Denz.-U. 2223
Oportet praeterea, adolescentis educatio, quippe qui sit «cereus. in. vitium flecti, in quacumque consuetudine vitae ipse se habeat, dirigatur et custodiatur, malas removendo occasiones, bonas autem opportune sufficiendo, in animi remissionibus et in delectu sodalium, quia «corrumpunt? mores Bonos. colloquia mala» (1 Cor 15,83).... Eiusmodi tamen custodia ac vigilantia, quam adhibere oportere diximus, minime postulat, ut iuvenes ab hominum commercio segregentur, quibuscum vita degenda animaeque saluti consulendum erit, sed tantum ut muniantur et christiane firmentur, hodie quam maxime, adversus illecebras erroresque mundi, qui, ad illud Ioannis, totus est concupiscentia carnis, concupiscentia. oculorum et. superbia vitae 1102,16]; ita ut, quemadmodum de priscis christianis Tertullianus scripsit, tales nostri se habeant, quales christianos esse nullo non tempore decet, «compossessores mundi, non erroris»? 1 Qro 2, 16 [MG 25, 46}.? Horat, De arte poet. v. 168. * De idololatria 14 [ML 1, 682].