Denz.-U. 1961

Illud vero abhorret a veritate et aperte repugnat constitutioni divinae, iurisdictioni Romanorum Pontificum episcopos subesse singulos ius esse, universos ius non esse.... Hanc vero, de qua dicimus, in ipsum episcoporum collegium potestatem, quam sacrae Litterae tam aperte enuntiant, agnoscere ac testari nullo tempore Ecclesia destitit.... Quibus de causis, Concilii VATI- CANI decreto [v. n. 1826 sqq], quod est de vi et ratione primatus Romani Pontificis, non opinio est invecta nova, sed vetus et constans omnium saeculorum asserta fides. Neque vero potestati geminae eosdem subesse confusionem habet administrationis. Tale quicquam suspicari primum sapientia Dei prohibemur, cuius consilio est temperatio isthaec regiminis constituta. Illud praeterea animadvertendum, tum rerum ordinem mutuasque necessitudines perturbari, si bini magistratus in populo sint eodem gradu, neutro alteri obnoxio. Sed Romani Pontificis potestas summa est, universalis, planeque sui iuris: episcoporum vero certis circumscripta finibus nec plane sui iuris...

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 526.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.