Denz.-U. 1149

Itidem moniales quotidie sacram communionem petentes admonendae erunt, ut in diebus earum ordinis instituto praestitutis communicent; si quae vero puritate mentis eniteant et fervore spiritus ita incaluerint, ut dignae frequentiore aut quotidiana sanctissimi Sacramenti perceptione videri possint, id illis a Superioribus permittatur. Proderit etiam praeter parochorum et confessariorum diligentiam opera quoque concionatorum uti et cum eis constitutum habere, ut cum fideles ad sanctissimi Sacramenti frequentiam (quod facere debent) accesserint, statim de magna ad illud sumendum praeparatione orationem habeant, generatimque ostendant, eos, qui ad frequentiorem aut quotidianam salutiferi cibi sumptionem devoto studio excitantur, debere, sive laici negotiatores sint, sive coniugati, sive quicunque alii, suam agnoscere infirmitatem, ut dignitate Sacramenti ac divini iudicii formidine discant coelestem mensam, in qua Christus est, revereri; et si quando se minus paratos senserint, ab ea abstinere seque ad maiorem praeparationem accingere. Episcopi autem, in quorum dioecesibus viget huiusmodi devotio erga sanctissimum Sacramentum, pro illa gratias Deo agant, eamque ipsi adhibito prudentiae et iudicii temperamento alere debebunt, et ab eorum officio postulari sibi maxime persuadebunt, nulli labori aut diligentiae parcendum, ut omnis irreverentiae et scandali suspicio in veri et immaculati agni perceptione tollatur virtutesque ac dona in sumentibus augeantur: quod abunde continget, si ii, qui devoto huiusmodi studio, divina praestante gratia, tenentur, seque sacratissimo pane frequentius refici cupiunt, suas vires expendere seque probare cum timore et caritate assueverint...

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 349.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.