Denz.-U. 1044
44. Operibus plerisque, quae a fidelibus fiunt, solum ut Dei mandatis pareant, cuiusmodi sunt oboedire parentibus, depositum reddere, ab homicidio, a furto, a fornicatione abstinere, iustificantur quidem homines, quia sunt legis oboedientia et vera legis iustitia; non tamen iis obtinent incrementa virtutum.