Denz.-U. 168
(3) Cum, inquam, haec de Domini nostri conceptione, quae licet nullatenus valeat explicari, pie tamen hac confessione credenda sit, Eutychiani dicunt unam esse naturam i. e. divinam, ac Nestorius nihilominus memorat singularem i. e. humanam: si contra Eutychianos duae a nobis asserendae sunt, quia unam depromunt, consequens est, ut etiam contra Nestorium unam dicentem non unam, sed duas potius ab exordio sui unitas exstitisse procul dubio praedicemus: contra Eutychen, qui unam i. e. solam divinam conatur asserere, humanam competenter addentes, ut duas, ex quibus illud sacramentum singulare constat, illic permanere monstremus; contra Nestorium vero, qui similiter unam dicit i. e. humanam, divinam nihilominus subrogantes: ut pari modo duas contra eius unam in huius mysterii plenitudine primordialibus suae unitionis effectibus exstitisse veraci finitione teneamus, atque utrosque diverso modo sijigulas garrientes, non eorum quemquam de una tantummodo, sed ambos de duarum naturarum, humanae scl. et divinae, a sui principio sine confusione qualibet atque defectu unita proprietate permanente vincamus. (4) Quamvis enim unus atque idem sit Dominus Iesus Christus, et totus Deus homo et totus homo Deus, et quidquid est humanitatis, Deus homo suum Th 532 sq; Jf670. faciat, et quidquid est Dei, homo Deus habeat: tamen ut hoc permaneat sacramentum nec possit ex aliqua parte dissolvi, sic totus homo permanet esse quod Deus est, [ut?] totus Deus permaneat esse, quidquid homo est....