions only where the result is an attested Latin word)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.