Denz.-U. 1606

Unde recte fuit olim in lege divina statutum, ut bestia quae montem tetigisset lapidaretur [IIcbri2, 20; Exio, I2sq], ne videlicet simplex aliquis et indoctus praesumat ad sublimitatem sacrae Scripturae pertingere vel eam aliis praedicare. Scriptum est enim: «Altiora te e quaesieris-> [Eccli, 22]. Propter quod dicit Apostolus: <<Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem [Romi2, 3]. At notissimae sunt non mox laudati INNOCENTII III solum, sed et PII IV, CLEMEN- TIS VIII et BENEDICTI XIV Constitutiones, quibus praecavebatur, ne, si ad liquidum cunctis pateret Scriptura, forte vilesceret et pateret despectui, aut prave intellecta a mediocribus, in errorem induceret. Sed, quae sit Ecclesiae mens de Scripturae lectione atque interpretatione, noscat luculentissime fraternitas tua ex praeclara alterius praedecessoris Nostri CLEMENTIS XI Constitutione «Unigenitus», qua illae doctrinae diserte improbantur, quibus utile ac necessarium asserebatur omni tempori, omni loco et omni personarum generi cognoscere mysteria sacrae Scripturae, cuius lectio esse pro omnibus adstruebatur, damnosumque esse christianum populum ab eodem retrahere, immo Christi os fidelibus obturari, cum ex ipsorum manibus Novum Testamentum abripiatur. [Prop. Quesnelli 79— 85: n. U39— 1445.]

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 425.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.