Concilio di Mâcon II
Concilium Matisconense II · 585 d.C. · Mâcon
Can. 1
Videmus enim populum Christianum temerario more die Dominica contemtui tradere et sicut in privatis diebus operibus continuis indulgere. Propterea per hanc sinodalem nostram epistolam decernimus, ut unusquisque nostrum in sacrosanctis eccle1(1 sus admoneat sibi subditam plebem; et si quidem admonitioni consensum praebuerint, suis proderunt utilitatibus, sin autem, subiacebunt poenis a nobis divinitus deiinitis. Omnes itaque Christiani, qui non incassum hoc nomine fruimini, nostrae admonitione aurem accomodate, scientes, quoniam nostrae est auctoritatis utilitate vestrae prospicere et a malis operibus cohercere. Custodite diem Dominicam, quae nos denuo peperit et a peccatis omnibus liberavit. Nullus vestrum Litium fomitibus vacet, nullus ex vobis causarum actionis exerceat, nemo sibi talem necessitatem exibeat, quae iugum cervicibus iuvencorum imponere cogat. Estote omnes in himnis et laudibus Dei animo corporeque intenti. Si quis vestrum proximam habet ecclesiam, propei'et ad eandem et ibi Dominico die semetipsum precibus lacrymisque afticiat. Sint oculi manusque vestrae toto illo diem ad Deum expanse. Ipse est igitur dies requietionis perpetuus ipse nobis per septimi diei umbra insinuatos noscitur legibus et profetis. lustum igitur est, ut hanc diem unanimiter celebremus, per quam facti sumus, quod non fuimus; fuimus enim ante servi peccati, sed per eam facti sumus Illu iustitiae. Exhibeamus Dominum Liberam servitutem, cuius nos novimus pietate de ergastulis Liberatus errores, non quia hoc Dominus noster a nobis expetit, ut eor[)oraH abstinentia die Dominica celebremus, sed querit obedientiam, per quam nos calcatis terrenis actibus coelum usque misericorditer proveat. Si quis itaque vestrum hanc salubrem exortatiouem parvi penderit aut contemtui tradiderit, sciat se pro qualitatis merito principaliter a Deo punire et deinceps sacerdotali quoque irae implacabiHter subiacere; si causedecus fuerit, irrepara- •jo bihter causam amittat; si rusticus aut servus, gravioribus fustium ictibus verberabitur; si clericus aut monachus, mensibus sex a consortio suspendetur fratrum. Haec namque omnia et placabilem erga nos Dei animum reddunt et plagas morborum vel stereHtatum amovent atque repellunt. Noctem quoque ipsam, quae nos inspiratae luci inaccessibili reddit, spiritalibus exigamus excubiis nec dormiamus in ea, quemadmodum dormitant, qui nomine tenus Christiani esse noscuntur, sed oremus et vigilemus operibus sacri, ut digni habeamur in regno haeredes Heri Salvatoris.
Can. 2
Pascha itaque nostrum, in quo summus sacerdus ac pontifex pro nostris delictis nullam habens obnoxiationem peccati immolatus est, debemus omnes festissime colere et sedulae observationis sinceritate in omnibus venei-ari, ut illis sanctissimis sex diebus nullus servile opus audeat facere, sed omnes simul quoadunati himnis paschalibus indulgentes perseverationis nostrae praesentiam cotidianis sacriiiciis ostendamus, laudantes creatorem ac regeneratorera nostrum vespere, mane et meridie.
Can. 3
Relatione quorumdam fratrum nostrorum comperimus Christianos non observantes legitimum diem baptismi paene per singulus dies ac natalis martirum Hlios suos baptizare, ita ut vix duo vel tres reppereantur in sanctum pascha, qui per aquam et iSpiritum sanctum regenerentur. Idcirco censemus, ut ex hoc tempore nullus eorum permittatur talia perpetrare, praeter illos, quos iniirmitas nimia aut dies extremus compellit filios suos baptismum percipere. Ideoque praesentibus admonitionibus a suis erroribus vel ignorantia revocati omnes omnino a die quadragensimo cum infantibus suis ad ecclesiam observare praecipimus, ut inpositionem manus certis diebus adepti et sacri olei liquore peruncti ligitimi diei festivitate fruantur et sacro baptisraate regcnerentur, quo possint et honoribus, si vita comis fuerit, sacerdotalibus fungi et singulares celebrationes solemnitate frui. m
Can. 4
Resedentibus nobis in sancto concilio cognovimus quosdam Christianos relato fratrum a mandato Dei aliquibus locls deviasse, ita ut nullus eorura legitirao obsecuudationis parere vellit offitio Deitatis, dum sacris altaribus nullam adraovent hostiara. Propterea decernimus, ut omnibus Dorainicis diebus aris oblatio ab omnibus viris vel mulieribus offeratur tam panis quam vini, ut per has immolationes et peccatorum suorum fascibus careant et Abel vel ceteris iuste offerentibus promereantur esse consortes. ( )mnes autem, qui detiuitiones nostras per inoboedientiam evacuare conteudit, anathema percellatur
Can. 5
Omnes igitur reliquas fidei sanctae catholicae causas, quas temporis longitudine cognovimus deterioratas fuisse, oportet nos ad statum pristinum revocare, ne nos ao novis simus adversarii, dum ea, quae cognuscimus ad nostri ordines qualitatem pertinere, aut non corregimus aut, quod nefas est, silentio praeterimus. Legis itaque divinae consolentes sacerdotibus ac ministris ecclesiarum pro hereditaria portione omni populum preciperunt decimas fructuum suorum locis sacris praestare, ut nullo labore inpediti horis legitimis spiritalibus possint vacare misteriis, quas legis Christianorum congeries longis temporibus custodivit intemeratas. Nunc autem paulatim praevaricatores legum peni Christiani omnes ostenduntur, dum ea, quae divinitus sanccita sunt, adimplere neglegunt. Unde statuimus ac decernimus, ut mos antiquus a fidelibus reparetur et decimas ecclesiasticis famulantibus ceremoniis populos omnis inferat, quas sacerdotes aut in pauperum usibus aut captivorum redemptionem prerogantis suis orationibus populo pacem ac salutem impetrent. Si quis autem contumax nostris statutis saluberrimis fuerit, a membris ecclesiae omni tempore separetur.
Can. 6
Item decernimus, ut nullus presbiterorum confertus cibo aut crapulatus vino sacrificia contrectare aut missas pribatis festisque diebus praesumat concelebrare; iniustum est enim, ut spiritali alimento corporale praeponatur. Sed si quis hoc adtemptare curaverit, dignitatem amittat honoris. lam enim de tali causa et in conciliis Africanis definitum est, quam definitionem nostre quoque dignum duximus sotiare; cetera et ad locum: Sacranwnta excepta qtiinta feria pasche non nisi a ieiunis concelehrcntur. Quaecumque reliquiae sacrificiorum post peractam missa in sacrario supersederint, quarta vel sexta feria innocentes ab illo, cuius interest, ad ecclesiam adducantur et indictum:'o eis ieiunio easdera reliquias conspersas vino accipiant.
Can. 7
Dum postea universo coetui secundum consuetudinem recitata innotescerent, Praetextatus et Pappolus viri beatissimi dixerunt: Decernat itaque et de miseris libertis vestrae auctoritatis vigor insignis, qui ideo plus a iudicibus affliguntur, quia sacris sunt commendati ecclesiis, ut, quas se quispiam dixerit contra eos actionis habere, non 2.5 audeat eas magistratui cumtradere, sed in episcopi tantum iudicio, in cuius presentia litem contestans quae sunt iusticie ac veritatis, audiat. Indignum est enim, ut hii, qui in sacrosancta ecclesia iure noscuntur legitimo manumissi, aut per epistolam aut per testamentum aut per longinquitatem temporis Libertatis iure fruuntur, a quolibet miustissime inquietentur Universa sacerdotalis congTegatio dixit: lustum est, ut contra calumniatorum omnium versutias defendantur, qui patrocinium immortalis ecclesiae concupiscunt et, quicumque a nobis de libertis latum decretum superbiae nisu praevaricare temtaverit, inreparabile damnationis suae sententiam feriatur. Sed si placuerit episcopo, ut secum ordinarium iudicem aut quemlibet alium saecularem in audientiam r. eorum arcessiret, cum libuerit, fiat, ut nullus alius audeat per causas transire libertorum nisi episcopus, cuius interest, aut his, cui idem audiendum tradiderit.
Can. 8
Item Christianae religionis negotia pertractantes comperimus quosdam Seudocliristianos de sacrosanctis ecclesiis suae religionis oblitus fugitivos sabtrahere. Ideoque vim illatam nequaquam inultam relinquentes censemus pro Dei timore, ut, quicumque culpa compellente aut potentum importunia non sustinens suae gremium matris ecclesiae petierit, usque in praesentiam sacerdotes in eodem loco inconcusse permaneat, nulli permittentes quolibet dignitatis gradu functo fugitivo etiam in locis sacris violentiam inferre. Si enim mundani principes suis legibus censuerunt, ut, quicumque ad eorum statuas fugiret, inlesus habeatur, quanto magis hi permanere debeant indemnati, qui i. patrocinia inmortalis regni adepti sunt celestis? Si tamen aliquo facto tenentur obnoxii, qui ad ecclesiam sunt fugam versi, quoram sacerdote culpae eorum innotescant et ipsi consultum ferant, qualiter Dei habitaculum per subtractione non violetur illorum.
Can. 9
Licet reverentissime canones atque sacratissime legis de episcopali audientia in ipso pene Christianitatis principio sententiam protulerint, tamen quoniam eandem postpositam humanam in sacerdotibus Dei incrassatur temeritas, ita ut eos de atriis venerabilium ecclesiarum violenter abstractos ergastulis publicis addicant, censemus, ut episcopum nullus saecularium fascibus praeditus iure suo contumaciter ac perpere agens de sancta ecclesia, cui praeest, trahere audeat; sed si quas intentiones adversus episcopum potentior persona habuerit, pergat ad metropolitanum episcopum et ei causas 2r, adlegit et ipsius sit potestatis honorabiliter episcopum, de quo agitur, evocare et in eius presentiam accusatore respondeat et oppositas ibi actiones exerceat. Quod si talis fuerit inmanitas causae, ut eam solus metropolitanus definire non valeat, advocet secum unam vel duos quoepiscopos; quod si et ipsis dubietas fuerit, conciliabulum definitum diem vel tempore instituant, in quo universa rite collecta fraternitas coepiscopi sui causas discutiat et pro merito aut iustificet aut culpet Nefas est enim, ut illius manibus episcopus aut iussione de ecclesia trahatur, pro quo semper Deum exorat et cui invocato nomine Domini ad salvationem corporis animaeque eucharistia saepe porrexit. Hoc enim decretum a nobis infixum qui fuerit audaciter transgressus, tam ipse quam omnes, qui ei consenserint, usque ad generalem concilium anathemate de ecclesia suspendantur.
Can. 10
Quod de episcopis censuemus, obteneat et in clero, ut neque presbyter neque diaconus neque subdiaconus de ecclesiis trahantur aut iniuriam aliqua inscio episcopum eorum patiantur; sed, quidquid quis adversus eos habuerit, in notitiam episcopi proprii perducat et ipsi causa iustitia preeunte discutiens animo clericos accusantis satisfatiat.
Can. 11
Sectatores nos hospitalitatis esse non solum Dominus lesus admonet, cum se dicit in hospidem receptum fuisse, sed etiam eius apostolus omnibus paene suis prae-Of.Matth.25,35. ceptis. Propterea, beatissimi fratres, unusquis nostrum oportet non solum semet ipsum ad hoc opus hortari, sed etiam omnium fidelium mentis, ut possent apud Deo misericordiae operibus pro nostris peccatis intercedere et nos ei per veram. hospitalitatem reconciliare. Si quis ergo nostrum non ammonuerit aut exemplum exortationis sue ipsi prius opere non conprobaret, indignationem procul dubio incurrit Domini maiestatis. Predicetur hoc nostrae mediocritatis statutum in auribus omnium Christianorum.
Can. 12
Quid autem scriptura divina de viduis et pupillis praecipiat, nobis clam non est. Ideoque quoniam provisioni nostre Deo auctore causae principaliter viduarum et pupillorum sunt commissae, pervenit ad nos, quod a iudicibus crudelius pro levissimis causis, velut defensore carentes, inremediabihter adfligantur. Ob quam causam decernimus, ut iudicis non prius viduas et pupillos conveniant, nisi episcopo nunciarent, cuius -'•T sub velamine degunt — quod si episcopus praesens non fuerit, archidiacono vel presbytero cuidam eius —, ut pariter sedentes communi deliberatione causis eorum terminus figant ita iusti ac recte, ut deinceps de talibus ante dictae personae non conquassentur. Quod si his, qui iudex est aut inpetitor, eis iniuriam aliquam ingesserit aut definitionem tanti concilii transgressor fuerit, a communione suspendatur. Quibus igitur magnarum rerum curae commissae sunt, nec minimarum dignum est parvi pendere personarum; solent enim et minima paulatim despecta in malum magnum trahere '.
Can. 13
Propterea tractatis omnibus, quae divine vel humane iuris fuerunt, et finem usque perducta putavimus congruum esse de canibus etiam vel accipitribus r. aliqua statuere. Volumus igitur, quod episcopalis domus, quae ad hoc Deo favente instituta est, ut sine personarum acceptione omnes in hospitalitate recipiat, canes non habeat, ne forte hii, qui in ea miseriarum suarum levamen habere confidunt, dum infestorum canum morsibus laniantur, detrimentum versa vice suorum susteneaut corporum. Custodienda est igitur episcopalis habitatio hymnis, non latratibus, operibus bonis, non morsibus venenosis. Ubi igitur Dei est assiduitas cantilenae, monstrum est et dedecoris nota canes ibi vel accipitres habitare.
Can. 14
Ex interpellatione quorumdam cognovimus calcatis canonibus et legibus hi, qui latere regis adhaerent, vel alii, qui potentia saeculari inflantur, res alienas competere et nulfis exertis actionibus aut convintionibus praerogatis miseros non solum is de agris, sed etiam de domibus propriis exolare. Tdoirco in medio consolentis decernimus, ut deinceps huius mali licentia quispiam non habeat, sed secundum canonum atque legum tenore causarum suarum actione proponat, ut nullus miserorum rebus suis per virtute aut adsentatione quamlibet defraudetur. Illi autem, qui contra dispositum non solum nostrum, sed etiam antiquoram patrum et regum venire temtaveritit, procellosi anathematis ultione plectantur.
Can. 15
Et quia ordinatione sacerdotum annuente Deo congruit de omnibus disponere et causis singulis honestum terminum dare, ut per hos reverentissimus canones et praeteritorum canonum viror ac florida germina maturis fiuctibus enitiscant, statuemus, ut, si quis saecularium honoratorum in itinere obviam habuerit aliquem ecclesiasticorum 2'> graduum usque ad inferiorem gradum honores, veneranter, sicut condecet Christianum, illi colla subdat, per cuius offieia et obsequia fidelissima Christianitatis iui'a promeruit. Et si quidem illi seculares aequo vehitur clericusque similiter, seculares galerum de capite auferat et clerico sincere salutationis munus adhibeat; si vero clericus pedes graditur et seculares vehitur equo, illico ad terram defluat et debitum honorem sepe dicto clerico sincerae caritatis exhibeat, ut Deus, <jui vera caritas est, in utrisque laetetur et dilectione suae utrumque ascescat Qui vero horum, (|uae 8})iritu sancto dictante sanccita sunt, transgredi voluerit, ab ecclesia, quam in suis ministris dehonorat, quantum episcopus illius ecclesiae voluerit, suspendatur.
Can. 16
Illud quoque rectum nobis visum est dispouere, ut, quae uxor subdiaconi vel exorcistae vel acoliti fuerat, mortuo illo secundo se non audeat sotiare matrimonio. Quod si feceret, separetur et in coenubiis puellarum Dei tradatur et ibi usque ad exitum vitae suae permaneat.
Can. 17
Comperimus multos necdum marcidata niortuorum mem))ra sepulchra relu serare et mortuos suos superimponere vel ahoruni, quod nefas est, mortuis suis relegiosa loca usurpare, sine voluntate scilicet domini sepulchrorum. Ideoque statuemus, ut nullus deinceps hoc peragat. Quod si factum fuerit, secundum legum auctoritatem superimposita corpora de eisdem tumulis reiactentur.
Can. 18
Incestam copulationem, in qua nec coniunx nec nuptiae recte appellare legis sanxerunt, catholicam omnino detestatur atque abominatur ecclesiam et gravioribus penis eos afficere promittit, qui nativitatis suae gradus libidinoso ardore conteninentes in merda, quod nefas est, sua ut sues teterrimi convolvuntur
Can. 19
Cognovimus etiam (juosdam clericoruni infreniticus ad forales reorum sententias frequenter accedere. Propterea prohibitionis eorum accessus hunc canonem provo tulimus definientes, ut ad locum examinationis reorum nullus clericorum accedat neque intersit atrio sauciolo, ubi pro reatus sui qualitate quispiam interficiendus est. Si tamen et nunc aliquis eoi-um definita contempnens illuc accesserit aut interfuerit, defraudatus onesti honoris stola illis gregibus examinatorum societur, quos divinis pretuHt ministeriis.
Can. 20
Universae fraternitatis deliberatione ac disputatione complacuit, ut antiquorum patrum iura in omnibus custodita ad synodum post trietericum tempus omnes conveniant, ut de alterna principaliter sospitate exhilarati causarum exsurgentium tam divinae relegionis (juam humanae necessitates discutiant et omnibus iustum aequumque finem imponant. Et hoc adimplere sollicitndinis sit metropolitane Lugdunensis episcopi una cum dispositione magnifici principes nostri prius definientis locum mediterraneum, ad quem omnes episcopi sine labore alacres congregentur. Et si aliqui eorum contumax fuerit aut excusationem falsae necessitatis, quare non intersit, invenerit et postea publicatum fuerit, quod inepta erat eius excusatio, volumus, ut usque ad concilium universale a communione et a caritate fraterna maneat alienus