Denz.-U. 1995
Nos pro suprema quam obtinemus divinitus auctoritate sancitam legem, quae rempublicam GaUicanam seorsum ab Ecclesia separat, reprobamus ac damnamus; idque ob eas quas exposuimus causas: quod maxima afficit iniuria Deum, quem solemniter eiurat, principio declarans rempublicam cuiusvis religiosi cultus expertem; quod naturae ius gentiumque violat et publicam pactorum fidem; quod constitutioni divinae et rationibus intimis et libertati adversatur Ecclesiae; quod iustitiam evertit, ius opprimendo dominii multiplici titulo ipsaque conventione legitime quaesitum; quod graviter Apostolicae Sedis dignitatem ac personam Nostram, episcoporum ordinem, clerum et catholicos Gallos offendit. Propterea de rogatione, latione, promulgatione eiusdem legis vehementissime expostulamus; in eaque testamur nihil quicquam inesse momenti ad infij-manda Ecclesiae iura nulla hominum vi ausuque mutabilia