Concilio di Toledo I
Concilium Toletanum I · 400 d.C. · Toledo
Can. 1 — De presbyteris et diaconibus si post ordinationem filios genuerint.
Placuit, ut diacones vel integri vel casti sint et continentis vitae, etiam si uxores habeant, in ministerio constituantur, ita tamen ut si qui etiam ante interdictum, quod per Lusitanos episcopos constitutum est, incontinenter cum uxoribus suis vixerint, presbyterii honore non cumulentur: si quis vero ex presbyteris ante interdictum filios susceperit, de presbyterio ad episcopatum non admittatur.
Can. 2 — Ut poenitens, si necessitas cogat, lector aut ostiarius fiat.
Item placuit, ut de poenitente non admittatur ad clerum, nisi tantum necessitas aut usus exegerit inter ostiarios deputetur vel inter lectores, ita ut Evangelia et Apostolum non legat: si qui autem ante ordinati sunt subdiacones, inter subdiacones habeantur, ita ut manum non imponant aut sacra non contingant. Ex poenitente vero dicimus de eo, qui post baptismum aut pro homicidio, aut pro diversis criminibus gravissimisque peccatis publicam poenitentiam gerens, sub cilicio divino fuerit reconciliatus altario.
Can. 3 — De his qui viduas acceperint ne diacones fiant.
Item constituit sancta synodus, ut lector fidelis, si viduam alterius uxorem acceperit, amplius nihil sit, sed semper lector habeatur aut forte subdiaconus.
Can. 4 — Ut subdiaconus, si defuncta uxore aliam duxerit, ostiarius fiat.
Subdiaconus autem defuncta uxore si aliam duxerit, et ab officio in quo ordinatus fuerat removeatur, et habeatur inter ostiarios vel inter lectores, ita ut Evangelium et Apostolum non legat, propterea ne qui ecclesiae servierit publicis officiis servire videatur: qui vero tertiam, quod nec dicendum aut audiendum est, acceperit, abstentus biennio, postea inter laicos reconciliatus per poenitentiam communicet.
Can. 5 — Ut si cujuslibet ordinis clericus tardius ad ecclesiam venerit deponatur.
Presbyter vel diaconus, vel subdiaconus, vel quilibet ecclesiae deputatus clericus, si intra civitatem fuerit vel in loco in quo est ecclesia, aut castellum, aut vicus aut villa, et ad ecclesiam ad sacrificium quotidianum non venerit, clericus non habeatur, si castigatus per satisfactionem veniam ab episcopo noluerit promereri.
Can. 6 — Ut religiosa puella virorum familiaritatem non habeat.
Item ne qua puella Dei aut familiaritatem habeat cum confessore aut cum quolibet laico, sive sanguinis alieni, aut convivium sola, nisi ubi sit seniorum frequentia, aut honestorum, aut viduarum honestarumque, ubi honeste confessor quilibet cum plurimorum testimonio convivio interesse possit: cum lectoribus autem in ipsorum domibus non admittendas penitus nec videndas, nisi forte consanguinea soror sit, vel uterina.
Can. 7 — Ut clericus cui uxor peccaverit, praeter necem, potestatem habeat ditsringendi eam, et cum ea cibum non sumat.
Placuit, ut si cuicunque clericorum uxores peccaverint, ne forte licentiam peccandi plus habeant, accipiant mariti earum hanc potestatem praeter necem custodiendi, ligandi in domo sua, ad jejunia salutaria non mortifera cogentes, ita ut invicem sibi clerici pauperes auxilium ferant, si servitia forte non habeant; cum uxoribus autem ipsis quae peccaverint nec cibum sumant, nisi forte ad timorem Dei acta poenitentia revertantur.
Can. 8 — De eo qui post baptismum militaverit, ut ad diaconium non promoveatur.
Si quis post baptismum militaverit et chlamydem sumpserit aut cingulum, etiam si gravia non admiserit, si ad clerum admissus fuerit, diaconii dignitatem non accipiat.
Can. 9 — Ut nulla professa vel vidua absente sacerdote in domo sua sacerdotale officium vel lucernale impleat.
Nulla professa vel vidua, absente episcopo vel presbytero, in domo sua antiphonas cum confessore vel servo suo faciat: lucernarium vero nisi in ecclesia non legatur, aut si legitur in villa, praesente episcopo, vel presbytero, vel diacono legatur.
Can. 10 — Ut nullus obligatum cuiquam absque consensu domini vel patroni clericum faciat.
Clericos, si obligati sunt vel pro aequatione, vel genere alicujus domus, non ordinandos, nisi probatae vitae fuerint et patronorum consensus accesserit.
Can. 11 — Ut si quis potentium quemlibet exspoliaverit et admonente episcopo non reddiderit, excommunicetur.
Si quis de potentibus clericum aut quemlibet pauperiorem aut religiosum exspoliaverit, et mandaverit ad ipsum episcopus ut eum audiat et is contempserit, invicem mox scripta percurrant per omnes provinciae episcopos et quoscunque adire potuerint, ut excommunicatus habeatur donec audiatur ut reddat aliena.
Can. 12 — Ut nullus clericus de episcopo suo recedat et ad alium se transferat.
Item, ut liberum ulli clerico non sit discedere de episcopo suo et alteri episcopo communicare, nisi forte ei, quem episcopus alius libenter habeat de haereticorum schismate discedentem et ad fidem catholicam revertentem. Si quis autem de catholicis discesserit, et in communione eorum vel palam vel occulte, qui vel excommunicati sunt, vel per sententiam jam notati, fuerint inventi, habeant illorum ad quos ire voluerunt etiam in damnatione consortium.
Can. 13 — De his qui in ecclesiam intrant et non communicant, ut excommunicentur.
De his qui intrant in ecclesiam et deprehenduntur nunquam communicare, admoneantur ut si non communicant ad poenitentiam accedant; si communicant non semper abstineant; si non fecerint, abstineant.
Can. 14 — De eo qui acceperit eucharistiam et non sumpserit ut sacrilegus repellatur.
Si quis autem acceptam a sacerdote eucharistiam non sumpserit, velut sacrilegus propellatur.
Can. 15 — De his qui excommunicantur a sacerdotibus, ut nullus ad eos accedat.
Quisquis laicus abstinetur, ad hunc vel ad domum ejus clericorum vel religiosorum nullus accedat: similiter et clericus si abstinetur a clericis evitetur; si quis cum illo colloqui aut convivare fuerit deprehensus, etiam ipse abstineatur: sed hoc pertineat ad eos clericos qui ejus sunt episcopi, et ad omnes qui commoniti fuerint de eo qui abstinetur, sive laico quolibet, sive clerico.
Can. 16 — Ut devota si adulteraverit, decem annis poeniteat: si maritum duxerit non permittendam ad poenitentiam, nisi maritus discesserit.
Devotam peccantem non recipiendam in ecclesiam, nisi peccare desierit et desinens egerit aptam poenitentiam decem annis: recipiat communionem: prius autem quam in ecclesia admittatur ad orationem, ad nullius convivium Christianae mulieris accedat; quod si admissa fuerit, etiam haec quae eam receperit habeatur abstenta: corruptorem etiam par poena constringat. Quae autem maritum acceperit, non admittatur ad poenitentiam, nisi adhuc vivente ipso marito caste vivere coeperit, aut postquam ipse discesserit.
Can. 17 — De eo qui uxorem habet, si concubinam habuerit, ut non communicet.
Si quis habens uxorem fidelis concubinam habeat, non communicet: caeterum is qui non habet uxorem et pro uxore concubinam habeat, a communione non repellatur; tantum aut unius mulieris, aut uxoris, aut concubinae, ut ei placuerit, sit conjunctione contentus: alias vero vivens abjiciatur donec desinat, et per poenitentiam revertatur.
Can. 18 — Si sacerdotis vidua vel levitae maritum acceperit, in fine tantum communicet.
Si qua vidua episcopi, aut presbyteri, aut diaconimaritum acceperit, nullus clericus, nulla religiosa cum ea convivium sumat; nunquam communicet, morienti tantum ei sacramenta subveniant.
Can. 19 — Si sacerdotis vel diaconi filia religiosa peccaverit, in fine tantum communicet.
Episcopi, sive presbyteri, sive diaconi, filia si devota fuerit et peccaverit et maritum duxerit, si eam pater, vel mater in affectum receperint, a communione habeantur alieni: pater vero causas in concilio se noverit praestaturum; mulier autem non admittatur ad communionem, nisi marito defuncto egerit poenitentiam; si autem vivente eo recesserit et poenituerit et petierit communionem, in ultimo die vitae deficiens accipiat communionem.
Can. 20 — Ut praeter episcopum nullus chrisma conficiat.
Quamvis pene ubique custodiatur ut absque episcopo chrisma nemo conficiat, tamen quia in aliquibus locis vel provinciis presbyteri dicuntur chrisma conficere, placuit ex hac die nullum alium nisi episcopum chrisma conficere et per dioeceses destinare, ita ut de singulis ecclesiis ad episcopum ante diem Paschae diaconi destinentur aut subdiaconi, ut confectum chrisma ab episcopo destinatum ad diem Paschae possit occurrere. Episcopum sane certum est omni tempore licere chrisma conficere, sine conscientia autem episcopi nihil penitus faciendum: statutum vero est diaconem non chrismare sed presbyterem absente episcopo, praesente vero si ab ipso fuerit praeceptum. Hujusmodi constitutionem meminerit semper archidiaconus vel praesentibus, vel absentibus episcopis, suggerendam, ut eam aut episcopi custodiant aut presbyteri non relinquant.