Concilio di Orange I
Concilium Arausicanum I · 441 d.C. · Orange
Can. 1 — De haereticis si in mortis discrimine convertantur.
Haereticos in mortis discrimine positos si catholici esse desiderant, si desit episcopus, a presbytero cum chrismate et benedictione consignari placet.
Can. 2 — Ut nullus minister sine chrismate proficiscatur.
Nullum ministrorum, qui baptizandi recipit officium, sine chrismate usquam debere progredi, quia inter nos placuit semel chrismari. De eo autem qui baptismate quacunque necessitate faciente non chrismatus fuerit, in confirmatione sacerdos commonebitur: nam inter quos chrismatis ipsius non nisi una benedictio est, non ut praejudicans quidquam, sed ut non necessaria habeatur repetita chrismatio.
Can. 3 — De poenitentibus qui de corpore exeunt.
Qui recedunt de corpore poenitentia accepta, placuit sine reconciliatoria manus impositione eis communicari, quod morientis sufficit consolationi secundum definitiones Patrum, qui hujusmodi communionem congruenter viaticum nominarunt, ut si supervixerint stent in ordine poenitentium, ut ostensis necessariis poenitentiae fructibus legitimam communionem cum reconciliatoria manus impositione accipiant.
Can. 4 — De clericis poenitentiam volentibus.
Poenitentiam desiderantibus clericis non negandam.
Can. 5 — De his qui ad ecclesiam confugiunt ne tradantur.
Eos qui ad ecclesiam confugerint tradi non oportere, sed loci sancti reverentia et intercessione defendi.
Can. 6 — De mancipiis confugientibus ad ecclesiam.
Si quis autem mancipia clericorum pro suis mancipiis ad ecclesiam confugientibus crediderit occupanda, per omnes ecclesias districtissima damnatione feriatur.
Can. 7 — De libertis qui ecclesiae commendati sunt ne opprimantur.
In ecclesia manumissos vel per testamentum ecclesiae commendatos si quis in servitutem vel obsequium vel ad colonariam conditionem imprimere tentaverit, animadversione ecclesiastica coercebitur.
Can. 8 — De his qui clericum alienum ordinare praesumunt.
Si quilibet consistentem alibi clericum ordinandum putaverit, prius definiat ut cum ipso habitet, sic quoque non sine consultatione ejus episcopi cum quo ante habitavit; nec eum qui fortasse non sine causa diu ab alio non ordinatus est ordinare praesumat.
Can. 9 — De his qui cives alienos ordinaverunt.
Si quis autem alienos cives aut alibi consistentes ordinaverit, ne inordinati in ullo accusentur, aut ad se eos revocent aut gratiam ipsi eorum impetrent cum quibus habitent.
Can. 10 — De episcopis qui non in possessione sua sed in aliena dioecesi basilicam construxerunt.
Si quis episcoporum in alienae civitatis territorio ecclesiam aedificare disponit, vel pro fundi sui aut ecclesiastici vel pro quacunque suorum opportunitate permissa licentia aedificandi, quia prohiberi hoc votum nefas est, non praesumat dedicationem, quae illi omnismodis reservatur in cujus territorio ecclesia assurgit, reservata aedificatori episcopo hac gratia, ut quos desiderat clericos in re sua videre ipsos ordinet is cujus territorium est, vel si ordinati jam sunt ipsos habere acquiescat, et omnis ecclesiae ipsius gubernatio ad eum in cujus civitatis territorio ecclesia surrexit pertinebit. Quod si etiam saecularium quicunque ecclesiam aedificaverit, et alium magis quam eum in cujus territorio aedificat invitandum putaverit, tam ipse cui contra constitutionem ac disciplinam gratificare vult quam omnes episcopi qui ad hujusmodi dedicationem invitantur a conventu abstinebunt. Si quis excesserit, in reatum devocabitur: si quis excesserit, ordinem recognoscat.
Can. 11 — De episcopis qui excommunicatum alterius suscipiunt.
Placuit in reatum venire episcopum, qui admonitus de excommunicatione cujuscunque, sine reconciliatione ejus qui excommunicavit, ei communicare praesumpserit, ut integra omnia, si reconciliatio intercesserit, de justitia vel iniquitate excommunicationis proximae synodo reserventur.
Can. 12 — De his qui subito obmutescunt, quod et baptismum et poenitentiam accipere possint.
Subito obmutescens, prout statutum est, baptizari aut poenitentiam accipere potest si voluntatis aut praeteritae testimonium aliorum verbis habeat, aut praesentis in suo nutu.
Can. 13 — De his qui mente desipiunt.
Amentibus quaecunque pietatis sunt conferenda.
Can. 14 — De energumenis baptizatis.
Energumeni baptizati, si de purgatione sua curant et sese sollicitudini clericorum tradunt monitisque obtemperant, omnismodis communicent sacramenti ipsius virtuti vel muniendi ab incursa daemonii quo infestantur, vel purgandi quorum jam ostenditur vita purgatior.
Can. 15 — Ut energumeni et catechumeni de baptismo consulantur.
Energumenis et catechumenis in quantum vel necessitas exegerit vel opportunitas permiserit, de baptismate consulendum.
Can. 16 — Ut energumeni ad clerum non promoveantur.
Qui palam aliquando arrepti sunt non solum non assumendi ad ullum ordinem clericatus, sed et si jam aliqui ordinati sunt ab imposito officio repellendi.
Can. 17 — Ut in unum propositio sacramenti consecretur.
Cum capsa et calix inferendus est, et admistione eucharistiae consecrandus.
Can. 18 — Ut evangelia catechumeni audiant.
Evangelia deinceps placuit catechumenis legi apud omnem provinciarum nostrarum Ecclesiam.
Can. 19 — Ut catechumeni ad baptisterium non accedant.
Ad baptisterium catechumeni nunquam admittendi.
Can. 20 — Ut catechumeni cum fidelibus benedictionem non accipiant.
Ad fidelium benedictionem catechumeni etiam inter domesticas orationes, in quantum caveri potest, segregandi informandique ut se revocent, et signandos vel benedicendos semotim offerant.
Can. 21 — Ut duo episcopi episcopum non faciant.
In nostris provinciis placuit de praesumptoribus, ut sicubi contigerit duos episcopos episcopum invitum facere, auctoribus damnatis, unius eorum ecclesiae ipse qui vim passus est substituatur: si tamen vita respondet et alterius dejecti loco nihilominus ordinetur; si voluntarium duo fecerint, et ipse damnabitur, quo cautius ea quae sunt antiquitus statuta serventur.
Can. 22 — Ut clerici conjugati nisi continentiam profiteantur, diacones non fiant.
Sed id praeterea ut non deinceps ordinentur diacones conjugati, nisi qui prius conversionis proposito professi fuerint castitatem.
Can. 23 — De his qui post acceptum diaconium incontinentes inveniuntur.
Si quis autem post acceptam benedictionem leviticam cum uxore sua incontinens invenitur, ab officio abjiciatur.
Can. 24 — De incontinentibus clericis.
De his autem qui prius ordinati hoc ipsum inciderunt Taurinatis synodi sequendam esse sententiam, qua jubentur non ulterius promoveri.
Can. 25 — De viris probatis.
De idoneis autem et probatioribus viris, quos clericatui alligari ipsa vitae gravitas cogit, si forte inciderunt duplicata matrimonia, ut non ultra subdiaconatum vel ecclesiasticas capiant dignitates.
Can. 26 — De diaconissis non ordinandis.
Diaconissae omnismodis non ordinandae: si quae jam sunt, benedictioni quae populo impenditur capita submittant.
Can. 27 — De feminis quae viduitatem professae sunt coram episcopo.
Viduitatis servandae professionem coram episcopo in secretario habitam, imposita ab episcopo veste viduali, non esse violandam: ejus vero raptorem vel ipsam talis professionis desertricem merito esse damnandam.
Can. 28 — De his qui professi sunt castitatem si praevaricaverint.
In utroque sexu desertores professae castitatis praevaricatores habendi, et his omnibus per poenitentiam legitimam consulendum.
Can. 29 — Ut nullus episcopus de concilio sine consensu discedat aut ad concilium ire excuset.
Haec quae subscribimus cum eorum quoque concordia qui consensus dederunt rata deinceps inter nos ac nostros haberi volumus et habenda sancimus, non ita praetereuntes eos qui synodo aut per se aut per consensus suos, vel ad vicem sui per legatos destinando adesse detrectant; ut sibi supra nos illi placeant qui patrum statuta despiciunt, quibus bis in anno, quod nobis pro temporum qualitate difficile est, sanctum est convenire; adjicientes quod similibus deinceps paginis pro salubritate ac remediis ecclesiasticis congregandi adjicere optamus, ut nullus conventus sine alterius conventus denuntiatione solvatur. Itaque sequenti anno, si Domino ac Deo nostro Jesu Christo permittente conceditur, die XV Kalendas Novembris Justiniano in Arausico territorio conventum habebimus: qui ideo tanto prius per conventum ipsum denuntiatur, ut tam excusationis libertas quam invitationis necessitas non sit; de die enim et loco per nos ipsos commonebimur singuli nobiscum, in exemplaribus ea quae per nos sunt constituta referentes: reliquos qui defuerunt beatissimi fratris nostri Hilarii sollicitudini relinquimus datis ad ipsos horum exemplaribus commonendos. Post omnia occurrit de imbecillitatibus fragilitatis humanae, ut si quis episcopus per infirmitatem, debilitatem vel aliquam hebetudinem sensus inciderit, aut officium oris amiserit, ea quae non nisi per episcopos geruntur non sub praesentia sua presbyteros agere permittat, sed episcopum evocet cui quod in ecclesia agendum fuerit imponat.