Denz.-U. 1845
3. Hinc transsubstantiatio seu conversio totius substantiae panis in substantiam corporis Christi Domini nostri, explicari potest hac ratione, quod corpus Christi, dum sit substantialiter praesens in Eucharistia, sustentat naturam panis, quae hoc ipso et absque alia sui mutatione desinit esse substantia, quia iam non est in se, sed in alio sustentante; adeoque manet quidem natura panis, sed in ea cessat formalis ratio substantiae; et ideo non duae sunt substantiae, sed una sola, nempe corporis Christi.