Denz.-U. 1481
4. De primo primae partis capite si sermo sit, utrum nempe dissentientibus parentibus Hebraei infantes baptizari possint, aperte asserimus, hoc iam a S. Thoma tribus in locis definitum fuisse, nempe in Quodl. 2, a. 7; in 2, 2, q. 10, a. 12, ubi ad examen revocans quaestionem in Quodlibetis propositam: Utrum pueri Iudaeorum et aliorum infidelium sint invitis parentibus baptizandi, ita respondet: «Respondeo dicendum, quod maximam habet auctoritatem Ecclesiae consuetudo, quae semper est in omnibus aemulanda etc. Hoc autem Ecclesiae usus nunquam habuit, quod Iudaeorum filii invitis parentibus baptizarentur...», atque ita ait in 3, q. 68, a. 10: «Respondeo dicendum, quod pueri infidelium filii... si nondum habent usum liberi arbitrii, secundum ius naturale sunt sub cura parentum, quamdiu ipsi sibi providere non possunt..., et ideo contra iustitiam naturalem esset, si tales pueri invitis parentibus baptizarentur; sicut etiam si aliquis habens usum rationis baptizaretur invitus. Esset etiam periculosum...