Concilio di Toledo IX

Concilium Toletanum IX · 655 d.C. · Toledo

Can. 1 — Ut de rebus Ecclesiae nihil episcopi auferant, et qualiter proximi fundatoris ecclesiarum sollicitudinem gerant.

Omnis itaque rei ecclesiasticae quantitas sicut remedium veniae tribuit conferenti, ita damnum rite praeparat fraudatori: et ideo nullus sacerdotum vel ministrorum ex rebus Ecclesiae, quae in quibuscunque locis a fidelibus largiuntur, aliquid auferat vel juri suo aut cathedrae propriae unitati connectat. Devotio enim uniuscujusque, sicut gratanter votum contulit Deo, ita definivit quod plenitudo votorum conservaretur in loco, in quo vel ut si collata tenentur maneat gratia offerentis, ita si frustrantur imminet pernicies defraudantis. Verum ut rei hujus potior soliditas habeatur, condignis filiis vel nepotibus honestioribusque propinquis ejus qui construxit vel ditavit ecclesiam licitum sit hanc bonae intentionis habere solertiam, ut si sacerdotem seu ministrum aliquod ex collatis rebus praeviderit defraudare, aut commonitionis honesta conventione compescant, aut episcopo vel judici corrigenda denuntient: quod si talia episcopus agere tentet, metropolitano ejus haec insinuare procurent: si autem metropolitanus talia gerat, regis haec auditibus intimare non differant. Ipsis tamen haeredibus in eisdem rebus non liceat quasi juris proprii potestatem praeferre, non rapinam et fraudem ingerere, non violentiam quamcunque praesumere, sed hoc solum in salutarem sollicitudinem adhibere, quod aut in nullam noxam operatio nocens attingat aut vel in mulctam vel in aliquam partem salutaris merces assumat. Si quis vero deinceps haec monita temerare voluerit, et male rapta cum confusione restituet et excommunicationis annuae sententiam sustinebit.

Can. 2 — Ut fundatores ecclesiarum quousque advixerint earum habeant curam, ipsique illic ministros eligant servituros.

Cum saepe sit solitum etiam illa quae non debentur prece supplicationis et vi quodammodo extorqueri doloris, quanto jam sine obstaculo concedi debent exquisita simul et ordine juris et dolore compassionis? Quia ergo fieri plerumque cognoscitur ut ecclesiae parochiales vel sacra monasteria ita quorumdam episcoporum vel insolentia vel incuria horrendam decidant in ruinam, ut gravior ex hoc oriatur aedificantibus moeror quam in construendo gaudii exstiterat labor, adeo pia compassione decernimus, ut quandiu earumdem fundatores ecclesiarum in hac vita superstites exstiterint pro eisdem locis curam permittantur habere sollicitam, et sollicitudinem ferre praecipuam, atque rectores idoneos in eisdem basilicis idem ipsi offerant episcopis ordinandos. Quod si tales forsan non inveniantur ab eis, tunc quos episcopus loci probaverit Deo placitos sacris cultibus instituat cum eorum conniventia servituros. Quod si spretis eisdem fundatoribus rectores ibidem praesumpserit episcopus ordinare, et ordinationem suam irritam noverit esse, et ad verecundiam sui alios in eorum loco quos idem ipsi fundatores condignos elegerint ordinari.

Can. 3 — Si de rebus ecclesiae pro praestatione aliquid dari dicatur, causa praestiti cognoscatur.

Si sacerdos vel minister de rebus ecclesiae suae quidpiam alicui sub praestationis obtentu concedat, in serie instrumenti causam praestiti evidenter exponat, ut ex hoc aut juste confecta transactio innotescat, aut fraus incompetens quae latet appareat. Aliter vero pro hujus negotii causa deinceps scriptura confecta non valeat.

Can. 4 — Quae de conquisitis rebus inter ecclesiam et sacerdotis haeredes divisio fiat.

Sacerdotes vel quicunque illi sunt quibus ecclesiasticarum rerum cura commissa est, quaecunque administrationis suae tempore emerint, si de rebus propriis vel vile vel parum habuerint, ad ecclesiae nomen cui praesunt chartarum conficere instrumenta procurent; non enim convenit ut ecclesia quae suscepit externum efficiat in alieno divitem et in suo retineat fraudatorem. Hi vero qui suarum rerum noscuntur habere compendium, ex omni re quam post ordinationis suae diem visi sunt conquisisse, sive nulla sive aliqua sint instrumenta confecta, compensata tam juris sui quam ecclesiasticarum rerum ambitione, si se utriusque rei quantitas exaequaverit, inter ecclesiam et decendentis haeredes aequo jure conquisitio pertinebit: si autem quaelibet pars majori cumulo sui juris excreverit, majorem etiam portionem in divisione percipiet. Quicunque vero de praedictis sacerdotibus vel ministris pro sui utilitate atque amicitia vel praestatione aut quocunque modo aut per scripturae seriem meruerit a quolibet collata percipere, in rebus ecclesiasticis non poterunt numerari, sed quod exinde voluerint facere ipsorum voluntatis arbitrio subjacebit. Quod si hoc post eorum mortem inordinatum fortasse remanserit, ecclesia hoc sibi cui praefuit vel minister exstitit in perpetuo vindicabit.

Can. 5 — Si episcopus monasterium faciat vel parochitanam ecclesiam ditet, quantam partem de rebus ecclesiae conferat.

Bonae rei dare consultum et praesentis habetur vitae subsidium et aeternae remunerationis exspectari cernitur praemium. Quisquis itaque episcoporum in parochia sua monasterium construere forte voluerit, et hoc ex rebus ecclesiae cui praesidet ditare decreverit, non amplius ibidem quam quinquagesimam partem dare debebit, ut hac temperamenti aequitate servata et cui tribuit competens subsidium conferat, et cui tollit damna gravia non infligat. Ecclesiam vero quae monasticis non informabitur regulis aut quam pro suis munificare voluerit sepulturis, non amplius quam centesimam partem census ecclesiae, cui praesidet, ibidem conferre licebit, ea tamen cautela servata, ut unam tantummodo quae placuerit ex his duabus remunerandam assumat.

Can. 6 — Ut episcopus tertiam ecclesiasticarum rerum sibi debitam cui elegerit conferat.

Cum praeteritis sanctionibus notissimum habeatur, quae de rebus parochialium ecclesiarum pars episcopo conferatur, opportune duximus decernendum, ut si episcopus tertiam, quam de rebus eisdem sanctione paterna sibi debitam novit, aut ipsi ecclesiae cujus res esse patescit aut alteri ecclesiae cui elegerit conferre decreverit, et licitum maneat, et irrevocabile robur ejus sententia ferat.

Can. 7 — Ne extra constitutum ordinem morientis sacerdotis haeredes rem ejus adire praesumant.

Propinqui morientis episcopi nihil de rebus ejus absque metropolitani cognitione usurpare praesumant; quod si is qui recessit metropolitanus fuerit, haeres ejus aut successorem illius aut concilium sustinebit, ne passim haereditatis adeundae data licentia, de rebus ecclesiae aut non reddatur ratio plena aut fraus non inveniatur illata: quod, si presbyter aut diaconus fuerit quos obiisse constiterit, non sine cognitione sui episcopi rem ejus haeredibus adire licebit. Quisquis sane post haec transgressor inventus exstiterit, pro his quae non exspectato hoc ordine adierit invasionis damno legis sententiae subjacebit.

Can. 8 — Ut scripturae quas sacerdotes vel ministri injuste fecerint, post mortem eorum habeant annorum numerum computatum.

Si sacerdos vel minister, dum gubernacula ecclesiarum administrare videntur, contra Patrum sanctissimas sanctiones de rebus ecclesiae definisse aliqua dignoscatur, non ex die quo talia scribendo decrevit, sed ex quo talia moriendo definita reliquit supputationis ordo substabit. Nunquam etenim poterit ad tricennium temporis pertinere vita irrite judicantis, quia status contractuum initia non assumpsit ab origine aequitatis.

Can. 9 — Quantum commodum sibi episcopus tollat de Ecclesia cujus tumulaverit sacerdotem.

Plerique, dum rapinis inhiant ut non debent, aut miserationis opus condigne non implent aut indebita ipsi miserationi damna permiscent. Ideoque ne amplius misericordiae opus exsecrabile dilabatur in scelus, id communi decreto sancimus, ut cum pontificem mori contigerit, episcopus qui ad humandum corpus ejus advenerit descriptis thesauris atque domorum internis, si locuples decedentis Ecclesia fuerit, non amplius quam libram auri in rebus quibus ei placuerit, exceptis ornamentis ecclesiae, cum gratia offerentum auferre pertentet. Si vero minor rebus exstiterit, dimidiam libram sibi licenter usurpet: nam et haec ipsa usurpare ratio nulla permitteret, nisi ejus qui convenit sacerdotis injuriae contemplatione antiquitas hoc usu acta servasset. Porro brevem descriptarum rerum sub fideli relatione idem qui descripsit dirigere metropolitano curabit: metropolitanus autem ex eadem morientis Ecclesia nihil prorsus auferre praesumat, sed solam quae ad eum pertinet salvationis curam impendat.

Can. 10 — De damnatione filiorum qui ex sacerdotibus et ministris geniti comprobantur.

Cum multae super incontinentiam ordinis clericorum hactenus emanaverint sententiae Patrum et nullatenus ipsorum formari quiverit correctio morum, usque adeo sententiam judicantum protraxere commissa culparum, ut non tantum ferretur ultio in actoribus scelerum, verum et in progenie damnatorum. Ideoque quilibet ab episcopo usque ad subdiaconum deinceps vel ex ancillae vel ex ingenuae detestando connubio in honore constituti filios procreaverint, illi quidem ex quibus geniti probabuntur canonica censura damnentur; proles autem tali nata pollutione non solum parentum haereditatem nunquam accipiet, sed etiam in servitute ejus ecclesiae de cujus sacerdotis vel ministris ignominia nati sunt jure perenni manebunt.

Can. 11 — Quod servilibus clericis dare debeant episcopi libertatem.

Qui ex familiis Ecclesiae servituri devocantur in clerum ab episcopis suis libertatis necesse est percipiant donum, et si honestae vitae claruerint meritis, tunc demum majoribus fungantur officiis: quos vero flagitii sordidaverit incorrigibilis noxa, perpetua servitus conditionis religet in catenam.

Can. 12 — Quod post mortem sacerdotis in libertate servis collata annorum tempus debeat computari.

Si sacerdos libertatem servis Ecclesiae conferre voluerit, non a die confectionis suae scriptura tempus annorum computatum tenebit, sed ex quo eum qui scripturam confecit verius obiisse constiterit.

Can. 13 — Ut ex libertis Ecclesiae et ex personis ingenuis geniti ab obsequiis ecclesiae non recedant.

Excessibus libertorum Ecclesiae plerumque patronam vidimus Ecclesiam convexari, et bicipiti coacti sumus taedio condolere, uno dum per superbiam reluctantis auctor contemnitur libertatis, altero dum libertas superbientis in conditionem relabi cogitur servitutis; adeo cum jam praeteritis Patrum regulis multae super hoc diversae constitutionis emanaverint sanctiones, tamen quoddam ad plenitudinem rei aptum conspeximus adhuc innectere complementum. Igitur sicut legum reverenda sanctio censuit, ita servari totius generis nobilitas debet, ut in nullo aliena commistio maculet quod per totum generositas propria decoravit: unde cunctis ecclesiarum libertis tam viris quam feminis eorumque propagini interdicitur judicio generali, ne deinceps causa connubii aut Romanis ingenuis copulentur aut Gothis. Quod si hoc factum quandoque patuerit, permistione tali genita proles nunquam merebitur jus indebitae dignitatis nec Ecclesiae unquam carebit obsequiis, cujus beneficio donum meruisse noscitur libertatis.

Can. 14 — Quod si liberti Ecclesiae ad eam reverti non velint, omnis eorum rescula juri applicetur Ecclesiae.

Si contingat quemcunque de libertis Ecclesiae eorumque prosapia contra primaevas modernasque Patrum regulas aut Gothis aut Romanis ingenuis copulari, tam illis quam eorum stirpi non licebit ab Ecclesiae patrocinio evagari, sed aut ad debita obsequia reverti cogendi sunt, aut si redire noluerint, quaecunque vel parentes eorum vel ipsi ab Ecclesia sunt adepti vel in ejus patrocinio visi sunt conquisisse insistente pontifice in ditionem propriae reducantur Ecclesiae.

Can. 15 — De obsequio et disciplina libertorum Ecclesiae.

Ecclesiae liberti eorumque progenies eidem basilicae de qua libertatis gratiam meruerunt, obsequia prompta sinceraque parabunt, qui sicut hoc in obsequium pro possibilitate sui quod utiles ingenui dabunt, ita quoque in emendatione culparum quod inutiles ingenui sustinebunt.

Can. 16 — Quod libertis Ecclesiae nihil de rebus suis in alienum liceat transferre dominium.

Libertis Ecclesiae eorumque propagini ex omnibus rebus, quae de jure Ecclesiae noscuntur habere, nihil licebit in extraneum dominium transactione quacunque deducere; sed si ex his quaelibet vendere fortasse voluerint, sacerdoti ejusdem Ecclesiae offerant convenienter emenda, earumque rerum pretia ut eis placuerit aut dispensent aut habeant: nam in dominium partis alterius rei suae censum nullomodo transire permittimus. Suis autem filiis vel propinquis eidem Ecclesiae vel servitio vel patrocinio subjugatis quaecunque vendere vel donare voluerint aditus omnino patebit.

Can. 17 — Ut baptizati Judaei cum episcopis celebrent dies festos.

Baptizati Judaei, quocunque loco caetero tempore conversentur, festis tamen praecipuis Novi Testamenti serie consecratis ac diebus illis, quos olim sanctione Veteris legis sibimet censebant esse solemnes, in civitatibus publicisque conventibus cum summis Dei sacerdotibus celebrare praecipimus, ut eorum conversationem ac fidem et pontifex approbet et veritas servet. Hujus vero temerator edicti prout aetas permiserit aut flagris aut abstinentiae subjacebit.

PL 84 (Hispana, ed. González), Collectio canonum Ecclesiae Hispanae, ed. F. A. González (Madrid 1808), reprinted in Migne, Patrologia Latina 84 (Paris 1850); TEI text of Corpus Corporum (mlat.uzh.ch, idno 8223) via the CatholicCorpus mirror

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.