Denz.-U. 2154
VIL Utrum speciatim solido fundamento destitutae censeri iure debeant opiniones eorum, qui in dubium revocant authenticitatem historicam duorum priorum capitum, in quibus genealogia et infantia Christi narrantur, Sicut et quarumdam in re dogmatica magni momenti sententiarum, uti sunt illae, quae respiciunt primatum Petri [Mt 16 17-19], formam baptizandi cum universali missione praedicandi Apostolis traditam [Mt 28 19 20), professionem fidei Apostolorum in divinitatem Christi [Mt 14 33], et alia huiusmodi, quae apud Matthaeum peculiari modo enuntiata occurrunt? Aesp.: Affirmative.