Concilio di Gerona

Concilium Gerundense · 517 d.C. · Gerona (Girona)

Can. 1 — Ut unaquaeque provincia in officio Ecclesiae unum ordinem teneat.

De institutione missarum, ut quomodo in metropolitana Ecclesia fiunt, ita in Dei nomine in omni Tarraconensi provincia tam ipsius missae ordo quam psallendi vel ministrandi consuetudo servetur.

Can. 2 — Ut litaniae post Pentecosten a quinta feria usque in sabbatum celebrentur.

De litaniis, ut expleta solemnitate Pentecostes sequens septimana a quinta feria usque in sabbatum per hoc triduum abstinentia celebretur.

Can. 3 — De secundis litaniis faciendis Kalendis Novembribus.

Item secundae litaniae faciendae Kalendis Novembribus, ea tamen conditione servata, ut si iisdem diebus dominica intercesserit, in alia hebdomada secundum prioris abstinentiae observantiam a quinta feria incipiantur, et in sabbato vespere missa facta finiantur: quibus tamen diebus a carnibus et a vino decrevimus abstinendum.

Can. 4 — Ut pascha tantum et natali Domini baptismus detur, exceptis his qui in languore consistunt.

De catechumenis baptizandis id statutum est, ut quia in Paschae solemnitate vel natalis Domini, quando magis solemnitatis celebritas major est, rariores ad baptizandum veniunt, caeteris solemnitatibus infirmi tantummodo debeant baptizari, quibus quocunque tempore convenit baptismum non negari.

Can. 5 — Ut unius diei infans, si in discrimine est, baptizetur.

De parvulis vero qui nuper materno utero editi sunt placuit constitui, ut si infirmi ut assolet fuerint et lac maternum non appetunt, etiam eadem die qua nati sunt, si oblati fuerint, baptizentur.

Can. 6 — Ut conjugati ab episcopo usque ad subdiaconum non sine testimonio vivant.

De conversatione vitae a pontifice usque ab subdiaconem post suscepti honoris officium si qui ex conjugatis fuerint ordinati, ut sine testimonio alterius fratris non utantur auxilio: cum sorore jam ex conjuge facta non habitent; quod si habitare voluerint, alterius fratris utantur auxilio cujus testimonio vita eorum debeat clarior apparere.

Can. 7 — Ut qui sine uxoribus ordinantur extraneas in domo non habeant.

De his vero qui sine conjugibus ordinantur et familias domus habent, habito secum pro vitae conversatione fratre in testimonium, non per quamcunque feminei sexus personam ejus substantia gubernetur, nisi aut per puerum aut per amicum suam domum debet ordinare: si vero matrem in domo habuerit aut sororem, secundum priorum canonum statuta per earum personas ejus debet contutari substantia.

Can. 8 — De laicis qui viduam aut dimissam acceperint, ut in clerum non admittantur.

Si quis vero de laicis post uxorem aliam cujuscunque conditionis cognoverit mulierem, in clero nullatenus admittatur.

Can. 9 — De his qui publice poenitentiam non accipiunt sed tantum viaticum, ut in clero promoveantur.

Is vero qui aegritudinis languore depressus poenitentiae benedictionem, quod viaticum deputamus, per communionem acceperit, et postmodum revalescens caput poenitentiae in ecclesia publice non subdiderit, si prohibitis vitiis non detinetur obnoxius, admittatur ad clerum.

Can. 10 — De discretione poenitentium: qui possunt ad ecclesiasticos ordines promoveri vel qui non possunt.

Hi qui in discrimine constituti poenitentiam accipiunt nulla manifesta scelera confitentes, sed tantum peccatores se praedicantes; hujusmodi si revaluerint, possunt etiam per morum probitatem ad gradus ecclesiasticos pervenire: qui vero ita poenitentiam accipiunt, ut aliquod mortale peccatum perpetrasse publice fateantur, ad clerum vel honores ecclesiasticos pervenire nullatenus possunt, quia se confessione propria notaverunt.

Can. 11 — Ut omnibus diebus vespertinis et matutinis oratio dominica dicatur.

Ita nobis placuit, ut omnibus diebus post matutinos et vesperas oratio dominica a sacerdote proferatur.

PL 84 (Hispana, ed. González), Collectio canonum Ecclesiae Hispanae, ed. F. A. González (Madrid 1808), reprinted in Migne, Patrologia Latina 84 (Paris 1850); TEI text of Corpus Corporum (mlat.uzh.ch, idno 8223) via the CatholicCorpus mirror

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.