Denz.-U. 1460

Veneror etiam et suscipio universales Synodos, prout sequitur, videlicet: NICAENAM primam [v. n. 54], et profiteor, quod in ea contra Arium damnatae memoriae definitum est, Dominum Iesum Christum esse Filium Dei ex Patre natum unigenitum, id est ex substantia Patris natum, non factum, consubstantialem Patri, atque impias illas voces recte in eadem Synodo damnatas esse, quod aliquando non fuerit, aut quod factus sit ex iis, quae non sunt, aut ex alia substantia vel essentia, aut quod sit mutabilis vel convertibilis Filius

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 383.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.