Concilio di Lérida
Concilium Ilerdense · 524 (some editions 546) · Lérida (Lleida)
Can. 1 — De his qui altario ministrant, ut a sanguine omni se abstineant.
De his clericis qui in obsessionis necessitate positi fuerint id statutum est, ut qui altario ministrant et Christi sanguinem tradunt vel vasa sacro officio deputata contrectant, ab omni humano sanguine etiam hostili abstineant: quod si in hoc inciderint, duobus annis tam officio quam communione priventur, ita ut his duobus annis vigiliis, jejuniis, orationibus et eleemosynis pro viribus quas Dominus donaverit expientur, et ita demum officio vel communioni reddantur, ea tamen ratione, ne ulterius ad officia potiora promoveantur; quod si infra praefinitum tempus negligentiores circa salutem suam exstiterint, protelandi ipsius poenitentiae tempus in potestate maneat sacerdotis.
Can. 2 — De his qui aborsum faciunt vel natos suos exstinguunt.
Hi vero qui male conceptos ex adulterio factos vel editos necare studuerint, vel in uteris matrum potionibus aliquibus colliserint, in utroque sexu adulteris post septem annorum curricula communio tribuatur, ita tamen ut omni tempore vitae suae fletibus et humilitati insistant, officium eis ministrandi recuperare non liceat; attamen in choro psallentium a tempore receptae communionis intersint: ipsis veneficis in exitu tantum, si facinora sua omni tempore vitae suae defleverint, communio tribuatur.
Can. 3 — De monachis, ut clerici ordinentur cum voluntate abbatis, et quae monasterio offeruntur non auferantur, et de basilicis quas laici fecerint.
De monachis vero id observari placuit quod synodus Agathensis vel Aurelianensis noscitur decrevisse: hoc tantummodo adjiciendum, ut pro Ecclesiae utilitate quos episcopus probaverit in clericatus officium cum abbatis voluntate debeant ordinari. Ea vero quae in jure monasterii de facultatibus offeruntur, in nullo dioecesana lege ab episcopis contingantur. Si autem ex laicis quisquam a se factam basilicam consecrari desiderat, nequaquam sub monasterii specie, ubi congregatio non colligitur vel regula ab episcopo non constituitur, eam a dioecesana lege audeat segregare.
Can. 4 — De incestis, ut quandiu in scelere sunt inter catechumenos habeantur.
De his qui se incesti pollutione commaculant placuit, ut quousque in ipso detestando et illicito carnis contubernio perseverant, usque ad missam tantum catechumenorum in ecclesia admittantur; cum quibus etiam nec cibum sumere ulli Christianorum, sicut ait Apostolus vel jussit, oportet.
Can. 5 — De his qui altario serviunt si subito carnis fragilitate corruerint.
Hi qui altario Dei deserviunt, si subito flenda carnis fragilitate corruerint et Domino respiciente digne poenituerint, ita ut mortificato corpore cordis contriti sacrificium Deo offerant, maneat in potestate pontificis vel veraciter afflictos non diu suspendere, vel desidiosos prolixiori tempore ab Ecclesiae corpore segregare; ita tamen ut sic officiorum suorum loca recipiant, ne possint ad altiora officia ulterius promoveri: quod si iterato velut canes ad vomitum reversi fuerint, non solum dignitate officii careant, sed etiam sanctam communionem nisi in exitu percipiant.
Can. 6 — De his qui viduae poenitenti vel religiosae virgini stuprum intulerint.
Qui poenitenti viduae vel virgini religiosae vim stupri intulerit, si se ab eo sequestrare noluerit, pariter a communione et a Christianorum consortio segregetur: si vero illa quae vim pertulit ad sanctam religionem redierit, in illo solo quoadusque publice poeniteat data sententia perseveret.
Can. 7 — De his qui sacramento se obligant ne ad pacem redeant.
Qui sacramento se obligaverit ut litigans cum quolibet ad pacem nullomodo redeat, pro perjurio uno anno a communione corporis et sanguinis Domini segregatus reatum suum eleemosynis, fletibus et quantis potuerit jejuniis absolvat: ad charitatem vero quae operit multitudinem peccatorum celeriter festinet venire.
Can. 8 — Si clericus servum vel discipulum de ecclesia traxerit, ut poenitentiam agat.
Nullus clericorum servum aut discipulum suum ad ecclesiam confugientem extrahere audeat vel flagellare praesumat; quod si fecerit, donec digne poeniteat a loco cui honorem non dedit segregetur.
Can. 9 — De his qui rebaptizati sunt quantum poeniteant.
De his qui in praevaricatione rebaptizati sine aliqua necessitate vel tormento dilapsi sunt, placuit ut circa eos illa Nicaenae synodi statuta serventur quae de praevaricatoribus censita esse noscuntur; id est ut septem annis inter catechumenos orent, et duobus inter catholicos, et postea moderatione et clementia episcopi fidelibus in oblatione et eucharistia communicent.
Can. 10 — De his qui jubente episcopo omissa culpa ab Ecclesia exire contemnunt.
Qui jubente sacerdote pro quacunque culpa ab ecclesia exire contempserint, pro noxa contumaciae tardius recipiantur ad veniam.
Can. 11 — De clericis qui in mutuam caedem prorumpunt.
Si clerici in mutuam caedem proruperint, prout dignitas officiorum in tali excessu contumeliam pertulerit, a pontifice districtius vindicetur.
Can. 12 — De his qui contra canones ordinati sunt ut deponantur.
Qui contra decreta canonum indiscrete clericos usque nunc ordinaverunt, eis Dominus vel sancta et ecclesiastica charitas ignoscat: amodo vero si in talia ausu proruperint, decretum canonum, quod circa eorum personas statutum est, id est, ut nullum ordinare audeant, observetur, vel qui deinceps ordinati fuerint deponantur; hi vero qui tales hactenus ordinati sunt nullo tempore promoveantur.
Can. 13 — De catholicis qui filios suos baptismati haereticorum dederunt.
Catholicus qui filios suos in haeresi baptizandos obtulerit, oblatio illius in ecclesia nullatenus recipiatur.
Can. 14 — De catholicis, ut cum rebaptizatis non conversentur.
Cum rebaptizatis fideles religiosi nec in cibo participent.
Can. 15 — Ut clerici cum extraneis mulieribus non habitent.
Familiaritatem extranearum mulierum licet ex toto sancti Patres antiquis monitionibus praeceperint ecclesiis evitandam, id nunc tamen nobis visum est, ut qui talis probabitur, post primam et secundam commonitionem si emendare neglexerit, donec in vitio perseverat officii sui dignitate privetur; quod si se Deo juvante correxerit, sancto ministerio restauretur.
Can. 16 — Si sacerdos moritur, quid de rebus ecclesiae observetur.
Licet de re hujuscemodi quam constituere salubri ordinatione decernimus prisca auctoritas canonum nequaquam siluerit, sed evidenti sanctione praeceperit, ut cujuscunque ecclesiae pontifice defuncto non passim pro libitu suo in earum rerum direptionem, quas obiens derelinquit, quisquis irruat domumque subvertat, sed sacerdos qui exsequiarum tempore adest omnia quae ad utilitatem et conservationem pertinent debeat diligenti circumspectione munire: tamen quia haec ipsa sanctio, quod pejus est, a multis clericis cognoscitur violari, ita ut occumbente sacerdote expectorato affectu totaque disciplinae severitate posthabita immaniter quae in domo pontificali reperiuntur invadant et abradant, id nunc omnes hujus placiti vel constituti inter nos censura placuit custodire: ut defuncto antistite vel etiam adhuc in supremis agente, nullus clericorum cujuslibet ordinis, officii gradusve sit, quidquam de domo auferre praesumat, vel de utilitate quae instrumenti domus esse noscitur, id est mobili vel immobili rei ecclesiasticae conetur invadere, nihil furto, nihil vi, nihil dolo supprimens, auferens atque abscondens, sed is cui domus commissa est, subjunctis sibi cum consilio cleri uno vel duobus fidelissimis, omnia usque ad tempus pontificis substituendi debeat conservare, vel his qui in domo inveniuntur clericis consuetam alimoniam administrare. Substitutus antistes suscepta ea, prout decessor suus ordinavit vel huic Deus imperaverit, uti cum his debeat quos cognoverit disciplinae et charitati decessoris sui fideliter paruisse. Quod si quisquam post haec cujuslibet ordinis, ut superius dictum est, clericus quacunque occasione de domo ecclesiae vel de omni facultate quidpiam probatus fuerit abstulisse vel forsitan dolo aliquo suppressisse, reus sacrilegii prolixiori anathemate condemnetur, et vix quoque peregrina ei communio animae concedatur: quia durum est ut hi quos constat in servitio Domini cum primae sedis antistite desudasse, illorum, qui suarum rerum incubatores vel utilitatibus servientes atque vacantes fuisse noscuntur, despectibus aliquatenus crucientur.