Denz.-U. 2076

Attamen in toto hoc processu, unde ex modernistarum sententia fides ac revelatio prodeunt, unum est magnopere attendendum, non exigui quidem momenti ob consecutiones historico-criticas, quas inde illi eruunt. — Nam incognoscibile, de quo loquuntur, non se fidei sistit ut nudum quid aut singulare; sed contra in phaenomeno aliquo arcte inhaerens, quod, quamvis ad campum scientiae aut historiae pertinet, ratione tamen aliqua praetergreditur; sive hoc phaenomenon sit factum aliquod naturae arcani quidpiam in se continens, sive sit quivis unus ex hominibus, cuius ingenium acta verba cum ordinariis historiae legibus componi haud posse videntur. Tum vero fides, ab incognoscibili allecta quod cum phaenomeno iungitur, totum ipsum phaenomenon complectitur ac sua vita quodammodo permeat. Ex hoc autem duo consequuntur. Primum, quaedam phaenomeni transfiguratio per elationem scilicet supra veras illius conditiones, qua aptior fiat materia ad induendam divini formam, quam fides est inductura. Secundum, phaenomeni eiusdem aliquapiam, sic vocare liceat, defiguratio inde nata, quod fides illi loci temporisque adiunctis exempto tribuit quae reapse non habet: quod usuvenit praecipue, cum de phaenomenis agitur exacti temporis, eoque amplius quo sunt vetustiora. Ex gemino hoc capite binos iterum modernistae eruunt canones, qui alteri additi iam ex agnosticismo habito critices historicae fundamenta constituunt. Exemplo res illustrabitur, sitque illud e Christi persona petitum. In persona Christi, aiunt, scientia atq uehistorianilpracterhominemoffendunt. Ergo vi primi canonis ex agnosticismo deducti ex eius historia quidquid divinum redolet delendum est. Porro vi alterius canonis Christi persona historica transfigurata est a fide: ergo subducendum ab ea quidquid ipsam evehit supra conditiones historicas. Demum vi tertii canonis eadem persona Christi a fide defigurata est: ergo removenda sunt ab illa sermones, acta, quidquid uno verbo ingenio, statui, educationi eius, loco ac tempori quibus vixit, minime respondet. — Mira equidem ratiocinandi ratio: sed haec modernistarum critice.

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 549.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.