Denz.-U. 17

Clemens Trinitas, una divinitas. Pater itaque et Filius et Spiritus Sanctus, unus fons, una substantia, una virtus, una potestas est. Patrem Deum, et Filium Deum, et Spiritum Sanctum Deum, non tres deos esse dicimus, sed unum piissime confitemur. Nam tres manentes personas unam esse substantiam catholica atque apostolica profitemur voce. Itaque Pater et Filius et Spiritus Sanctus, et tres unum sunt [cf. i lo 5, 7]. Nec tres confusi, nec divisi, nec distincti, sed coniuncti, uniti substantia, sed discreti nominibus, coniuncti natura, distincti personis, aequales divinitate, consimiles maiestate, concordes trinitate, participes claritate. Qui ita unum sunt, ut tres quoque non dubitemus; ita tres sunt, ut separari a se non posse fateamur.

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 14.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.