Denz.-U. 1685

societati ad procurandam, ut aiunt, christianitatis unitatem Londini anno erectae nomen dedisse, et iam plures evulgatos esse ephemeridum articulos, qui catholicorum huic societati plaudentium nomine inscribuntur vel ab ecclesiasticis viris eandem societatem commendantibus exarati perhibentur. Et sane quaenam sit huius societatis indoles vel quo ea spectet, nedum ex articulis ephemeridis cui titulus The union review, sed ex ipso solio, quo socii invitantur et adscribuntur, facile intelligitur. A protestantibus quippe efformata et directa, eo excitata est spiritu, quem expresse profitetur, tres videlicet christianas communiones ro man o - catho 1 icam. graeco-schismaticam et anglicanam, quamvis invicem separatas ac divisas, aequo tamen iure catholicum nomen sibi vindicare. Aditus igitur in illam patet omnibus ubique locorum degentibus tum catholicis, tum graeco-schismaticis, tum anglicanis, ea tamen lege, ut nemini liceat de variis doctrinae capitibus in quibus dissentiunt quaestionem movere, et singulis fas sit propriae religiosae confessionis placita tranquillo animo sectari. Sociis vero omnibus preces ipsa recitandas et sacerdotibus sacrificia celebranda indicit iuxta I suam intentionem; ut nempe tres memoratae christianae communiones, utpote quae, prout supponitur, Ecclesiam catholicam omnes simul iam constituunt, ad unum corpus efformandum tandem aliquando coeant...

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 457.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.