Denz.-U. 1603
Obversari enim tibi debuisset ante oculos, quod constanter et praedecessores Nostri monuerunt, nimirum, si sacra Biblia vulgari lingua passim sine discrimine permittantur, plus inde detrimenti quam utilitatis oriri. Porro Romana Ecclesia solam vulgatam editionem ex notissimo TRIDENTINI Concilii praescripto [v.n 785 sq] suscipiens, aliarum linguarum versiones respuit, easque tantum permittit quae cum adnotationibus ex Patrum et catholicorum doctorum scriptis opportune depromptis eduntur, ne tantus thesaurus pateat novitatum corruptelis, atque ut Ecclesia toto orbe diffusa sit labii unius et sermonum eorundem.