Denz.-U. 1964
Iamvero verba, quae ad proximam usque aetatem habentur* passim ab Anglicanis tanquam forma propria ordinationis presb ytera 1 i s, videlicet Accipe Spiritum Sanctum, minime sane significant definite ordinem sacerdotii vel eius gratiam, et potestatem, quae praecipue est potestas consecrandi et offerendi verum corpus et sanguinem Domini, eo sacrificio, quod non est nuda commemoratio sacrificii in cruce peracti. Forma huiusmodi aucta quidem est postea iis verbis, ad officium et opus presbyteri: sed hoc potius convincit, Anglicanos vidisse ipsos, primam eam formam fuisse mancam neque idoneam rei. Eadem vero adiectio, si forte quidem legitimam significationem apponere formae posset, serius est inducta, elapso iam saeculo post receptum Ordinale Eduardianum: cum propterea, hierarchia exstincta, potestas ordinandi iam nulla esset.