Denz.-U. 109
Quamvis Patrum traditio Apostolicae Sedi auctoritatem • •... 1 tantam tnbuerit, ut de eius iudicio disceptare nullus auderet, idque per canones semper regulasque servaverit, et currens adhuc suis legibus ecclesiastica disciplina PETRI nomini, a quo ipsa quoque descendit, reverentiam quam debet exsolvat:... cum ergo tantae auctoritatis PETRUS caput sit et sequentia omnium maiorum studia firmaverint, ut tam humanis quam divinis legibus... firmetur Romana Ecclesia, cuius locum nos regere, ipsius quoque potestatem nominis obtinere non latet vos, sed nostis, fratres carissimi, et quemadmodum sacerdotes scire debetis: tamen cum tantum nobis esset auctoritatis, ut nullus de nostra possit retractare sententia, nihil egimus, quod non ad vestram notitiam nostris ultro litteris referremus... non quia, quid deberet fieri nesciremus, aut faceremus aliquid, quod contra utilitatem Ecclesiae veniens displiceret....