Denz.-U. 1523

23. Doctrina synodi de duplici amore dominantis cupiditatis et caritatis dominantis enuntians, hominem sine gratia esse sub virtute peccati ipsumque in eo statu per generalem cupiditatis dominantis influxum omnes suas actiones inficere et corrumpere; quatenus insinuat, in homine, dum est sub servitute sive in statu peccati, destitutus gratia qua liberatur a servitute peccati et constituitur filius Dei, sic dominari cupiditatem, ut per generalem huius influxum omnes illius actiones in se inficiantur et corrumpantur, aut opera omnia, quae ante iustificationem fiunt, quacunque ratione fiant, sint peccata; quasi in omnibus suis actibus peccator serviat dominanti cupiditati: — falsa, perniciosa, inducens in errorem a TRIDENTINO damnatum ut haereticum, iterum in Baio damnatum art. 40 [v.n. 817 1040].

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 403.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.