Denz.-U. 2099

Tum denuo philosopho locus est; quiiniungit historico sua studia sic exercere, uti evolutionis praecepta legesque praescribunt. Ad haec historicus monumenta iterum scrutari; inquirere curiose in adiuncta conditionesque, quibus Ecclesia per singulas aetates sit usa, in eius vim conservatricem, in necessitates tam internas quam externas, quae ad progrediendum impellerent, in impedimenta, quae obfuerunt. uno verbo, in ea quaecunque, quae ad determinandum faxint, quo pacto evolutionis leges fuerint servatae. Post haec tandem explicationis historiam per extrema veluti lineamenta describi. Succurrit criticus aptatque monumenta reliqua. Ad scriptionem adhibetur manus: historia confecta est. — Cui iam, petimus, haec historia inscribenda? Historicone an critico? Neutri profecto; sed philosopho. Tota ibi per apriorismum res agitur: et quidem per apriorismum haeresibus scatentem. Miseret sane hominum eiusmodi de quibus Apostolus diceret: <s>Evanuerunt in cogitationibus suis... dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt [Romi,2i— 22]: at bilem tamen commovent, cum Ecclesiam criminantur monumenta sic permiscere ac temperare, ut suae utilitati loquantur. Nimirum affingunt Ecclesiae, quod sua sibi conscientia apertissime improbari sentiunt.

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 570.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.