Denz.-U. 1876
Est enim licentia verius quam libertas: rectissimeque ab Augustino libertas perditionis, a PETRO Apostolo velamen malitiae [1 Petr 2,16 appellatur: immo, cum sit praeter rationem, vera servitus est: <<qui enim facit peccatum, servus est peccati [Jo 8 34]. Contra illa germana est atque expetenda libertas, quae, si privatim spectetur, erroribus et cupiditatibus, teterrimis dominis, hominem servire non sinit: si publice, civibus sapienter praeest, facultatem augendorum commodorum large ministrat remque publicam ab alieno arbitrio defendit.