Denz.-U. 1582
82. Regula II, multiplicationem ordinu7n ac diversitatem naturaliter inferre perturbationem et confusionem item, in eo quod praemittit, regularium fundatores, qui post monastica instituta prodierunt, ordines superaddeites ordinibus, reformationes reformationibus, nihil aliud effecisse, quam primariam mali causam magis magisque dilatare; intellecta de ordinibus et institutis a Sancta Sede probatis, quasi distincta piorum munerum varietas, quibus distincti ordines addicti sunt, natura sua perturbationem et confusionem parere debeat: — falsa, calumniosa, in sanctos fundatores eorumque fideles alumnos, tum et in ipsos summos Pontifices iniuriosa.