Denz.-U. 15

Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem et "in unum Dominum nostrum Iesum Christum Filium Dei et in (unum) Spiritum Sanctum Deum. Non tres Deos, sed Patrem et Filium et Spiritum Sanctum unum Deum colimus et confitemur: non sic unum Deum, quasi solitarium, nec eundem, qui ipse sibi Pater sit, ipse et Filius, sed Patrem esse qui genuit, et Filium esse qui genitus sit, Spiritum vero Sanctum non genitum neque ingenitum, non creatum neque factum, sed de Patre et Filio procedentem, Patri et Filio coaeternum et coaequalem et cooperatorem, quia scriptum est: «Verbo Domini coeli firviati sunt-» (id est, a Filio Dei), «et spiritu oris eius omnis virtus eorum> [Ps 32, 6], et alibi: Emitte spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae [Ps 103, 30]. Ideoque in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti unum confitemur Deum, quia nomen est potestatis deus, non proprietatis. Proprium nomen est Patri Pater, et proprium nomen est Filio Filius, et proprium nomen est Spiritui Sancto Spiritus Sanctus. Et in hac Trinitate unum Deum credimus, quia ex uno Patre, quod est unius cum Patre naturae uniusque substantiae et unius potestatis. Pater Filium genuit, non voluntate, nec necessitate, sed natura.

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 13.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.