Denz.-U. 202

Gloriosam vero Sanctam semper virginem Mariam et proprie et veraciter Dei genitricem matremque De Verbi ex ea incarnati ab hominibus catholicis confiteri recte esse docemus. Proprie et veraciter et idem ipse ultimis temporibus incarnatus, ex sancta et gloriosa Virgine matre nasci dignatus est. Propterea ergo, quia proprie et veraciter Dei Filius ex ea incarnatus est, ideo proprie et veraciter matrem Dei ex ea incarnati et nati esse confitemur, et ne Dominus Iesus per honorificentiam vel gratiam Dei nomen accepisse credatur, sicut Nestorius sentit insulsus: veraciter autem ideo, ne phantasma aut aliquo modo non veram sumpsisse carnem credatur ex virgine, sicut asseruit impius Eutyches.

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 86.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.