Denz.-U. 1699

In tanta igitur depravatarum opinionum perversitate, Nos Apostolici Nostri officii probe memores, ac de sanctissima nostra religione, de sana doctrina et animarum salute Nobis divinitus commissa, ac de ipsius humanae societatis bono maxime solliciti, Apostolicam Nostram vocem iterum extollere existimavimus. Itaque omnes et singulas pravas opiniones ac doctrinas singillatim hisce litteris commemoratas auctoritate Nostra Apostolica reprobamus, proscribimus atque damnamus, easque ab omnibus catholicae Ecclesiae filiis veluti reprobatas, proscriptas atque damnatas omnino haberi volumus et mandamus. «Syllabus» seu collectio errorum modernorum *. [Excerptus ex variis Allocutionibus, Encyclicis, Epistolis PII IX et simul cum (supra alla) Bulla «Quanta cura» editus 8. Dec. 1864.] A. Index Actorum PII IX, ex quibus excerptus est

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 463.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.