Denz.-U. 1673

SS. Patres in Ecclesiae doctrina tradenda continenter distinguere curarunt rerum divinarum notionem, quae naturalis intelligentiae vi omnibus est communis, ab illarum rerum notitia, quae per Spiritum Sanctum fide suscipitur, et constanter docuerunt, per hanc ea nobis in Christo revelari mysteria, quae non solam humanam philosophiam, verum etiam angelicam naturalem intelligentiam transcendunt, quaeque etiamsi divina revelatione innotuerint et ipsa fide fuerint suscepta, tamen sacro adhuc ipsius fidei velo tecta et obscura caligine obvoluta permanent, quamdiu in hac mortali vita peregrinamur a Domino i. Ex his omnibus patet, alienam omnino esse a catholicae Ecclesiae doctrina sententiam, qua idem Frohschammer asserere non dubitat, omnia indiscriminatim christianae religionis dogmata esse obiectum naturalis scientiae seu philosophiae, et humanam rationem historice tantum excultam, modo haec dogmata ipsi rationi tanquam obiectum proposita fuerint, posse ex suis naturalibus viribus et principio ad veram de omnibus etiam reconditioribus dogmatibus scientiam pervenire. 1 S. loan. Chrysost., Hom. 7(9) in 1 Cor. [MG 61, 53]; S. Ambros., De fide ad Grat. 1, 10 [ML 16, 542 Dl; S. LEO, De Nativ. Dom. sermo "sermo 29: ML 54, 226 B]; S. Cyrill. Alex., Contra Nestor. 1. 3 initio MG 76, 111 A]; Comment. in loan. 1, 9 [MG 73, 124 C]; S. loan. Dam., Expos. fidei orth. 1, 2 [MG 94, 794 B]; S. Hieron., Comment. in Gal. 8,

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 451.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.