Statuti dei Sinodi di Riesbach e Frisinga
Statuta Rispacensia et Frisingensia · 800 d.C. · Riesbach and Freising (Bavaria)
Can. 1
Ideoque convenit supradictam congregationem sanctam domini Dei omnipotentis auxilio statuere in invicem indissolubili vinculo caritatis, ut unanimes uno ore honorificare Deum patrem in celis et concordiam pacis inter se perpetuo iure firmare, quod universo populo Christiano indesinenter conservare oportet, maxime tamen his, qui eclesiastici ordinis officio mancipantur, qui pro se et pro totius christianitatis salute inmaculatas hostias domino Christo debent offerre.
Can. 2
Admonebant enim in ipso concilio, ut nullus eorum, sive episcopus sive abbas vel presbiter aut monachus vel etiam ceteri ministri sanctae Dei eclesiae seu sanctae moniales, a recto tramite deviare praesummeret, et hic, qui in canonica vita degere debuisset, recte et secundum ordinem absque ulla transgressione vitam conservasset canonicam, aut hi, qui sub voto monachicam vitam observare vovissent.
Can. 3
Statuerunt, ut nullus inter aeclesiasticos ordines pro qualibet causa absque iuditio episcopi sui vel etiam metropolitani consensu ad iuditia secularia minime audeat accedere. Sed si qualibet causa intra sanctas eclesias contigisset adquirere, cum omni caritate et concordia in invicem conservata requiratur. Si episcopus vel abbas vel etiam presbiter inter se aliquam habuissent secularis rei altercationem, cum moderamine caritatis et insolubili vinculo pacis cum consilio episcopi sui in invicem sibi ea, quae in causa essent, absque iniuria vel damnatis iuramentis fideliter et devote, iustitia inter eos peracta, cum timore Domini essent consentientes. Si vero cum consilio episcopi iustitia inter eos minime potuisset peragi, tunc ad metropolitanum episcopum causa deferatur, ut cum ipsius consilio vel voluntate necnon et iussu omnia perficerentur.
Can. 4
Statuerunt etiam, ut cum consilio vel voluntate omnium pro remedio animarum elemosinas esse faciendas quater in anno, id est sabbato ante Palmas et sabbato sancto Pentecosten et tertia sabbati septimi mensis et in sabbato proximo nativitatis Domini; et hoc publice non propter laudem humanam vel vane gloriae mercedem, sed pro aeterna retributione et in exemplum populi Christiani, unde ipse Dominus in evangelio ait: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent patrem vestrum, qui in caelis est. Et hoc invitus neque coactus nemo faciat, sed spontaneo iuditio unusquisque iuxta vires suas inpertire studeat, quia non requiret Deus quantum, sed quanta voluntate proferatur, quia voluntas bona pro opere facti reputabitur.
Can. 5
Item placuit sancto concilio quarta et sexta feria a carne et vino cuncto clero abstinendum et ad nonam letaniam faciendam cum missarum sollemniis pro incolomitate et prosperitate vel firmitate totius sanctae Dei eclesiae vel pro aeterna salute Christiani populi et animarum suarum vita perpetua vel pro vita et salute et stabilitate imperii domni regis vel filiorum eius, exceptis tamen diebus a nativitate Domini usque in octavas Epyphaniae et a Pascha usque ad sanctam Pentecosten et praecipuis festivitatibus, id est sanctae Mariae sancti Iohannis baptistae, duodecim apostolorum sancti archangeli Michahelis et sancti Martini vel veneranda festivitate illius parroechie; vel etiam caritatis officium inplendum in adventu fratrum supervenientium et his, qui in hoste vel in itinere sunt constituti vel ad palatium domni regis veniunt vel infirmitate etiam detenti, indulgentiam concedimus. Cibos vero quadragesimales vel potus in arbitrio uniuscuiusque esse utendos. Hoc tamen maxime cavendum, ut non usque satietatem cibum et potum sumamus, sed partius; qui vero plus abstinuerit plus se mercedem habere sciat. Si quis vero in eclesiastico ordine vel clericatus officium hoc sponte adinplere studuerit hortatur, ut semper in melius proficiat. Si quis vero ex his neglegens et desidiosus fuerit, corripiatur et invitus per admonitionem nostram et correptionem etiam coactus hoc faciat. Et hoc admonemus, ut praedicetur in populis, ut per exortationem et per suasionem vel per quamlibet occasionem hoc populis persuadere possimus, cum omni studio fideliter et devote faciamus. Similiter decrevimus reliqua capitula conventionis nostrae per singula quaeque breviter praenotari.
Can. 6
Ut bis in anno concilia celebrentur, sicut in concilio Calcidonensi continetur kap. XVIIII.
Can. 7
De non ordinandis presbiteris et diaconibus nisi in legitimis temporibus, sicut in decretis Zosimi papae continetur kap. III. necnon et in decretis Gelasii papae cap. XI.
Can. 8
Ut pacem omnibus inperetur custodiri in eclesia, sicut in capitulo I. continetur regulae Innocentii papae.
Can. 9
Ut nullus communibus vestimentis spretis nova et insolita assumat, id est quod vulgo nominatur cotzos vel trembilos sicut in praefatione Gangrensis sinodi prohibetur et in decretis Gelasii habetur.
Can. 10
Ut nullus presbiter aut alius ex clero usuram exigat, sicut in decretis papae Leonis cap. III., similiter et in decretis Gelasii papae cap. XV.
Can. 11
Ut nullus episcopus vel abbas atrahere audeat res nobilium causa ambitionis, sicut in canone Cartaginensi continetur cap. V.
Can. 12
Ut, si quis sacerdotum contra statuta decretalia praesumptiose agit et converti nolens, ab officio suo moveatur; noteturque omnibus, ut nullus eum in consortio recipiat; et si quis hoc fecerit, simili sententiae subiacebit. Similiter et de laicis eandem constituimus regulam, sicut in decretis papae Leonis continetur kap. V.
Can. 13
Ut decimae populi dividantur in quattuor partes, id est una pars episcopo, alia clericis, tertia pauperibus, quarta in eclesiae fabricis applicetur, sicut in decretis pape Gelasii continetur cap. XXVII.
Can. 14
Ut viduis et pupillis, orfanis, caecis et claudis tuitionem atque adminiculum inpertiamus iuxta possibilitatem nostram vel vires, sicut in praecepto domni regis continetur.
Can. 15
De incantationibus, auguriis vel divinationibus et de his, qui tempestates vel alia maleficia faciunt, placuit sancto concilio, ut, ubicumque deprehensi fuerint, videat archipresbiter diocesis illius, ut diligentissima examinatione constringantur, si forte conliteantur malorum, quae gesserunt. Sed sub tali moderatione fiat eadem districtio, ne vitam perdant, sed ut salventur in carcere, usque dum Deo inspirante spondeant emendationem peccatorum. Et ut nullatenus per aliqua praemia a comitibus vel centenariis absque districta examinatione remittantur: et hoc si fecerint, archipresbiteri, cum hoc cognoverint, nequaquam episcopos celare audeant et ab episcopis, ut dignum est, pro hoc corripiantur.
Can. 16
Ut omnes presbiteri doceant populum devitare nefarium iuramenti usum, sicut in Calcidonensi continetur concilio cap. XVIIII.
Can. 17
Ut nullus ex clero feminam secum in domo habitare permittat propter suspitionis causam nisi matrem et sororem aut amitam sive eas, quae suspiciones malas effugiunt. sicut in Niceno concilio continentur. Si quis post istam convenientiam mulieres in domo sua habuerit, deponatur; si clericus hoc perpetratus fuerit, vapuletur.
Can. 18
Ut claustra monachorum laici non intrent nec inquietent fratres degentes sub silentio, nisi forte si maiores personae fuerint, quod omnino vitare non possumus.
Can. 19
Ut novatiani, qui veniunt, in monasterio non recipiantur in ordine congregationis, antequam secundum regulam pleniter examinentur; et non preponantur ceteris in monasterio, antequam regularis vitae ordinem pleniter edoceantur, sicut in regula sancti Benedicti continetur.
Can. 20
Ut nemo utatur cuculla, nisi qui se monachi voto constrinxerit, aut, si necessitas poposcerit. propter frigorem religiosus sacerdos utatur.
Can. 21
Et ut in monasterium puellarum non intrent clerici neque laici, nisi tantum presbiter missam cantans vel visitationem infirmorum faciens horis conpetentibus et statim exeat.
Can. 22
Ut liceat sanctimonialem signum eclesiae pulsare et lumen accendere.
Can. 23
Admonemus omnino omnem populum Christianum ab inlicitis et sceleratis nuptiis abstinere.
Can. 24
Ut monachi ad convivia laicorum minime accedere praesumant.
Can. 25
Ut qui monachico voto est constitutus nullo modo parroechiam teneat nec ad iuditia secularia accedere praesummat.
Can. 26
Ut nullus ex clero domnum regem inquietare audeat, antequam notetur causa episcopo suo. Et si ille minime potuerit definire, tunc dirigat eum ad metropolitanum episcopum. Et si ipse non potuerit causam ipsius deliberare cum consilio metropolitani, cum litteris commendaticiis dirigere eum studeat ad regem.
Can. 27
Ut abbatissae nullatenus exeant de monasteriis suis nisi per consensum atque licentiam episcoporum suorum; ipsique episcopi prevideant eis, nec negetur, quando egredi debent de monasteriis pro utilitate sua. Talesque se abbatissae secum assumant, de quibus nullatenus redeuntes recitare praesummant ceteris sanctimonialibus, quia plurima destructio est, sicut in sancta regula continetur.
Can. 28
Ut sanctae moniales non induantur virilia indumenta, id est rocho vel fanones nisi tantum feminea vestimenta.
Can. 29
Ut abbates vel monachi vel monachae ipsorum abstineant se de quadrupedia carne, sicut in sancta regula continetur nisi infirmi ad reparationem corporis restaurandam. Hoc vero non denegamus, si contigerit, ut caritatis officium persolvere debeant, aut si evenerit ex qualicumque necessitate aut famis inopia; et hoc cum magna consideratione atque consilio episcoporum fieri debeat. Nullusque sibi reputetur haec observare non posse propter varia itinera, quia Dominus missis in praedicationem discipulis iussit non peram sumere neque calciamenta neque duas tunicas: quanto magis nos, qui sumptus atque vestimenta sufficienter habemus.
Can. 30
Ut nullus episcopus neque abbas sibi atrahere audeat res tributalium domni regis, id est basilicas eorum benedicere vel quicquid a tali conditione pertinere videtur, antequam domnus rex hoc pleniter definiat.
Can. 31
Ut nemo praesummat servum alterius ministrum eclesiae constituere vel benedicere antequam a domino suo tradatur in manus pontificis in libertate integra persistendum omnibus diebus; et sciat dominus eius post illum diem nullo dominationis iure in eum exercere. Et tunc, si dignum est, ad sacrum ordinem accedat.