Denz.-U. 1595
Ceterum, per hanc expressam praefatarum propositionum et doctrinarum reprobationem alia in eodem libro contenta nullatenus approbare intendimus: cum praesertim in eo complures deprehensae fuerint propositiones et doctrinae, sive illis, quae supra damnatae sunt, affines, sive quae communis ac probatae cum doctrinae et disciplinae temerarium contemptum tum maxime infensum in Romanos Pontifices et Apostolicam Sedem animum prae se ferunt. Duo vero speciatim notanda censemus, quae de augustissimo sanc- 39tissimae Trinitatis mysterio, § 2 decreti de fide, si non pravo animo, imprudentius certe synodo exciderunt, quae facile rudes praesertim et incautos in fraudem impellere valeant.