Concilio di Orléans I
Concilium Aurelianense I · 511 d.C. · Orléans
Can. 1
De homicidis, adulteris et furibus, si ad ecclesiam confugerint, id constituimus observandum, quod ecclesiastici canones decreverunt et lex Romana constituit: ut ab ecclesiae atriis vel domum ecclesiae vel domum episcopi eos abstrahi omnino non liceat; sed nec aliter consignari, nisi ad evangelia datis sacramentis de morte, de debilitate et omni poenarum genere sint securi, ita ut ei, cui reus fuerit, criminosus de satistactione conveniat. Quod si sacramenta sua quis convictus fuerit violasse, reus periurii non solum a communione ecclesiae vel omnium clericorum, verum etiam a catholicorum convivio separetur. Quod si is, cui reus est, noluerit sibi intentione faciente conponi et ipse reus de ccclesia actus timore discesserit, ab ecciesia vel clericis non quaeratur.
Can. 2
De raptoribus autem id custodiendum esse censuimus, ut, si ad ecclesiam raptor cum rapta confugerit et femina ipsa violentiam pertulisse constiterit, statim iiberetur de potestate raptoris et raptor mortis vel poenarum inpunitate concessa aut serviendi conditione subiectus sit aut redimendi se liberam habeat facultatem. Sin vero quae rapitur patrem habere constiterit et puella raptori aut rapienda aut rapta consenserit, potestati patris excusata reddatur et raptor a patre superioris conditionis satisfactione teneatur obnoxius-.
Can. 3
Servus qui ad ecclesia pro qualibet culpa confugerit, si a domino pro admissa culpa sacramenta susciperit, statim ad servitium domini redire cogatur; sed posteaquam datis a domino sacramentis fuerit consignatus, si aliquid poenae pro eadem culpa, qua excusatur, probatus faerit pertulisse, pro contemptu ecclesiae vel praevaricatione iidei a communione et convivio catholicorum, sicut superius conpraehensum est. habeatur extraneus. Sin vero servus pro eulpa sua ab ecclesia defensatus sacramenta domini clerecis exigentibus de inpunitatc perciperit, exire nolentem a domino liceat occupari.
Can. 4
De ordinationibus clericorum id observandum esse censuimus, ut nullus saecularium ad clericatus officium praesumatur nisi aut cum regis iussione aut cum iudicis voluntate; ita ut tilii clericorum, id est patrum, avorum ac proavorura, quos supradicto ordine parentum constat observatione subiunctus, in episcoporum {)otestate ac districtione consistant.
Can. 5
De oblationibus vel agris, quos domnus noster rex ecclesiis suo munere conferre dignatus est vel adhuc non habentibus Deo sibi inspirante contulerit, ipsorum agrorum vel clericorum inniunitate concessa, id esse iustissimum deiinimus, ut in reparationibas ecclesiarum, alimoniis sacerdotum et pauperum vel redemtionibus captivorum, quidquid Deus in fructibus dare dignatus fuerit, expendatur et clereci ad adiutoinum ecclesiastici operis constringantur. Quod si aliqui sacerdotum ad hanc curam minus sollicitus ac devotus extiterit, publice a conprovinciaHbus episcopis confundatur. Quod si nec sub tali confusione correxerit, donec emendet errorem, communione fratrum habeatur indignus
Can. 6
Si quis ab episcopo vel de ecclesiae vel de propiio iure credederit aliquid repetendum, si nihil convicii aut criminationes obiecerit, cum pro sola conventione a communione ecclesiae non Liceat submoveri.
Can. 7
Abbatibus, presbyteris omnique clero vel in relegionis professione viventibus sine discussione vel commendatione episcoporum pro petendis beneticiis ad domnus venire non Liceat. Quod si quisqui pracsumserit, tamdiu loci sui honore et communione privetur, donec per poenitentiam pleuam eius satisfactionem sacerdos accipiat
Can. 8
Si servus absente aut nesciente domino et episcopo sciente, quod sei'vus sit, aut diaconus aut presbyter fuerit ordinatus, ipso in clericatus ofticio permanentem episcopus eum domino dupli satisfactione conpcnset. Sin veio episcopus cum servum csse nescierit, qui testimonium perhibent aut cum supplicavcrint ordinari, simili redibitione teneantur obnoxii.
Can. 9
Si presbyter vel diaconus crimen capitale commiserit, simul et ofticio et communione pellatur.
Can. 10
De hercticis clcrccis, qui ad fidem catholicam plena tide ac voluntate venerint, vel de basilicis, quas in perversitate sua Gothi hactenus habuerunt, id censuimus observari, ut si clereci tidchter convertuntur et Lidem catlioHcani integrae contitentur vel ita dignam vitam morum et actuum probitate custodiunt, oflicium, quo cos episcopus dignos esse censuerit, cum impositae manus benedictione suscipiant; et ecclesias simili, quo nostrae innovari solent, placuit ordine conseci-ari.
Can. 11
l)e his, (jui suscepta paenitentia religionem suae professiouis obliti ad saecularia relabuntur placuit eos et a communione suspendi et ab omnium catholicorum convivio separari. Quod si post interdictum cum iis quisquam pracsumserit manducare, et ipsc communione privetur.
Can. 12
Si diaconus aut presbyter pro reatu suo se ab altaris communione sub paenetentis professione submoverit, sic quoque, si alii defuerint et causa certe necessitatis exoritur, posccntem baptismum Liceat baptczari.
Can. 13
Si se cuicumque quaecumque mulier duplici coniugio presbyteri vel diaconi relicta coniunxerit, aut castigati separentur aut certe, si in crimenum intentione persteterint, pari excommunicatione plectantur
Can. 14
Antiquos canones religentes priora statata crededimas renovanda, ut de his, quae in altario oblatione tidei conferuntur, medietatem sibi episcopus vindicet et medietatem despensandam sibi secundum gradus clerus accipiat, praediis de omni commoditate in episcoporum potestate durantibus.
Can. 15
De his, quae parrochiis in terris, vineis, mancipiis adque pecuhis quicumque fedehs obtulerint; antiquorum canonum statuta serventur, ut omnia in episcopi potestate consistant; de his tamen, quae in altario accesserint, tertia fedihter episcopis deferatar. lo
Can. 16
Ppiscopus pauperibus vel iniirmis, qui debilitate faciente non possunt suis manibus laborare, victum et vestitum, in quantum possebihtas habuerit, largiatur.
Can. 17
Omnis autem basehce, quae per diversa constructae sunt vel cotidie construuntur, placuit secundum priorum chanonum regulam, ut in eius episcopi, in cuius territurio sitae sunt, potestate consistant.
Can. 18
Ne superstis frater torum defuncti fratris ascendat; ne sibi quisque amissae oxoies sororem audeat sociare. Quod si fecerint, ecclesiastica districtione feriantur Cunou Xiii. desideratur M\ incipit N: Si quis relectam presbyteri vel cliacoui in couiugio acceperit
Can. 19
Abbates pro humilitate religionis in episcoporum potestate consistant et, si quid extra regolam fecerint, ab episcopis conrigantur; qui semel in anno, in loco ubi episcopus elegerit, accepta vocatione conveniant. Monachi autem abbatibus omni se obedientiae devotione subiciant. Quod si quis per contomaciam exteterit indevotus aut per loca aliqua evagari aut peculiare aliquid habere praesumserit, omnia quae adquisierit, ab abbatebus auferantur secundum i-egulam monasterio profutura. Ipsi autem qui fuerint pervagati, ubi inventi fuerint, cum auxilio episcopi tanquam fugacis sub custudia revocentur; et reum se ille abba futurum esse cognoscat, qui in huiusmudi personas non regulari animadversione distrinxerit vel qui monachum susceperit alienum
Can. 20
Monacho uti orarium in monasterio vel cyanchas habere non Liceat.
Can. 21
Monachus si in monasterio conversus vel pallium conprobatus fuerit accepisse, et postea uxori fuerit sociatus, tantae praevaricationis reus numquam ecclesiastici gradus officium sortiatur.
Can. 22
Nullus monachus congregatione monasterii derelicta ambitionis et vanitatis inpulso cella construere sene episcopi permissione vel abbatis sui voluntate praesumat.
Can. 23
Si episcopus humanitatis intuitu vineolas et terrulas clericis vel monachis praesteterit excolendas vel pro tempore tenendas, etiam si longa transisse annorum spatia conprobentur, millum ecclesia praeiudicium patiatur nec saeculari lege praescriptio, quae ecclesiae aliquid inpediat, oppoiiatur-.
Can. 24
Id a sacerdotebus omnibus est decretum, ut ante pascae sollemnitate non quinquaginsima sed quadraginsima teneatar.
Can. 25
Ut nulli civium pascae, natalis Domini vel quinquaginsimae sollcmnitatem in villa leceat celebrare, nisi quem intirmitas probabitur tenuisse.
Can. 26
Cum ad cele})randas missas in Dei nomene convenitur, populus non ante discedat, quam missae sollemnitas conpleatur, et ubi episcopus fuerit, benedictionem accipiat sacerdotes.
Can. 27
Rogationes, id est laetanias, ante ascensionem Domini ab omnibus ecclesiis placuit celebrari, ita ut praemissum triduanum iuiunium in Domenicae ascensionis festivitate solvatur; per quod triduum servi et ancellae ab omni opere relaxentar. quo magis plebs universa conveniat. Quo triduo omnis absteneant et quadraginsimalibus cibis utantur.
Can. 28
Clerici vero qui ad hoc opus sanctum adesse contemserint, secandum is arbitrium episcopi ecclesiae suscipiant disciplinam
Can. 29
De familiaritate extranearum mulieram tam episeopi quam presbyteri vel diaconi praeteritorum canonum statuta costudiant.
Can. 30
Si quis clericus, monachus, saecularis divinationem vel auguria credederit observanda vel sortes, quas mentiuntur esse sanctorum, quibuscumque potaverint intimandas, cum his, qui iis credederint, ab ecclesiae conmunione pellantur.
Can. 31
Episcopus si infirmitate non fuerit inpeditus, ecclesiae, cui proximus fuerit, die Dominico deesse non leceat.