Concilio di Toledo XI

Concilium Toletanum XI · 675 d.C. · Toledo

Can. 1 — De concilii damnatione derisorum vel praestrepentium.

In loco benedictionis consedentes Domini sacerdotes nullis debent aut indiscretis vocibus praestrepi aut quibuslibet tumultibus proturbari, nullis etiam vanis fabulis vel risibus agi, et, quod est deterius, obstinatis concertationibus tumultuosas voces effundere. Si quis enim, ut Apostolus ait, putat se religiosum esse non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio: cultum enim suum justitia perdit, quando silentia judicii obstrepentium turba confundit, dicente propheta: Erit cultus justitiae silentium. Debet ergo quidquid aut consedentium collationibus agitur aut accusantium parte proponitur sic mitissima verborum relatione proferri, ut nec contentiosis vocibus audientiam turbent, nec judicantium vigorem de tumultu enervent. Quicunque ergo in conventu concilii haec quae praemissa sunt violanda crediderit et contra haec interdicta aut tumultu aut contumeliis vel risibus concilium perturbaverit, juxta divinae legis edictum quo praecipitur: Ejice derisorem et exibit cum eo jurgium; et cum omni confusionis dedecore abstractus, a communi coetu secedat et trium dierum excommunicationis sententiam perferat.

Can. 2 — Non debere metropolitanum a confinitimorum instructione cessare.

Quantum quis praecelsi culminis obtinet locum, tantum necesse est praecedat caeteros gratia meritorum, ut in eo quod praesidet singulis singulariter ornetur eminentia sanctitatis, habens semper et in ore gladium veritatis et in opere efficientiam luminis, ut juxta Paulum potens sit exhortari in doctrina sana et contradicentes revincere. Nos proinde nostri ordinis gradum vel suscepti regiminis modum magnopere cogitare debemus, ut qui officium praedicationis suscepimus nullis curis a divina lectione privemur. Nam quorumdam mentes pontificum ita torporis otio a lectionis gratia secluduntur, ut quid doctrinae subditis exhibeat gregibus non inveniat praeco mutus. Insistendum ergo semper erit majoribus, ut quos sub regiminis sui cura tuentur fame Dei verbi perire non sinant. Sic metropolitanis in confinitimos caeterosque ecclesiasticis ordinibus deditos, sic confinitimis in commisso sive religiosorum numero vigilandum est, qualiter nescientia talium divinae legis traditionibus imbuatur, ita ut indesinenti sollicitudine praelatus quisque subditos quaerens aut profectum eorum laetabundus agnoscat, aut nescientiam sine arrogantia instruat. Placuit ergo de talibus juxta instituta Toletani concilii hoc specialiter definire, ut aut sponte sumant intentionem necessariam perdiscendi, aut a majoribus ad lectionis exercitia cogantur inviti.

Can. 3 — Ut in una provincia diversitas officiorum non teneatur.

De his qui contra Apostoli voluntatem circumferuntur omni vento doctrinae, placuit huic sancto concilio ut metropolitanae sedis auctoritate coacti uniuscujusque provinciae pontifices rectoresque ecclesiarum unum eumdemque in psallendo teneant modum, quem in metropolitana sede cognoverint institutum, nec aliqua diversitate cujusque ordinis vel officii a metropolitana se patiantur sede disjungi. Sic enim justum est ut inde unusquisque sumat regulas magisterii unde honoris consecrationem accepit, ut juxta majorum decreta sedes quae unicuique sacerdotalis mater est dignitatis sit et ecclesiasticae magistra rationis. Abbatibus sane indultis officiis, quae juxta voluntatem sui episcopi regulariter illis implenda sunt, caetera officia publica, id est vesperam, matutinum sive missam aliter quam in principali Ecclesia celebrare non liceat. Quisquis autem horum decretorum violator exstiterit, sex mensibus communione privatus apud metropolitanum sub poenitentiae censura permaneat corrigendus, qualiter apud illum et praeteritae trangressionis culpam lacrymis diluat, et necessariam officiorum doctrinam studiose addiscat. Sub ista ergo regula disciplinae non solum metropolitanus totius suae provinciae pontifices vel sacerdotes astringat, sed etiam caeteri episcopi subjectos sibi ecclesiarum rectores his obtemperare institutionibus cogant.

Can. 4 — De discordia sacerdotum.

Sicut omnis qui diligit fratrem suum ex Deo, ita omnis qui odit proximum ex diabolo est: dilectione enim sola discernitur quis ex quo genitus approbetur, dicente Joanne: In hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli; omnis qui non facit justitiam non est de Deo, non diligit fratrem suum, quoniam haec est annuntiatio quam audistis ab initio ut diligamus alterutrum: et post paululum: Omnis qui odit fratrem suum homicida est; et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem. Ecce homicida esse probabiliter declaratur qui a fraterna societate dividitur; nam etsi manus non moveat ad occidendum, pro eo tamen quia immitis est ad ignoscendum jam a Deo homicida tenetur: vivit ille, et iste jam interfector esse convincitur. Cum igitur his praeceptis beatus apostolus Paulus consona praedicatione concordet dicens: Non occidat sol super iracundiam vestram, et nolite locum dare diabolo; relatae sunt nobis quorumdam sacerdotum personae in tantam obstinationis effervuisse discordiam, ut non solum illos ab ira occasus solis non revocet, sed ne annosa quidem transactio temporum ad bonum charitatis reclinet, quippe in quorum cordibus ita sol justitiae Christus occubuit ut ad lumen charitatis redire vix possint. Horum igitur et similium discordantium fratrum oblationes juxta antiqui canonis definitionem nullo modo recipiendas esse censemus: de personis tamen discordantium id speciali definitione praecipimus, ut antequam eos reconciliatio vera innectat, nullus eorum accedere ad altare Domini audeat vel gratiam communionis sanctae percipiat, sed geminato tempore per poenitentiam compensabunt quo discordiae servierunt. Quod si unus eorum alio contemnente ad satisfactionem charitatis cucurrerit, ex eo tempore ut pacificus intra ecclesiam recipiatur ex quo ad concordiam festinasse convincitur, sententia tamen superiori servata, ut tempus quod quisque in iram expendit geminatum in poenitentiae satisfactione persolvat.

Can. 5 — De compescendis excessibus sacerdotum.

Nullis vita praesulum perturbari debet excessibus motionum, quia valde indignum est ut qui thronus Dei vocantur levi motione turbentur, et qui debent esse arca justitiae ipsi efficiantur seminarium litis atque rapinae. Quando ergo hujusmodi juxta Apostolum irreprehensibiles erunt, qui non solum reprehensibilia faciunt, sed mortifera potius et exsecranda committunt? Relati enim nobis sunt quidam ex sacerdotibus, quod omni gravitate sacerdotalis ordinis praetermissa audientiam judicii furore praeveniant, et excessu solius inhonestae motionis adire pro quibus eos oportuerat aequitatis judicia sustinere. Dum enim de honoris sibi culmine blandiuntur patientiam habere fugiunt, et qui inconcusse debuerant veritatis conservare statum, subito religionis mutant propositum et praecipiti furore judicium antecedunt, sicque in quo decuerat eos judicii sustinere conventum praevasione agunt, unde praesumptionibus confundantur. Qui tamen aut damno pariter et excommunicatione plectendi sunt, aut omissis compositionibus rerum sola satisfactione poenitentiae curabuntur: illi enim qui rei propriae facultate suffulti sunt, aut qui rem suam jam antea in nomine ecclesiae cui praesunt transfudisse noscuntur, si aut per se aut per subditos seu per quemlibet aliena diripiunt vel praesumptionis seu caedis quidpiam agunt tam in rebus fiscalibus quam etiam in quorumlibet dominio constitutis, et praevasa vel praesumpta de rebus propriis juxta leges excellentissimi principis sarciant, et pro excessu religioni contrario, quo inhonesti ante judicium paruerunt duarum hebdomadarum excommunicatione plectendi sunt. Illi autem qui et hujusmodi excessibus serviunt et nihil proprietatis habere videntur magna discretionis arte medendi sunt, quo nec ausus illicitos ecclesiarum facultatibus redimant, nec ipsi penitus extorres a poena persistant; nec enim justum est ut pro pravis actibus sacerdotum ecclesiae quibus praeeminent sustineant damnum, ut pro excessibus talium satisfactio ab ecclesiis exigatur, cum Ecclesia cultores suos non ad litem, sed ad honestatem informet. De talibus ergo placuit definire, qui nullis habitis rebus propriis aut in quocunque pervasores exstiterint aut quibuslibet personis caedes vel quodcunque praesumptionis intulerint, nulla eos incurvatione status sui servituti hominum debere addici, sed juxta quod praesumptiosus quisquis ille exstiterit, ita et poenitentiae legibus subjacebit; id est si in decem solidorum summam praesumptor esse convincitur, viginti dierum poenitentiae satisfactione purgetur, ita ut sive minoris sive majoris summae excessum peregerit, similiter geminata hoc semper satisfactione poenitentiae recompenset. Servos tamen ecclesiarum qui hujusmodi excessus operasse noscuntur ad leges saeculares audiendos remittimus. Et haec quidem de generali excessu dicta sufficiant. Caeterum specialitatis ordinem persequentes, si quis episcoporum magnatis cujusquam uxorem, filiam, neptem seu quolibet illi gradu altero pertinentem quacunque fraude vel subtilitate adulterina pollutione faedaverit, et honoris proprii gradum amittat et sub exsilii relegatione perpetuam excommunicationis sententiam perferat, qui tamen circa finem vitae communionis remedio adjuvandus est. Hanc sane et illi sententiam merebuntur qui aut volentes homicidium fecerint aut primatibus palatii generosisque personis seu nobilioribus quibusque mulieribus vel puellis illud aut per caedem aut per quamcunque irrogatam injuriam visi fuerint intulisse; unde eos juxta legum saecularium instituta aut talionem recipere, aut traditionem de eis fieri vel proscriptionem oporteat.

Can. 6 — Non licere sacerdotibus quaslibet in ecclesiae familiis truncationes membrorum facere, nec aliquid quod morte plectendum est judicare.

His a quibus Domini sacramenta tractanda sunt judicium sanguinis agitare non licet. Ideo magnopere talium excessibus prohibendum est, ne indiscretae praesumptionis motibus agitati aut quod morte plectendum est sententia propria judicare praesumant, aut truncationes quaslibet membrorum in quibuslibet personis aut per se inferant aut inferenda praecipiant. Quod si quisquam horum immemor praeceptorum aut in ecclesiae suae familiis aut in quibuslibet personis tale aliquid fecerit, et concessi ordinis honore privatus et loco sub perpetuo damnationis teneatur religatus ergastulo, cui tamen communio exeunti ex hac vita non neganda est propter Domini misericordiam, qui non vult peccatoris mortem, sed ut convertatur et vivat.

Can. 7 — Quae debeat discretio ecclesiarum rectoribus esse, ne per inconditam disciplinam subeant homicidii notam.

Cum juxta antiquae institutionis edictum plus erga corrigendos agere debeat benevolentia quam severitas, plus cohortatio quam commotio, plus charitas quam potestas, relatum nobis est quod quidam ex fratribus plus livore odii quam correctionis studio subditos insequentes, dum se simulant spiritualem eis adhibere correctionem, indiscretam subito afferunt mortem, cum inauditos a se projiciunt et occultis eos judiciis sub poenitentia puniunt. Non ergo de caetero perversis voluntatibus sit liberum simulare quod fingunt, sed quotiescunque quilibet ex subditis corrigendus est aut publica a sacerdote debet disciplina curari, aut si aliter rectoribus placet duorum vel trium fratrum spiritualium testimonio peculiariter adhibito et modus criminis agnoscatur et modus poenitentiae irrogetur; ita tamen ut si exsilio vel retrusione dignum eum esse qui deliquit judicium peculiare decreverit, modus poenitentiae, quem coram tribus fratribus sacerdos transgressori indixerit, speciali debeat ejus qui sententiam protulit manus propriae subscriptione notari, sicque fiet ut nec transgressores sine testimonio excidia vitae suae incurrant, nec rectores accusatos se de quorumlibet interemptionibus erubescant.

Can. 8 — Ne quidquam praemii pro divinis sacramentis accipiatur.

Quidquid invisibilis gratiae collatione tribuitur nummorum quaestu vel quibuslibet praemiis venundari penitus non debetur, dicente Domino: Quod gratis accepistis, gratis date. Et ideo quicunque deinceps in ecclesiastico ordine constitutus aut pro baptizandis consignandisque fidelibus aut pro collatione chrismatis vel promotionibus graduum praemia quaelibet vel pretia voluntarie oblata pro hujusmodi ambitione susceperit, equidem si, sciente loci episcopo, tale quidquam a subditis perpetratur, idem episcopus duobus mensibus excommunicationi subjaceat, pro eo quia et scita mala contexit, et correctionem necessariam non adhibuit; sin autem suorum quispiam eodem nesciente quodcunque pro supradictis capitulis accipiendum sibi esse crediderit: si presbyter est, trium mensium excommunicatione plectatur, si diaconus quatuor; subdiaconus vero vel clericus his cupiditatibus serviens et competenti verbere et debita excommunicatione plectendus est.

Can. 9 — Quid custodiri debeat ne per praemium quis episcopus fiat, vel qua sententia feriatur qui post honorem acceptum per praemium ordinatus fuisse detegitur.

Multae super hoc capitulum Patrum sententiae manaverunt, scilicet ne inappretiabilem sancti Spiritus gratiam donis vel muneribus quis aestimet comparandam. Sed, quod non sine gravi dolore dicendum est, quanto haec res frequenti decretorum est praeceptione prohibita, tanto novis fraudibus cognoscitur iterata, dum hi qui tali pretio mercari nituntur gratiam Spiritus sancti aut ordinationis suae tempora praeveniunt munere, aut post acceptum honorem promissum suis conferunt apparitoribus turpis lucri mercedem. Et ideo ut horum et similium argumentorum deinceps amputetur occasio, hoc sancta synodus definivit, ut cum quisque pontificale culmen ante Domini altare percepturus accesserit, sacramenti se taxatione adstringat, quod pro conferenda sibi consecratione honoris nulli personae cujuslibet praemii collationem vel jam dedisset vel aliquando ad futurum dare procuret, sicque aut mundus ab hoc contagio praelationis consecrationem accipiat, aut implicitus huic sceleri manifeste denotatus coram Ecclesia ad honorem quem mercari voluit non accedat. Illos tamen quos deinceps post praelationem per praemium ordinatos fuisse patuerit sub definitis poenitentiae legibus ut vere simoniacos ab Ecclesia separandos esse censemus, id est ut duorum annorum spatio exsilio relegati et digna satisfactionis vel excommunicationis sententia coerciti honoris gradum, quem praemiis emerant, lacrymis conquirere et reparare intendant: unde si digna eos satisfactio poenitentiae commendaverit, peracto indictae poenitentiae tempore non tantum communioni, sed et loco et totius ordinis officiis, a quibus separati fuerant, restaurandi sunt.

Can. 10 — Ut omnes pontifices rectoresque ecclesiarum tempore quo ordinandi sunt sub cautione promittant quam justissime vivere debeant

Quanquam omnis qui sacris mancipatur ordinibus canonicis regulis teneatur adstrictus, expedibile tamen est ut promissionis suae vota sub cautione spondeant quos ad promotionis gradus ecclesiastica provehit disciplina; solet enim plus timeri quod singulariter pollicetur quam quod generali innexione concluditur. Et ideo placuit huic sancto concilio, ut unusquisque qui ad ecclesiasticos gradus est accessurus non ante honoris consecrationem accipiat, quam placiti sui innodatione promittat, ut fidem catholicam sincera cordis devotione custodiens juste et pie vivere debeat, et ut in nullis operibus suis canonicis regulis contradicat, atque ut debitum per omnia honorem atque obsequii reverentiam praeeminenti sibi unicuique dependat juxta illud beati papae Leonis edictum: Qui scit se quibusdam esse praepositum non moleste ferat aliquem sibi esse praelatum, sed obedientiam quam exigit etiam ipse dependat. Poena tamen juxta ecclesiasticae consuetudinis morem et placitis talium inserenda et ab his qui transgressores fuerint persolvenda est.

Can. 11 — De lucidatione antiqui canonis quo praecipitur ut si quis acceptam a sacerdote eucharistiam non sumpserit, velut sacrilegus propellatur.

Cum nihil in divino canone debeat esse confusum, nihil dubium, nihil etiam indiscretum, in collationem nostri coetus relatus est canon Toletani concilii primi in quo praeceptum est, ut si quis acceptam a sacerdote eucharistiam non sumpserit, ut sacrilegus propellatur; nec adjecta est ibi discretio voluntatum, cum et infidelis haec talia infideliter agat, et fidelis fidenter accipiat quod naturalis illum necessitas deglutire non sinat. Solet enim humanae naturae infirmitas in ipso mortis exitu praegravata tanto siccitatis pondere deprimi, ut nullis ciborum illationibus refici sed vix tantumdem illati delectetur poculi gratia sustentari: quod etiam in multorum exitu vidimus, qui optatum suis votis sacrae communionis expetentes viaticum collatam sibi a sacerdote eucharistiam rejecerunt, non quod infidelitate hoc agerent, sed quod praeter Dominici calicis haustum traditam sibi non possint eucharistiam deglutire: non ergo hujusmodi a corpore Ecclesiae separandi sunt qui talia non infidelitate sed necessitate fecerunt, praesertim hi de quibus nihil fidei sinistrae sentitur. Placuit ergo definire quod nec fideli officiat nec infideli inultum existat: quicunque ergo fidelis inevitabili qualibet infirmitate coactus eucharistiam perceptam rejecerit, in nullo ecclesiasticae damnationi subjaceat; similiter nec illos cujusquam punitionis censura redarguet, qui talia aut tempore infantiae faciunt aut in qualibet mentis alienatione positi quid fecerint ignorare videntur. Jam vero quicunque aut de fidelium aut de infidelium numero corpus Domini absque inevitabili, ut dictum est, infirmitate projecerit, si fidelis est perpetua communione privetur, si infidelis, et verberibus subdatur et perpetuo exsilio relegetur. Quod si horum quislibet hujusmodi excessus digna poenitentiae satisfactione defleverit, post quinquennium licitum erit illum communioni pristinae reformare.

Can. 12 — Ne in confinio mortis poenitens a reconciliatione diutine suspendatur, et ut oblatio ejus qui poenitens, nec tamen reconciliatus de hac vita exierit, ab Ecclesia receptetur.

Qui poenitentiam in mortis agit periculo non diutine a reconciliationis gratia differendus est, sed si pro certo mortis urget periculum, poenitentia per manus impositionem accepta statim et reconciliatio adhibenda est, ne prius ab humanis rebus aeger abscedat quam donum reconciliationis percipiat, sicque superstitibus quodammodo doloris videatur esse perpetui, si praecisum ab Ecclesiae membris eum, qui utique reconciliari non meruit, raptim a praesenti vita mors maturata subduxerit. Unde juxta papae Leonis edictum his, qui in tempore necessitatis et in periculi urgentis instantia praesidium poenitentiae et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est nec reconciliatio deneganda, quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere nec tempora definire. De his autem qui accepta poenitentia antequam reconcilientur ab hac vita recesserint, quanquam diversitas praeceptorum de hoc capitulo habeatur, illorum tamen nos sententiam placuit sequi, qui multiplices numero de hujusmodi humanius decreverunt, ut et memoria talium in ecclesiis commendetur et oblatio pro eorum dedicata spiritibus accipiatur.

Can. 13 — De sacerdotibus qui vexantes cadere videntur.

Bene siquidem majorum regulis definitum est, ut daemoniis aliisque similibus passionibus irretitis ministeria sacra tractare non liceat: cui praecepto consensu rationis adhibito id communiter definivimus, ut nullus de his qui aut in terram arrepti a daemonibus eliduntur aut quolibet modo vexationis incursibus efferuntur, vel sacris audeant ministrare altariis vel indiscusso se divinis ingerant sacramentis, exceptis illis qui variis corporum incommoditatibus dediti sine hujusmodi passionibus in terram approbantur elisi, qui tamen et ipsi tandiu erunt ab officii sui ordine et loco suspensi quousque unius anni spatio per discretionem episcopi inveniantur ab incursu daemonum alieni.

Can. 14 — Ut hi qui Domino canunt atque sacrificant post se semper habeant adjutoria constituta.

Ut illud divini oraculi momentis singulis praecaventes quo scribitur: Vae soli, quia cum ceciderit non habet sublevantem, summopere curandum est nobis et cavendum, ne horis illis atque temporibus quibus Domino psallitur vel sacrificatur unicuique divinis singulariter officiis insistenti perniciosa passio vel corporis quaelibet valetudo occurrat, quae aut corpus subito subrui faciat aut mentem alienatione vel terrore confundat. Pro hujusmodi ergo casibus praecavendis necessarium duximus instituere, ut ubi temporis vel loci sive cleri copia suffragatur habeat semper quisquis ille canens Deo atque sacrificans post se vicini solaminis adjutorem, ut si aliquo casu ille qui officia impleturus accedit turbatus fuerit vel ad terram elisus, a tergo semper habeat qui ejus vicem exsequatur intrepidus.

Can. 15 — De institutione certi temporis quo concilium agitur.

Peractis omnibus quae ad correctionem nostri ordinis in hoc concilio promulgata sunt, placuit definire, ut paternis institutionibus obsequentes omni anno ad peragendam celebritatem concilii in metropolitana sede, tempore quo principis vel metropolitani electio definierit, devotis semper animorum studiis confluamus, nec quibuslibet requisitis occasionibus absentemur, sed in praefato die quo indictum fuerit adunatis in metropolitana sede omnibus provinciae pontificibus, concilium Deo praesule celebretur. Quisquis autem episcoporum excepta inevitabili causa vel necessitate de peragendo se concilio absentaverit unius anni excommunicatione plectendus est. Quod si deinceps absque celebratione concilii anni unius meta transierit, omnes in commune pontifices Carthaginis provinciae superioris censurae sententia obnoxios retinebit, id est si nulla sibi impediente principis potestate solius propriae voluntatis libitu sese ad celebrandum concilium non collegerint.

Can. 16 — De relatione gratiarum pro consummatione concilii.

His igitur constitutionibus nostris quae necessario decernendas credimus finalem manus nostrae subscriptionem adjecimus, immortali Deo nostro et Domino gloriam et honorem reddentes, qui nos de conventu alternae visionis laetos effecit, qui os nostrum in confessione laudis suae aperuit, qui etiam decreta hujus nostri concilii honesto fine complevit. Post haec religioso domino et amabili principi nostro Wambani regi gratiarum actiones persolvimus, cujus ordinatione collecti, cujus etiam studio aggregati sumus; qui ecclesiasticae disciplinae his nostris saeculis novus reparator occurrens omissos conciliorum ordines non solum restaurare intendit, sed etiam annuis recursibus celebrandos instituit, ut ad alternam morum correctionem annuo tempore alacriter concurrentes, juxta prophetae vaticinium, quod in nobis defractum est alligetur, et quod abjectum est reducatur. Det ergo eidem principi Dominus pro hujus sacrae sollicitudinis voto et cursum praesentis vitae in pace transigere, et post diutina tempora ad se in pace remissis iniquitatibus pervenire, qualiter et hic felicia tempora ducat et felix cum omnibus quibus principatur ad Christum sine confusione perveniat, ut quia per eum corona nostri ordinis in melius restauratur, coronam futuri regni capiat ex hoc in regione vivorum regnans cum Christo in saecula saeculorum. Amen.

PL 84 (Hispana, ed. González), Collectio canonum Ecclesiae Hispanae, ed. F. A. González (Madrid 1808), reprinted in Migne, Patrologia Latina 84 (Paris 1850); TEI text of Corpus Corporum (mlat.uzh.ch, idno 8223) via the CatholicCorpus mirror

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.