Denz.-U. 1946
Est primum [interpretationisadiumenlum] in studio linguarum veterum orientalium simulque in arte, quam vocant criticam... Ergo sacrae Scripturae magistris necesse est atque theologos addecet eas linguas cognitas ' LEO XIII in litteris apost. «Vigilantiae» 30. Oct. 1902 «de studiis s. Scripturae provehendis» inter alia haec scripsit: 'Artis criticae disciplinam, quippe percipiendae penitus hagiographorum sententiae perutilem, Nobis vehementer probantibus, nostri excolant. Hanc ipsam facultatem, adhibita loco ope heterodoxorum, Nobis non repugnantibus iidem exacuant. Videant tamen, ne ex hac consuetudine intemperantiam iudicii imbibant: siquidem in hanc saepe recidit artificium illud criticae, ut aiunt, sublimioris; cuius periculosam lemeritatem plus semel Ipsi denuntiavimus» [ASS 35 (1902/03), PIUS X in litteris ad Episc. Rupellensem La Rochelle] Le Camus die 11. Ian. 1906 datis sic ait: «... Illud praecipue tibi dandum est laudi, quod eam viam explicandi sacras Litteras studiose teneas, quam in obsequium veritatis atque in decus doctrinae catholicae omnino teneri, Ecclesia duce, oportet. Ut enim [revera: infatti\ damnanda est eorum temeritas, qui plus tribuentes novitati quam magisterio Ecclesiae critices adhibere genus non dubitent immodice liberum; ita eorum ratio non probanda, qui nulla in re ausint ab usitata exegesi Scripturae recedere, etiam cum salva fide id bona studiorum incrementa postulent (conviene pari menti disapprovare t attitttdine di coloro che non osano, in alcun modo, romperla col- Feseesi scritturaU irigente fino a ieyi, anc/ie quando, salva lintegrita della sede, il saggio progresso degli studi b invita corragiosamente a farlo). Hos inter medius tu recta eis; tuoque exemplo ostendis, nihil timendum esse divinis libris a vera progrcssione artis criticae, quin commodum ex hac subinde lumen peti posse: ita nempe si prudens sincerumque iudicium huc accesserit...» [L'unit cattolica, Firenze 4. Febr. 1906; AE 14 (1906), 99. Versio Lat. ex: Civiltd catt., a. (1906) II 484 sq]. habere, quibus libri canonici sunt primitus ab hagiographis exarati.... Hos autem ipsos eiusdem rei gratia doctiores esse oportet atque exercitatiores in vera artis criticae disciplina: perperam enim et cum religionis damno inductum est artificium, nomine honestatum criticae sublimioris, quo ex solis internis, uti loquuntur, rationibus cuiuspiam libri origo, integritas, auctoritas diiudicata emergant, Contra perspicuum est, in quaestionibus rei historicae, cuiusmodi origo et conservatio librorum, historiae testimonia valere prae ceteris eaque esse quam studiosissime et conquirenda et excutienda: illas vero rationes internas plerumque non esse tanti, ut in causam, nisi ad quandam confirmationem, possint vocari.... Illud ipsum quod extollunt genus criticae sublimioris, eo demum recidet, ut suum quisque studium praeiudicatamque opinionem interpretando sectentur...