Denz.-U. 2207

Atque primum cum Ecclesiae munere familiae munus mirifice concordat, cum utraque a Deo simillime proficiscatur. Namque cum familia, in naturali ordine, Deus proxime fecunditatem communicat, principium vitae ideoque principium educationis ad vitam, una simul cum auctoritate, quae est ordinis principium. Ad rem, qua solet perspicuitate sententiae dicendique subtilitate, Angelicus Doctor: «Carnalis pater particulariter participat rationem principii, quae universaliter invenitur in Deo.... Pater est principium et generationis et educationis et disciplinae, et omnium, quae ad perfectionem humanae vitae pertinent» *. Habet igitur familia proxime a Creatore munus proptereaque ius prolis educandae; quod quidem ius cum abici nequeat, quia cum gravissimo officio coniunctum, tum cuivis societatis civilis et reipublicae iuri antecedit, eaque de causa nulli in terris potestati illud infringere licet;

Ed. Denzinger–Umberg–Rahner, 1957.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.