Denz.-U. 1974
Postremo, ne nimiis moremur, via quoque et ratio, qua catholici adhuc sunt usi ad dissidentes revocandos, deserenda edicitur aliaque in posterum adhibenda.... Quodsi e diversis rationibus verbi Dei eloquendi ea quandoque praeferenda videatur, qua ad dissidentes non in templis dicant, sed privato quovis honesto loco, nec ut qui disputent, sed ut qui amice colloquantur; res quidem reprehensione caret: modo tamen ad id muneris auctoritate episcoporum ii destinentur, qui scientiam integritatemque suam antea ipsis probaverint...