Denz.-U. 1451

101. Nihil spiritui Dei et doctrinae Iesu Christi magis opponitur, quam communia facere iuramenta in Ecclesia; quia hoc est multiplicare occasiones peierandi, laqueos tendere infirmis et idiotis, et efficere, ut nomen et veritas Dei aliquando deserviant consilio impiorum. Declaratae et damnatae tanquam falsae, captiosae, male sonantes, piarum aurium offensivas, scandalosae, perniciosae, temerariae, Ecclesiae et eius praxi iniuriosae, neque in Ecclesiam solum, sed etiam in potestates saeculi contumeliosas, seditiosae, impiae, blasphemas, suspectae de haeresi ac haeresim ipsam sapientes, necnon haereticis et haeresibus ac etiam schismati faventes, erroneae, haeresi proximae, pluries damnatae, ac demum haereticae, variasque haereses et potissimum illas, quae in famosis Iansenii propositionibus, et quidem in eo sensu, in quo hac damnatae fuerunt, acceptis continentur, manifeste innovantes respective.

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 379.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.