Concilio di Tarragona
Concilium Tarraconense · 516 d.C. · Tarragona
Can. 1 — Ut etiam ad proximas sanguinis clerici cum testimonio vadant.
De his, quibus cura pro parentelae proximitate habere permittitur, ut ea cautela earum necessitates sustentent, ut pietatis beneficia quae eis sunt necessaria a longius praebeant: ipsi vero pro visendis eis cum ingressi fuerint, celeri salutatione recurrant nec inibi faciant mansionem: qui tamen cum ad earum visitationem pergunt, testem solatii sui fide et aetate probatum adhibeant secum. Si quis haec a nobis statuta contempserit, si clericus est, loci sui dignitate privetur; si vero religiosus vel monachus, in cella monasterii reclusus poenitentiae lamentis incumbat, ubi singulari afflictione panis et aquae victum ex abbatis ordinatione percipiat.
Can. 2 — Ut clerici emendi vilius vel vendendi carius non permittantur.
Sicut canonum statutis firmatum est, quicunque in clero esse voluerit emendi vilius vel vendendi carius studio non utatur: certe si haec voluerit exercere, cohibeatur a clero.
Can. 3 — Ut clerici si solidum praestiterint sine usura recipiant.
Si quis vero clericus solidum in necessitate praestiterit, hoc de vino vel frumento accipiat, quod mercandi causa tempore statuto decretum fuerit venundari: caeterum si speciem non habuerit necessariam, ipsum quod dedit sine ullo augmento recipiat.
Can. 4 — Ut nullus episcopus vel infra positus die dominico causas judicare praesumat.
Ut nullus episcoporum aut presbyterorum vel clericorum die dominico propositum cujuscunque causae negotium audeat judicare, nisi hoc tantum, ut Deo statuta solemnia peragant: caeteris vero diebus conniventibus personis illa quae justa sunt habeant licentiam judicandi, excepto criminalia negotia.
Can. 5 — Ut qui in metropolitana civitate non ordinatur episcopus, post duos menses se metropolitano praesentet.
Si quis in metropolitana civitate non fuerit episcopus ordinatus, posteaquam suscepta benedictione per metropolitani litteras honorem fuerit episcopatus adeptus, id optimum esse decrevimus, ut postmodum statuto tempore, id est, impletis duobus mensibus, se metropolitani sui repraesentet aspectibus, ut ab illo monitis ecclesiasticis instructus plenius quod observare debeat recognoscat: quod si forte haec implere neglexerit, in synodo increpatus a fratribus corrigatur; quod si infirmitate aliqua ne hoc impleat fuerit praepeditus, hoc suis litteris metropolitano indicare procuret.
Can. 6 — Ut episcopus, qui a metropolitano commonitus ad synodum non venerit, excommunicetur.
Si quis episcoporum commonitus a metropolitano ad synodum nulla gravi intercedente necessitate corporali venire contempserit, sicut statuta Patrum sanxerunt, usque ad futurum concilium cunctorum episcoporum charitatis communione privetur.
Can. 7 — Ut dioecesani clerici septimanas teneant et die sabbati omnes in unum conveniant.
De dioecesanis ecclesiis vel clero id placuit definiri, ut presbyteri vel diaconi qui ibi constituti sunt cum clericis septimanas observent; id est ut presbyter unam faciat hebdomadam, qua expleta succedat ei diaconus similiter, ea scilicet conditione servata, ut omnis clerus die sabbati ad vesperas sit paratus, quo facilius die dominico solemnitas cum omnium praesentia celebretur: ita tamen ut omnibus diebus vespera et matutina celebrentur, quia desistente clero, quod est pessimum, comperimus in basilicis nec luminaria ministrari. Si qui sane negligentiae vitio haec implere noluerint, noverint se secundum statuta canonum pro modo personarum canonicae disciplinae subdendos.
Can. 8 — Ut annis singulis episcopi dioecesem visitent, et ut non plus quam tertiam de parochiis accipiant.
Multorum casuum experientia magistrante reporimus nonnullas dioecesanas esse ecclesias destitutas: ob quam rem id constitutione decrevimus, ut antiquae consuetudinis ordo servetur, et annuis vicibus ab episcopo dioeceses visitentur, ut si qua forte basilica reperta fuerit destituta ordinatione ipsius reparetur; quia tertia ex omnibus per antiquam traditionem ut accipiatur ab episcopis novimus statutum.
Can. 9 — De clericis et ostiariis qui adulteris mulieribus admiscentur, ut a clero projiciantur.
Si quis lectorum adulterae mulieri voluerit misceri vel adhaerere consortio, aut relinquat adulteram, aut a clero habeatur extraneus: similis sententia ostiariorum manebit scholam.
Can. 10 — Ut nullus episcopus pro judiciis munera accipiat.
Observandum quoque decrevimus, ne quis sacerdotum vel clericorum more saecularium judicum audeat accipere pro impensis patrociniis munera, nisi forte in ecclesia oblata gratuita, quae non favore muneris videantur accepta, sed collatione devotionis illata; quia si qua ista probantur accipere, veluti exactores fenoris aut usurarum possessores secundum statuta Patrum se noverint degradandos.
Can. 11 — Ut monachus missus alicubi ministerium clericatus agere non praesumat, nec negotiator nec exsecutor existat.
Monachi a monasterio foras egredientes ne aliquod ministerium ecclesiasticum praesumant agere prohibemus, nisi forte cum abbatis imperio: similiter ut nullus eorum, id est monachorum, forensis negotii susceptor vel exsecutor existat, nisi id quod monasterii exposcit utilitas, abbate sibi nihilominus imperante, canonum ante omnia Gallicanorum de eis constitutione servata.
Can. 12 — Ut si episcopus intestatus obierit, inventarium de rebus ejus clerici faciant et nullus exinde aliquid auferat.
Sicubi defunctus fuerit episcopus intestatus, post depositionem ejus a presbyteris et diaconibus de rebus ipsius breve fideliter conscribatur a minimo usque ad maximum, id est de utensilibus vel omni supellectile, ita tamen ut si quis exinde vel praesumpsisse vel occulte fuerit tulisse convictus, secundum furti tenorem restituat universa.
Can. 13 — Ut episcopus dioecesanos presbyteros et quosdam ex laicis convenire ad synodum litteris moneat.
Epistolae tales per fratres a metropolitano sunt dirigendae, ut non solum a cathedralibus ecclesiis presbyteros, verum etiam de dioecesanis ad concilium trahant, et aliquos de filiis Ecclesiae saecularibus secum adducere debeant.