Denz.-U. 1561

61. Propositio, quae asserit, adorare directe hu7nanitatem\h Christi, magis vero aliquam eius partem, fore semper honorem divinum datum creaturae; quatenus per hoc verbum directe intendat reprobare adorationis cultum, quem fideles dirigunt ad humanitatem Christi, perinde ac si talis adoratio, qua humanitas ipsaque caro vivifica Christi adoratur, non quidem propter se et tanquam nuda caro, sed prout unita divinitati, foret honor divinus impertitus creaturae, et non potius una eademque adoratio, qua Verbum incarnatum cum propria ipsius carne adoratur (ex Conc. CONSTPLT. II, oec.V,can.9[n. 221; cf.n. 120]): — falsa, captiosa, pio ac debito cultui humanitati Christi a fidelibus praestito ac praestando detrahens et iniuriosa.

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 413.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.