Denz.-U. 1537
37. Doctrina synodi, quae de auctoritate absolvendi accepta per ordinationem enuntiat, post institutionem dioecesium et parochiarum conveniens esse, ut quisque iudicium hoc exerceat super personas sibi subditas sive ratione territorii sive iure quodam personaliy propterea quod aliter confusio induceretur et perturbatio; quatenus post institutas dioeceses et parochias enuntiat tantummodo, co72veniens esse ad praecavendam confusionem ut absolvendi potestas exerceatur super subditos; sic intellecta, tanquam ad validum usum huius potestatis non sit necessaria ordinaria vel subdelegata illa iurisdictio, sine qua TRIDENTINUM declarat, nullius momenti esse absolutionem a sacerdote prolatam: — falsa, temeraria, perniciosa, TRIDENTINO contraria et iniuriosa, erronea [v. n. 38.