Concilio di Orléans IV

Concilium Aurelianense IV · 541 d.C. · Orléans

Can. 1

Placuit itaque Deo propitio, ut sanctum pascha secundum laterculum Uictori ab omnibus sacerdotibus uno tempore celebretur; quae festivitas aunis singuiis epyfaniorum die in ecclesia populis nuntietur. De qua sollemnitate quotiens aliquid dubitatur, inquisita vel agnita per metropohtanas a sede apostolica sacra constitutio teneatur.

Can. 2

Id etiam decernimus observandum, ut quadraginsimam ab omnibus ecclesiis aequaliter teneatur neque quinquagensimum aut sexagensimum ante pascha quihbit sacerdus praesumat indicere; sed neque per sabbata absque infirmitate quisquis absolvat quadragensimale ieiunium, nisi tantum die Dominico prandeat; quod fieri specialiter patrum statuta sanxerunt Si quis hanc regulam inruperit, tamquam transgressor discipline a sacerdotibus censeatur.

Can. 3

Quisquis de prioribus civibus pascha extra civitatem tenere voluerit, sciat sibi a cunta synodum esse prohibitum; sed principales festivitates sub praesentia episcopi teneat; ubi sanctum decit esse conventum. Tamen si aliqui certa necissitate constringitur, ut hoc implere non possit, ab episcopo postulit comeatum. Quod si hoc sperare dispexerit, in eodem loco, id est in festivitate praesenti, ubi tenere voluerit, suspendatur.

Can. 4

Ut nullus in oblatione sacri calicis, nisi quod ex fructu viniae speratur, aqua mixtum offerre praesumat, quia sacriligum iudicatur ahut offerri, quam quod in mandatis sacratissimis Salvatur instituit.

Can. 5

Id etiam regulare esse praespeximus decernendum, ut episcopus in civitate, in qua per decretum elegitur ordinandus, in sua ecclesia, cui praefuturus est, consecretur. Sane si subito necissitas temporis hoc implere non patitur, licit melius esset in sua ecclesia fieri, tamen aut sub praesentia metropolitani aut certe cum eius auctoritate intra provinciam omnino a conprovinciahbus ordinetur '.

Can. 6

Ut parrociani clerici a pontificibus suis necissaria sibi statuta canonum legenda percipiant, ne se ipsi vel populi, quae pro salute eorum decreta sunt, excusint postmodum ignorasse.

Can. 7

Ut in oratoriis domini praediorum minime contra votum episcopi, ad quem territorii ipsius priviligium nuscitur pertinere, peregrinus clericos intromittant, nisi forsitan quos probatus ibidem districtio pontificis observare praeciperit.

Can. 8

De his, qui post baptismi sacramentum ad heresis lapsum carne suadente discendunt et agnoscentes reatum ad unitatem fidei catholicae venire disiderant, in episcoporum potestatem consistat, cum eos viderint dignam paenitentiam agire, quando vel qualiter communione pristine reformentur

Can. 9

Ut episcopus, qui de facultate propria ecclesiae nihil rehnquid, si quid de ecclesiae facultate, id est si aliter, quam canones elocuntur, obhgaverit, vindedirit aut distraxerit, ab ecclesiam revocetur. Sane si de servis ecclesiae libertos fecerit nomiro conpitenti, in ingenuitate permaneant, ita ut ab officio ecclesiae non recedant.

Can. 10

Si quis episcoporum sciens aut bigamum aut internuptae maritum ad officium levitice dignitatis sive presbyterii contra ius canonum promovere praesumpserit noverit se unius anni spatium ab omni officio sacerdotes esse suspensum. Cui si forte sententiae subiacere contemserit, a communione eius usque in magnam synodum se fraternitas universa suspendat. Illi vero, qui inlicite promoti sunt, regi-adentur.

Can. 11

Si quid abbatibus aut sacris monastheriis aut parrociis pro Dei fuerit contemplatione conlatum, in sua proprietate hoc abbates vel presbyteri minime revocabunt nec alienare rem cunctis fratribus debitam quacumque occasione praesumant. Quibus si fuerit inpositum, ut constituta convellant, non aliter valeat, nisi fuerit sui episcopi suscriptione firmatum. LL. Concilia. -iq

Can. 12

Si inter episcopos de rebus terrenis aut possessionibus sub repetitionis aut retentationis titulo nascatur intentio, intra anni spatio pro studio caritatis, quae cunctis debit rebus temporalibus anteferri; per epistulas fratrum adfectuosae commoniti aut inter se aut in praesentia electorum iudicum negotium sanare festinent. Quod si distulerint, donec ipsa causatio abrogetur, a caritate fratrum, qui distulerit, habeatur extra- s neus, quia iniustum est, ut, qui cunctis praesunt, inter se quacumque causatione dissentiant.

Can. 13

Si quis iudicum clericus de quolibit corpore venientes adque altario mancipatus vel, quorum nomina in matricula ecclesiastica tenentur scripta, publicis actionibus adplicare praesumpserit si a sacerdote commonitus emendare noluerit, cognoscat w se pacem ecclesiae non habere. Similiter a tutillae administratione pontifices, presbyteros adque diaconos adeo excusatos esse decrevimus, quia, quod lex saeculi etiam paganis sacerdotibus et ministris ante praestiterat, iustum est, ut erga Christianus specialiter conservetur

Can. 14

Quaecumque ecclesiis aut pontificibus sub conpetenti ac iusto docomento is fuerint derelicta, ab heredibus legitimis dignum est, ut pro Dei contemplatione serventur

Can. 15

Si quis post acceptum baptismi sacramentum ad immolata daemonibus, tanquam ad vomitum, sumenda revertitur, si commonitus a sacerdote se corregere ex hac praevaricatione noluerit, a communione catholica pro emendatione sacrilegii suspendatur

Can. 16

Si quis Christianus, ut est gentilium consuetudo, ad caput cuiuscumque ferae vel pecudis, invocatis insuper nominibus paganoram, fortasse iuraverit, si se ab hac superstitione commonitus nuluerit prohibere, donec reatum emendet, a consortio fidelium vel ecclesiae communione pellatur.

Can. 17

Ut sacerdotes sive diaconi cum coniugibus suis non habeant commune lectum et cellolam, ne propter suspicionem carnalis consortii religio maculetur. Qaod qui fecerint, iuxta priscos canones ab officio regradentur

Can. 18

Quicumque clericus aliquid de iure ecclesiastico seu verbo seu per scripturam adceperit ad utendum et postmodum hoc ahenai-e quacumque occasione voluerit, non valebit, quia secundum canonum statuta proprietate ecclesiae non violat in alios quamvis longa possessio. Sed in pontificis potestate consistat, qualiter pro conservando iure ecclesiastico rem possessam inter clericos debeat communicare.

Can. 19

Quicumque pro devotione sua oblationis studio aliquid in campeHis vel in vineolis etiam absque scriptura probatur ecclesiae contulisse, si postmodum vel ipse vel heredes eius quacumque occatione auferre a iure hoc ecclesiae vel alienare voluerit, quoadusque a tali intentione discedat aut pervasa restituat, a communione ecclesiastica suspendatur.

Can. 20

Ut nullus saecularium pei'sonarum praetermisso pontifice sea praeposito ecclesiae quemquam clericorum pro sua potestate constringere, discutere audeat aut damnare; sed et clericus si pro causa ad petitione cuiuscumque fuerit ab ecclesiastico ordinatore commonitus, se ad audientiam spondeat adfuturum et respondere nulla calliditate dissimoHt. Sed quaecumque causatio quotiens inter clericum et saecularem vertitur, absque presbytero aut arcidiacono vel si quis esse praepositus ecclesiae nuscitur, iudix publicus audire negotium non praesumat Sane si causam habentibus placuerit ire ad iudicium fori ex volumtate communi, permittente praeposito ecclesiae clerico licentia tribuatur

Can. 21

Si quis necissitatis inpulsu ad ecclesiae septa confugerit et sacerdote seu praeposito ecclesiae praetermisso adque contempto eum quisque de locis sacris vel atriis seu vi seu dolo abstrahere aut sollicitare fortasse praesumpserit, ut inimicus ecclesiae ab eius liminibus arceatur, quousque iuxta pontificis districtionem digna per indictam paenitentiam emendatio subsequatur, eo tamen, qui abstractus est, prius ecclesiae restituto.

Can. 22

Ut nullus per imperium potestatis filiam conpetere audeat alienam, ne coniugium, quod contra parentum volumtate impiae copulatur, velut captivitas iudicetur. Sed si, quod est prohibitum, admittitur, in his, qui perpetraverint, excumunicationis severitas pro modo pontificis inponatur.

Can. 23

Ut servis ecclesiae vel sacerdotum praedas et captivitatis exercere non liceat, quia iniquum est, ut, quorum domini redemptionis debent praebere sufiragium, per servorum excessu disciplinam ecclesiastica maculetur. is

Can. 24

Quaecumque mancipia sub speciae coniugii ad ecclesiae septa confugerint, ut per hoc credant posse fieri coniugium, minime eis licentia tribuatur aut talis coniunctio a clericis defensetar, quia pollutum est, ut, qui sine legitima traditione coniuncti pro religionis ordine statuto tempore se ab ecclesiae communione suspendunt, in sacris locis turpi concubito misceantur. De qua re decernimus, ut, a parentibus aut a propriis dominis, prout ratio poscit personarum, adcepta fide excusati sub separationes promissione reddantur; postmodum tamen parentibus adque dominis Ubertate concessa, si eos voluerint propria volumtate coniungere

Can. 25

Si quis clericus aut lahicus sub potentum nomine adque patrocinio res ad ius ecclesiae pertinentes contemptu pontifice petire seu possidere praesumpserit, primum admoneatur, quae abstulit, civiliter reformare aut certe iudicium sacerdotes seu iudicis operire, ut poscit sacra religio. Quod si in pervasionis pertinacia subsistit, tamdiu ab ecclesiae liminibus arceatur, donec cum satisfactione iustissima pervasa aut occupata restituat.

Can. 26

Si quae parrociae in potentum domibus constitutae sunt, ubi observantes clerici ab arcidiacono civitatis admoniti secundum qualitatem ordinis sui fortasse, quod ecclesiae debent, sub speciae domini domus implere neglexerint, corrigantur secundum ecclesiasticam disciplinam. Et si ab agentibus potentum vel ab ipsis rei dominis de agendo officio ecclesiae in aliquo prohibentur, auctores niquitiae a sacris cyremoniis arceantur, donec subsecuta emendatione in pace ecclesiastica revocentur.

Can. 27

De incestis coniunctionibus id statuimus observandum, ut si quisquis post synodum Aurilianensem ante hoc triennium constitutam inliciti thori iura praesumpserit, circa eum secundum statuta Epaunensium canonum a sacerdotibus ecclesiae severitas teneatur.

Can. 28

Quisquis humicidium volumtate commiseiit, ita u.t occidere audeat innocentem, si a principibus aut a parentibus quacumque re se redderit absolutura, pro modo paenitentiae distringendus in sacerdotes potestate consistat.

Can. 29

Si que mulieris fuerint in adulterio cum clericis depraehensae, clericis districtione adhibita mulieris ipsae, prout sacerdoti visum fuerit, districtioni subiaceant et a civitatibus, ut sacerdus praeceperit, repellantur

Can. 30

Licit prioribus canonibus iam fuerit difinitum ut, de mancipiis Christianis quae apud ludaeos sunt, si ad ecclesia confugerint et redemi se postolaverint, etiam ad quoscumque Christianos refugerint et servire ludaeis noluerint, taxato et oblato a fidelibus iusto praetio ab eorum dominio liberentur, ideo statuimus, ut tam iusta constitutio ab omnibus Catholicis conservetur.

Can. 31

Id etiam decernimus observandum, ut, si quicumque ludaeos prosifitum, qui advina dicitur, ludaeum facire praesumpserit aut Christianum factum ad ludaeicam superstitionem adducire vel si ludaeo Chi-istianam ancillam suam crededirit sociandam vel si de parentibus Christianis natum ludaeuui sub promissione fecerit libertatis, mancipiorum amissione multetur. Ille vero, qui de Christianis natus ludaeus factus est, si sub condicione fuerit manumissus, ut in ritu ludaeico permanens habeat libertatem, talis condicio non valebit, quia iniustum est, ut ei libertas maneat, qui de Christianis parentibus veniens ludaicis vult cultibus inherere.

Can. 32

De genere sei'vih decrevimus observandum, ut discendens inde posteritas, ubicumque quamvis post longa spatia temporum repperitur, in locum, cui auctoris eius coustat fuisse depotatus, revocata studio sacerdotis, in ea, quae constituta est a defunctis, condicione permaneat. Cui praecepto si quis saecularium humanae cupiditatis inpulsu crededirit obviandum, quousque se corrigat, ab ecclesia suspendatur.

Can. 33

Si quis in agro suo aut habit aut postolat habere diocessim, primuni et terras ei deputet sufficienter et clericos, qui ibidem sua officia impleant, ut sacratis locis reverentia condigna tribuatur-.

Can. 34

Quisquis agellum ecclesiae in die vitae suae pro quacumque misericordia a sacerdote, cui potestas est, acceperit possidendum, quaecumque ibidem proficerit, alienandi nullam habeat potestatem nec sibi parentis sui ex ea re aliquid extiment vindicandum.

Can. 35

De substituendo antestite si fortassis mora extiterit et volumtas decessores ante fuerit reserata, quam successor adcedat ecclesiae, non inpediat successori. Si quispiam clericorum aliquid de facultatem illam praesumpserit, in potestate sit advenientis episcopi, utrum audire an reiecere decessores sui debeat volumtatem, nec ecclesiae in obiecto veniant tempora legibus constituta, dum non exstitit persona, quae de utilitate ecclesiae adtentius cogitarit.

Can. 36

Si quis episcopus alterius ecclesiae clerico de facultatibus suae ecclesiae aliquid sub titulo quocumque donaverit, post eius obitum, qui accipit, ad ecclesiae ius, de cuius facultate discesserat, revertatur, quia inicum est, ut sub hac speciae damnum ecclesia, quae multis subvenit, patiatar/.

Can. 37

Placuit praeterea, ut cunti metropoHtaui de conprovinciahbus suis in provincia sua annis singulis synodum debeant congregare, ut, dum in unum se fraternitas iungit, semper et censura teneatur et caritas.

Can. 38

Quapropter, quia auxiliante Domino, quae ad ecclesiasticam regulam pertinent, synodus sancta constituit, id decernimus, ut a cunctis fratribus haec difinitio sancta servetur. Quod si quis, que salubriter perspicit instituta, indicenter transgredi quacumque occasione temtaverit, noverit se Deo et cuncte fraternitati culpabilem esse futurum, quia iustum est, ut per unitatem antestitum et ecclesiastica fulgeat disciplina et inconvulsa maneat constitutio sacerdotum.

MGH Conc. I (Maassen 1893), F. Maassen, Concilia aevi Merovingici (MGH Leges sectio III, Concilia I), Hannover 1893; Internet Archive OCR, apparatus removed, OCR errors corrected conservatively (li/h, ll/H, c/e confusions only where the result is an attested Latin word)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.