Concilio di Narbona
Concilium Narbonense · 589 d.C. · Narbonne
Can. 1
Hoc regulariter definitum est, ut nullus clericorum vestimenta purpurea induat, quae ad jactantiam pertinent mundialem, non ad religiosorum dignitatem; ut sicut est devotio in mente, ita et ostendatur in corpore, quia purpura maxime laicorum potestate praeditis debetur, non religiosis: quod quisque non observaverit, ut transgressorem legis coercendum.
Can. 2
Hoc itaque definitum est, ut in psallendi ordinibus per quemque psalmum Gloria dicatur omnipotenti Deo; per majores vero psalmos, prout fuerint, prolixius pausationes fiant et per quamque pausationem Gloria Trinitatis Domino decantetur.
Can. 3
Nam et hoc secundum priscorum censuram canonum finitum est, ut nullus clericus, subdiaconus, diaconus vel presbyter in plateis resideat; certe nec in plateis stare et fabulis diversis commisceri: quod si quis facere praesumpserit, repellendum omnino ab officio et exsecrandum; si non emendaverit, et a communione et ab officio privetur.
Can. 4
Ut omnis homo tam ingenuus quam servus, Gothus, Romanus, Syrus, Graecus vel Judaeus, die Dominico nullam operam faciant, nec boves jungantur, excepto si immutandi necessitas incubuerit: quod si quisque praesumpserit facere, si ingenuus est, det comiti civitatis solidos sex, si servus centum flagella suscipiat.
Can. 5
Secundum concilium Nicaenum sanctissimum concinnabula vel conjurationes non fiant clericorum, quae sub patrocinio solebant fieri laicorum; nec unusquisque de inferiori gradu seniorem sibi elatus aut increpet aut injuriet: quod si quis praetermisso tam justae censurae ordine ausus fuerit facere, districtione saevissima corrigatur, ut sub poenitentiae nomine vita recedente, id est anno uno in monasterio sciat abjicere superbiam unde inflatur, quod est diabolus, et addiscat humiliationem, quia per ipsam mortem gustare dignatus est.
Can. 6
Secundum concilia priscorum orthodoxorum decrevit fraternitas, ut quicunque fuerit culpabilis inventus clericus aut honoratus de civitate et ad monasterium fuerit deputatus, sic abbas qui est praedictus cum illo qui dirigitur agat, sicut ab episcopo manifesta correctione fuerit ordinatus: aliter si abbas facere elegerit, pro correctione tempus aliquod suspendatur, quia ob hanc causam dirigitur ut emendet, non ut passim ferculis diversis saturetur.
Can. 7
Quicunque clericorum a maximo usque ad infra contra sanctae Ecclesiae utilitatem agere, tractare vel conari fuerit repertus, merito dejiciatur, quia fidem servare minime cognoscitur.
Can. 8
Quicunque clericus, subdiaconus, diaconus, presbyter, sine conscientia episcopi aliquid de possessionibus vel de domo ecclesiae tulerint aut fraudem fecerint, non solum cum omni dedecore constricti restituant quod fecerunt, sed etiam non debere ibi in ecclesia esse ubi fraudem visus est operasse: duobus jaceat sub poenitentia annis, et dum defleverit factum, revertatur ad officium.
Can. 9
Hoc ante omnia decretum est, ut Judaeis non liceat corpus deducere psallendo, sed, ut eorum habuit mos et consuetudo antiqua, corpus deducant et reponant: quod si facere aliter praesumpserint, inferant comiti civitatis auri uncias sex.
Can. 10
Hoc maxime definitum est, ut nullus audeat clericorum ordinationem sui episcopi contemnere, sed ubi ordinatus fuerit ambulare debeat cum gratia et obedientia, et quae injuncta fuerint agere: quod si sub cothurno superbiae neglexerit implere, non solum ab stipendio, sed anno uno a communione privetur.
Can. 11
Amodo nulli liceat episcoporum ordinare diaconum aut presbyterum litteras ignorantem; sed si qui ordinati fuerint, cogantur discere. Qui vero diaconus aut presbyter fuerit litteris ineruditus et desidiose legere vel implere officium distulerit et in ecclesia paratus ad omnia non fuerit, ab stipendio rejiciendum et inclinandum quoad usque curvatus impleat et defendat quod esse cognoscitur aut quid erit in Ecclesia Dei: si non fuerit ad legendum exercitatus et si perseveraverit desidiose et non vult proficere, mittatur in monasterium, quia non potest nisi legendo aedificare populum.
Can. 12
Haec maxime pro Dei timore et modo disciplinae canonicae elegimus custodienda vel tenenda, ut dum missa celebratur, nullus presbyter aut diaconus absque aliqua infirmitate, dum missa perficiatur, egredi de altario audeat, nec diaconus aut subdiaconus, certe vel lector, antequam missa consummetur, alba se non praesumat exuere: quod si quisque non impleverit constituta, presbyteri increpentur ut redeant, diaconos et exsecrandos et stipendio privandos, reliquos districtione certissima condemnandos.
Can. 13
Hoc regulariter secundum priorum statuta canonum finitum est, ut tam subdiaconus quam ostiarius vel reliqui servitium sanctae Ecclesiae consuetum absque ulla desidia impleant et senioribus vela ad ostia sublevent: qui contempserint facere et adimplere, subdiaconos verbis corripiendos, et si non emendaverint, ab stipendio privandos, reliquos flagris coercendos.
Can. 14
Hoc itaque propter ampliandam fidei catholicae disciplinam elegimus finiendum vel tenendum, ut si qui viri ac mulieres divinatores, quos dicunt esse caragios atque sorticularios, in cujuscunque domo Gothi, Romani, Syri, Graeci vel Judaei, fuerint inventi, aut qui ausus fuerit amodo in eorum vana carmina interrogare et non publice hoc voluerit annuntiare, pro hoc quod praesumpsit non solum ab Ecclesia suspendatur, sed etiam sex auri uncias comiti civitatis inferat. Illi vero qui tali iniquitate repleti sunt e sortes et divinationes faciunt et populum praevaricando seducunt, ubi inventi vel inventae fuerint, seu liberi, seu servi, vel ancillae sint, gravissime publice fustigentur et venundentur, et pretia ipsorum pauperibus erogentur.
Can. 15
Ad nos pervenit quosdam de populis catholicae fidei exsecrabili ritu diem quintam feriam, quae dicitur Jovis, multos excolere et operationem non facere: quam rem pro Dei timore exsecrantes et blasphemantes, quicunque ab hac die, praeter festivitates in eo die venientes, ausus vel ausa fuerit vacare et operam non facere, si ingenuus est aut ingenua de Ecclesia repellendus et sub poenitentia mittendus anno uno, et eleemosyna et fletu satisfaciat ut ei Dominus ignoscat: si servus aut ancilla fuerit, centenis flagellis correcti domino consignentur et ultra talia eos observare non permittant.